Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum habens gratiam possit mereri gloriam de condigno
gYAISTIO AbeTDA. vrum habens gratiam possit mereri gloriam de condigno. Ttum. i. . 3 109. a.. G. 111. ar. 3..
DEINDE quaeritur, vtrum habens gratiam possit mereri gloriam de condigno. Et videtur quod sic quia sicut se habet peccatum ad gehennam, sic sopus meritorium ad gloriam: sed per peccatum meaj remur ex condigno poenam gehennae, ergo per bonum opus cum gratia meremur ex condigno gloriam.
Item quod redditur secundum rectum iudicium, videtur esse merces condigna, vel ex condigno debita, sed vita aeterna redditur secundum rectum iudicium, secundum illud 2. ad Timoth. 4 In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia inter opera meritoria maxime videntur esse meritoriae sanctorum passiones, & tamen illae non sunt meritoriae de condigno. Dicit enim Apostolus ad Rom. 8. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, ergo &c.
RESPONSIO. Dicunt quidam quod habens gratiam potest ex condigno mereri gloriam, quod probant sic, vbi est aequalitas proportionis inter meritum & praemium, ibi potest esse meritum de condigno, sed inter opus informatum gratia; & inter gloriam est aequalitas proportionis; licet ibi non fit aequalitas quantitatis: ergo &c. major patet, est enim duplex aequalitas, scilicet, quantitatis & proportionis quantitatis quae est secundum aestimationem rei ad rem absolute, vt est in emptionibus & venditionibus. Et haec aequalitas spectat ad iustitiam commutatiuam. Aequalitas proportionis est quando sic se habet res ad rem, sicut persona ad personam secundum excessum vel defectum. Et haec pertinet ad iustitiam distributiuam. In redditione autem praemij pro merito magis seruatur forma distributionis, quam commutationis, quum Deus reddet vnicuique secundum opera sua, nihil a nobis accipiens: ergo inter praemium & meritum sufficit aequalitas proportionis, & haec fuit maior. Probatur minor, licet enim opus gratia informatum non sit tantum bonum in quantitate, sicut est gloria, tamen est ibi aequalitas proportionis: tantum enim vel pluexcedit Deus hominem, quantum excedit gloria gratiam, nec majus est Deo nobis gloriam tribuere, quam nobis actum virtutis exhibere: ideo est ibi aequalitas proportionis, quae sufficit ad meritum de condigno, vt dictum est, ideo &c.
Sed hic est duplex defectus. Primus in hoc quod redditio praemij pro merito pertinet ad iustitiam distributiuam. Si enim ali cui qui seruit communitati retribuatur merces pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuae iustitiae, sed commutatiuae, quia considerare habitudinem rei ad rem, vel actionis ad passionem, non habito principali respectu ad habitudinem personae ad personam, pertinet ad iustitiam commutatiuam, & non ad distributiuam, distributiua enim iustitia per quam bona communia dantur personis priuatis, inquantum sunt partes ciuitatis primo respicit ad proportionem personarum, ex qua concludit proportionem rerum distribuendarum, vt quanto persona maiorem principalitatem habet in communitate, tanto plura de bonis communibus recipiat. Sed commutatiua iustitia econtrario primo respicit ad habitudinem rei ad rein, sicut in commutationibus, puta in emptione & venditione, vel ad habitudinem actionis ad passionem, vt in iniuriis vindicandis vel puniendis. Ad conditionem autem personae nunquam, nisi ex consequenti, inquantum conditio personae facit ad quantitatem rei, vel iniuriae, sicut maior est iniuria, si percutiatur princeps. quam si percutiatur priuata persona. Sic igitur considerare habitudinem rei ad rem, vel actionis ad passionem, siue in bonis siue in malis, non habito principali respectu ad habitudinem personae ad personam, pertinet ad commutatiuam iustitiam & non ad distributiuam. Sed in redditione praemiorum & poenarum pro meritis & culpis attenditur principaliter habitudo actionum, vt cuiu actio fuit melior plus praemietur, cuius deterior plus puniatur nec habetur respectus ad conditionem personarum, nisi quatenus faceret differentiam actionum, ergo &c.
Secundus defectus est in hoc quod male accipitur hic aequalitas proportionis, quae pertinet ad iustitiam distributiuam. I1 iustitia enim distributiua non attenditur proportio rerum secundum proportionem dantis & accipientis, sed secundum proportionem personarum accipientium, vt quanto quis maiorem principalitatem habet in communitate, tanto plus de bonis conmunibus accipiat, vt dictum est. In proposito autem non seruatur iste modus proportionis, sed sumitur proportio merit ad praemium, secundum proportionem merentis, & praemiantis, seu dantis, & accipientis, quod non conuenit iustitiae distributiuae. Alioquin si princeps distribueret bona communia alicuius ciuitatis ciuibus, plus acciperet vnusquisque, quam si edistribueret proconsul. Et si proportio meriti de condigno, ad praemium sic attenderetur: illi qui locant operas suas plus merereutur ex condigno colendo agros diuitis quam pauperis, & operando in opere regis, quam ciuis, quod est falsum, patet ergo quod reddere praemium pro merito, non pertinet ad iustitiam distributiuam, sed ad commutatiuam quae respicit aequalitaten quantitatis, quae nullo modo est inter opus nostrum, quantum cunque gratia informatum, & gloriam; propter quod nondum apparet qualiter possumus gloriam mereri de condigno.
Ideo dicitur, aliter tamen tenendo eandem conclusionem. scilicet quod conuenit mereri de condigno vitam aeternam quia inter opus gratia informatum & gloriam est aequalitas non solum proportionis, sed quantitatis. Cuius aequalitatis duplex assignatur modus. Primus quia opus nostrum consideratum secundum substantiam operis, & vt procedit a libero arbitrio, non sit condignum gloriae propter maximam inaequalitatem, tamen secundum quod procedit ex gratia spiritus sanct. sic valor eius attenditur secundum virtutem spiritus sancti mouentis nos in vitam aeternam: & est ibi quaedam aequalitas inter meritum & praemium, ita vt iam non solum sit meritum de congruo, sec etiam de condigno.
Secundus modus est, quia gratia spiritus sancti quam habemus, etsi non sit aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, quia est quoddam seminarium gloriae. Semen autem animalis, vel arboris in virtute est totum animal, & tota arbor. Confirmant autem quidam hanc opinionem dupliciter. Primo quia plus meretur homo cum gratia, quam sine gratia. Sed ante gratiam meremur de congruo, ergo post gratiam meremur de condigno. Secundo quia sicut peccatum veniale est peccatum secundum quid, & mortale est peccatum simpliciter. Sic meritum de congruo est meritum secundum quid, & meritum de condigne est meritum simpliciter: si ergo non contingeret mereri gloriam de condigno simpliciter, esset dicendum quod nullus mereretur, gloriam, quod videtur esse inconueniens
Sed nec ista valent, quod enim primo dicitur de motione spiritus sancti non valet, quia valor actus nunquam est a motore, nisi ratione alicuius formaliter existentis in actu vel in potentia elicitiua actus, agens enim non perficit passum secundum seipsum, sed secundum aliquid immissum. Spiritus etiam sanctu mouet ad actus qui non sunt meritorij (vt prophetare) vt apparet de Balaam. num. 23. & 24.
Quod autem dicitur de gratia quod aequatur gloriae in virtute, quia est eius seminarium, patet quod metaphorice dicitur: non enim est semen, nisi respectu eorum quae educuntur de naturali potentia creaturae, quod non conuenit gloriae, sicui nec gratiae
Rationes etiam non valent: quod enim primo dicitur quod plus meremur cum gratia quam sine gratia, dicendum quod plumeremur cum gratia, quam sine gratia, quantum ad quantitatem meriti, sed non quantum ad tale genus merendi, quia est in nobis simpliciter impossibile vt statim videbitur. Quod postedicitur, quod sicut peccatum veniale est peccatum secundun quid, sic meritum de congruo est meritum secundum quid. Dicendum est quod peccatum veniale factum ex deliberatione est peccatum simpliciter, & qui diceret quod mentiens iocose edeliberatione non peccaret, falsum diceret. Et eodem modo qui diceret quod meritum de congruo non sit meritum, falsum diceret, vt postea patebit.
Dicendum est ergo quod prout dictum fuit libro primo, distinctione vigesimaseptima. Meritum de condigno subdistinguitur; quia quoddam est meritum de condigno large sumpte pro quadam dignitate quam deus ex ordinatione requirit in o. operibus nostris, ad hoc vt remunerentur vita aeterna. Et haec dignitas est in nobis per gratiam & charitatem habitualem, vi declaratum fuit ibidem. Aliud est meritum de condigno stricte, & proprie accepto, & tale meritum est actio voluntaria propter quam alicui debetur merces ex iustitia, sic quod si non reddatur ille ad quem pertinet reddere iniuste facit, & est simpliciter & proprie iniustus, & tale meritum de condigno inuenitur inter homines, sed non est hominis ad Deum. Quod patet, quia quod redditur potius ex liberalitate dantis quam ex debito operis non cadit sub merito de condigno stricte & proprie accepto, vt expositum est. Sed quicquid a Deo accipimus siue sit gratia, siue sit gloria, siue bonum temporale, vel spirituale (praecedente in nobis propter hoc quocunque bono opere) potius & principalius accipimus ex liberalitate Dei, quam reddatur ex debito operis, ergo nihil penitus cadit sub merito de condigno sic accepto. Maior patet ex ratione meriti de condigno prius posita. Minor probatur, quia facilius & minus est reddere aequiualens eius quod quis accepit ab alio, quam eum conftituere debitorem, (quia ad constituendum eum debitorem, requiritur quod plus reddat quam acceperit, vt sic ratione plurium alius efficiatur debitor) sed nullus potest reddere Deo aequiualens dicente Philosopho 8. Ethicorum, quod in his quae sunt ad deos & ad parentes impossibile est aequiualens reddere: ergo multo minus est possibile, quod ex quocunque nostro opere Deus fiat nobis debitor, ita vt si non redderet debitum esset iniustus.
Causa autem huius est, quia & illud quod sumus, & quod habemus, siue sunt boni actus, siue boni habitus seu vsus, totum est in nobis ex liberalitate diuina gratis dante & conseruante. Et quia ex dono gratuito nullus obligatur ad dandum amplius, sed potius recipiens magis obligatur danti, ideo ex bonis habitibus, & ex bonis actibus, siue vsibus nobis a Deo datis Deus non obligatur nobis ex aliquo debito iustitiae ac aliquid amplius dandum, ita quod si non dederit sit iniustus, sed potius nos sumus Deo obligati.
Et sentire, seu dicere oppositum est temerarium seu blasphemium propter quod si decedenti in gratia Deus non daret gloriam nihil iniustum faceret. Et si habenti gloriam auferret eam non esset iniustus. Quinimo si quis conqueretur de hoc posse e dicere Deus illud euangelicum, an non licet mihi quod volo facerem, an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum. Et ille qui hoc pateretur deberet dicere illud Iob. I. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum, quia quum omne bonum sit ex gratuito Dei dono, ex hoc quod Deus dat quaedam non obligatus ad dandum alia, ita vt non dando sit iniustus, & si quid pro bonis opribus nostris nobis datur vel redditur potius & principalius est ex liberalitate Dei dantis, quam ex debito nostri operis. Et sic patet propositio minor & per consequens ratio.
Quod si quis dicat, quod quamuis Deus non constituatur nobis debitor ex aliquo nostro opere, constituitur tamen debitor ex sua promissione quam exprimit scriptura Iacobi I. Beatus vir, &c. Et sequitur, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Non valet, propter duo. Primum est, quia promissio diuina in scripturis sanctis non sonat in aliquam obligationem, sed insinuat meram dispositionem libera litatis diuinae. Secundum est, quia quod redditur, non ex debito praecedentis operis, sed ex promissione praecedente, non quidem redditur ex merito operis de condigno, sed solum vel principaliter ex promisso. Et ita non est ibi illud debitum de quo loquimur.
Et sic patet quod meritum de condigno stricte & proprie sumptum, videlicet pro actione voluntaria propter quam opranti debetur merces ex iustitia, sic quod si non reddatur ille ad quem pertinet reddere iniuste facit, & est simpliciter & proprie iniustus, non est hominis ad Deum. Et ideo propter tale meritum, cum sit homini simpliciter impossibile, non est necesse in nobis ponere gratiam vel charitatem habitualem. Et si poneretur, frustra poneretur. Sed solum per gratiam est in nobis istud meritum de condigno, quod Deus ex sua ordinatione gratuitrequirit in operibus nostris ad hoc vt remunerentur vita aeterna. Et hoc meritum est medium inter meritum quod est simpliciter de congruo & ante gratiam, & meritum quod est simpliciter de condigno, & ideo comparatum ad vtrumque potest dici vtrumque, quia comparatum ad meritum ante gratiam potest dici de condigno. Et comparatum ad meritum de condigno simpliciter potest dici de congruo.
Huic autem sententiae concordat communis doctrina, quae ponit quod sicut reddere iustum precium pro re accepta ab ali quo est actus iustitiae, ita recompensare mercedem, vel praemium laboris nostri operis est actus iustitiae. Et ideo in illis in quibus est simpliciter iustum etiam simpliciter ratio meriti & praemij seu mercedis, in quibus autem non est simpliciter iustum, sed secundum quid, in his non est simpliciter ratio meriti, sed secundum quid: inter Deum autem & hominem, non potest esse iustum simpliciter, sicut nec aequale, sed solum iustum secundum quid, scilicet dominatiuum, quia totum bonum quod est hominis est Dei & a Deo, & multo amplius, quam actiones serui sint sui Domini in humanis: propter quod meritum hominis apud Deum non potest esse meritum simpliciter de condigno, sed solum secundum praesuppositionem diuinae ordinationis, ita scilicet vt homo id consequatur a Deo per suam operationem quasi praemium vel mercedem, ad quod Deus ei virtutem operandi deputauit quae virtus operandi ad merendum beatitudinem est non solum potentia voluntatis, sed habitus gratiae, vel charitatis.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de merito, & de demerito, quia qui in toto alteri obligatur tanto ex sua ingratitudine plus demeretur quanto plus recepit: sed qui totum habet ab alio totum ei debet, nec potest eum constituere debitorem quod requiritur ad meritum de condigno, vt dictum est.
Ad aliud dicendum quod Apostolus non dicit quod corona gloriae non reddatur secundum iustum iudicium, sed quod reddetur a iusto iudice, quia a Domino, qui iustus est & miserieors, sed misericordiam ostendit coronando bonos qui ex condigno non possunt mereri, iustitiam vero puniendo malos qui ex condigno possunt demereri, nec tamen etiam eis reddit secundum rigorem iustitiae, quos iustae posset adnihilare.
On this page