Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum potentiae animae sint id quod essentia an aliquid additum
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum potentiae animae sint idem quod essentia. Tho. 1. p. g. 77. artic. 2. Scotus. 2. di. 16. 4.1.
Ostea quaeritur de partibus imaginis quae sunt quoad potentias, scilicet de memoria, intelligentia, & voluntate. Et quaeritur primo de habitudine earum ad essentiam animae. Et deinde de habitudine earum inter se. Quantum ad primum quaeritur vtrum potentiae animae sint idem quod essentia animae vel aliquid additum. Et videtur quod sint idem. Primo, quia partes vestigij non dicunt aliquid realiter differens a re vel ad ditum in qua re est vestigium: ergo nec partes imaginis qua & potentiae animae dicunt aliquid realiter differens ab anima in qua est imago, antecedens patet ex praecedentibus, consequentia tenet per simile vt videtur.
Secundo sic: essentia animae aut est per se intellectiua, sensitiua & vegetatiua, aut per accidens. Non per accidens, quia rationale est differentia hominis, similiter sensitiuum & vegetatiuum sunt differentiae in praedicamento substantiae quae sumitur per se a forma: alioquin si conuenirent rei per formam secundum accidens non ponerentur in diffinitione indicante quid est res: conueniunt ergo animae per se. Ex hoc sic: quod est intellectiuum per se potest habere actum intelligendi sine quocunque alio, sed essentia animae est per se intellectiua: ergo potest in actum intelligendi sine quocunque alio addito, non potest autem sine potentia: ergo potentia non est aliquid additum essentiae
Tertio sic: ois forma quae est ratio agendi, si per se subsisteret posset elicere actum (sicut si calor per se subsisteret, posset calefacere.) Si ergo intellectus addit aliquam naturam absolutam super essentiam animae, poterit pr potentiam diuinam ab ea separari & per se subsistere: & sic poterit elicere actum intelligendi: hoc autem est impossibile, quia tale accidens posset beatificari.
Quarto, quia materia est sua potentia passiua, forma vero accidentalis sua potentia actiua, vt color: ergo pari ratione anima est sua potentia qualiscunque sit illa actiua vel passiua, consequentia patet ex vtroque antecedente. Et primo sic: formae est agere sicut materiae pati: & ideo secundum commentatorem transmutatio fecit scire materiam, & actio formam, sed materia per essentiam patitur, & non per aliquid additum. si enim materia per essentiam suam non subiiceretur immediate transmutationi, sed per aliquid additum transmutatio non demonstraret materiam sed aliquid additum: ergo similiter si forma non ageret immediate per essentiam suam, sed per aliquid additum, actio non demonstraret formam, sed illud additum. Ex secundo sic: magis appropinquat ad primum & purum actum, qui est Deus forma substantialis, quam accidentalis. Si ergo accidentalis forma in hoc participat naturam primi actus quod ipsa est sua potentia per quam agit: videtur quod fortiori ratione hoc habeat forma substantialis.
IN CONTRARIVM est, quia potentia actiua 8 passiua continentur sub secunda specie quantitatis: sed nihil talpotest esse substantia: ergo pocentia tam actiua quam passiua sunt ali quid additum super substantiam: anima autem est substantia: ergo, &c.
Item quaecunque vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. S ergo potentia intellectiua est eadem cum essentia animae: & similiter potentia sensitiua & vegetatiua: sequitur quod hae potentiae erunt eaedem inter se: hoc autem est impossibile, quia tunc esset verum dicere quod sensus esset intellectus, & quia potentia nutritiua esset intellectiua quod est absurdum dicere.
Item potentiarum animae quaedam sunt actiuae, vt sunt intellectus agens & potentiae vegetatiuae. Quaedam passiuae, vi intellectus possibilis & sensus, sed idem per essentiam non po¬ test esse actiuum & passiuum, alioquin oppositae, relationes possent fundari in eadem natura creata simplici, quod est impossibile, cum illud sit solum proprium naturae diuinae propter suam illuminationemt ergo potentiae actiuae animae differunt a passi uis per essentiam, quod non posset esse si non dicerent aliquid absolutum additum super essentiam animae: quare, &&:
S8 RESPONSIO, potentiarum animae quaedam suntvegetatiuae, quaedam sensitiuae, & quaedam intellectiuae. Et in omnibus deducetur quaestio. Et primo in vegetatiuis potentiis: deinde in aliis.
Quantum ad primum, notandum est quod cum potentiae innotescant per actus, ideo oportet aliquid praemittere de actibus potentiarum vegetatiuarum: sunt autem tres actus vegetatiuae potentiae, videlicet nutrire, augmentare, & generare. vt patet 2. de anima, quorum primus & vltimus, scilicet nutrire & generare, prout dicunt introductionem formae substantialiin materia possunt esse immediate ab essentia animae praeuia tamen alteratione secundum aliquas qualitates.
Quod probatur fic: simile iudicium est de nutritione in viutibus, & de generatione in omnibus. Sed immediatum principi generationis (prout dicit introductionem formae substantialis) est forma substantialis generantis: ergo immediatum principium nutritionis est forma substantialis rei viuentis, vtraque propositio probatur. Et primo maior, sicut enim in generatione materia corrupti accipit formam substantialem quam prius non habebat, sic in ni tritione, hoc excepto quod forma quae est finis generationis priuomnino non erat: sed forma sub qua fit materia alimenti per nutritionem prius erat, in vtroque tamen, scilicet tam in generationi quam in nutritione fit materia corrupti sub aliqua forma substantiali quam prius non habebat: ergo eadem virtus quae sufficit ad generationem sufficit etiam ad nutritionem in eodem: & sic patet maior. minor probatur, quia cum ignis generet ignem ex aere corrupto, aut forma substantialis ignis geniti est immediate a formsubstantiali ignis generantis aut a calore. Si primum detur habetur intentum. Si secundum, contra quia aut calor ignis introducit formam substantialem virtute propria, aut virtute alterius, nor in virtute propria, quia tunc ageret vltra suam speciem, nec in vii tute formae, substantialis, quia nihil agit in virtute alterius, ni sit motum ab illo (sicut securis mouetur a carpentatore) vel nisi recipiat aliquam virtutem ab eo, (sicut agentia naturalia dicuntur agere in virtute Dei, quia recipiunt ab eo suas formas & virtutes per quas agunt) alioquin, si nullum praedictorum requiratur, potest fingi quod quilibet agat in virtute cuiuslibet coniuncti sibi? Calor autem non recipit a forma ignis motionem vel virtutem aliquam, quia de illa virtute cum esset accidens quaereretur sicu de calore, & procederetur in infinitum: ergo calor in virtute formae substantialis nihil agit, sed ipsa forma substantialis generantis inducit formam substantialem geniti: & sic patet minor: sequitur ergo conclusio. Sed contra rationem istam instatur dupliciter
Primo, quia falsum est quod forma substantialis generantis sit immediatum principium inducens formam substantiale in materia geniti. Secundum est, quia non est simile quod adducitur pro simili de nutritione & generatione. Primum patet per Philosophum lib. de sensu & sensato, ignis & terra & quodcunque aliud secundum illud quod est essentialiter non est natum agere vel pati, sed secundum quod habent contrarietates secundum formas accidentales: ergo secundum illas solum agunt & patiuntur, & non secundum formas substantiales.
Secundum patet, quia ad perfectiorem actum concurrunm plura principia, sed nutritio ost perfectior generatione in rebus animatis, quia actus proprius animatorum perfectior est actu qui est communis animatis & inanimatis. Et ideo dato que sola forma substantialis sufficeret ad immediate introducendum formam substantialem in generatione animatorum? non oportet tamen quod sufficiat ad introducendum formam substantialem in nutritione, sed requiritur aliquod principium superadditum quod vocamus potentiam nutritiuam.
Ad rationem autem respondent quidam sic. Cum enim dicitu quod calor aut introducit formam substantialem virtute propria au virtute formae substantialis dicunt quod in virtute formae substantialis, non quidem recipiendo a forma substantiali motionem aliquam aut virtucem. Sed forma substantialis & calor concurruni vt vnum perfectum agens ad causandum talem effectum: ita quod nullum eorum sufficeret secundum se: sicut durities & acuties concurrunt in cultello ad hoc quod possit scindere non tanquam duc principia, sed tanquam vnum perfectum vel supplenua vica vnius perfecti, & tamen quia acuties supponit duritiem, dicitur in virtute eius agere vel scindere, quia per se non sufficeret. Similiter quauis calor & substantialis forma sint vnum perfectum agens, quia tamen calor supponit formam substantialemon non econuerso, ideo calor dicitur agere in virtute formae substantialis, quia sine ea non ageret. Forma autem substantialis non dicitur agere in virtute caloris; quamuis sine calore non ageret, quia non supponit calorem sicut nec durities acutiem
Haec autem non impediunt priorem rationem. Primum non, quia pro tanto philosophus dicit quod ignis secundum quod ignis non agit quia eius prima actio in transmurando materiam non potest esse per formam substantialem, sed est necessario per aliqua qualitatem: qualitatibus enim (& potissime primis) competit primo so expellere circa idem subiectum propter earum perfectam contrarietatem non intendit tamen propter hoc subtrahere omnem actionem a forma substantiali praesupposita actione qualitatis. Nec ist concludunt cum dicant formam substantialem generantis ess partialem causam introductionis formae substantialis geniti, quamuis non totaliter, de quo an verum sit statim dicetur
Quod autem secundo dicunt quod ad nutritionem plura principia concurrunt quam ad generationem cum nutritio sit perfectio actus quam generatio. Dicendum est quod non oportet, quia ad perfectiorem actum sufficit perfectius principium, essentia autem animae perfectior est formis inanimatorum, propter quod si forma substantiales inanimatorum sint sufficientia principia generationis, per eandem rationem essentia animae cum sit perfectior potest esse sufficiens principium generationis & nutritionis, date quod nutritio esset perfectior actus quam generatio inanimato. rum, quamuis propter rationes eorum non oporteat hoc dicere quia non omne quod est proprium animatorum est perfectiu. omni eo quod conuenit inanimatis, alioquin aliquae perfectiones accidentales quae sunt animatorum propriae, essent perfectiores formis substatialibus inanimatorum: quod non est verum.
Responsio etiam quae datur ad rationem prius positam concedit quod forma substantialis est immediatum principium gene rationis, non quidem totale, sed partiale, quemadmodum duricie: & acuties concurrunt in cutello ad hoc vt possit scindere: quod sit immediatum principium puto verum esse, sed quod non sit totale principium, sed partiale videtur quod sit irrationabile.
Primo, quia principium actu producens effectum sibi totaliter adaequatum non potest simul concurrere cum alio principio ad producendum immediate alium effectum, & maximi superexcedentem, quia primus effectus non esset adaequatus sed in generatione ignis calor ignis producit effectum totalem sibi adaequatum (sed calorem similem specie & aequalom vir"tute) ergo non concurrit cum forma substantiali tanquam partiale coagens ad productionem formae substantialis.
Secundo, quia illud quod est principium actiuum alicuiu effectus non excedentis ipsum virtute vel specie, videtur essi principium effectiuum totale. vnde enim fingeretur esse partiale cum talis effectus non excedat speciem principij, nevirtutem? non apparet, sed forma substantialis ignis generancis conceditur ab istis esse principium immediate productiuum formae substantialis ignis geniti quae non excedit eam specio nevirtute: ergo ipsa est totale principium productiuum & non partiale: alioquin posset dici quod calor ignis generantis non esset totale principium caloris ignis geniti, sed caloris cum forma substantiali, sicut dicitur quod forma substantialis non est totale principium alterius formae substantialis, sed forma substantialis cum calore, videtur enim par ratio vtrobique: patet ergo quod form. substantialis generantis in omnibus tam animatis quam inanimatis est immediatum principium generationis seu introductionis formae substantialis in materia, quamuis praesuppona alterationem praeuiam: & inanimatis est immediatu principiun conuersionis alimenti in substantiam nutriti. Et cum tale principium vocemus potentiam nutritiua ac generatiuam: sequitu quod potentia animae nutritiua & generatiua sunt idem quod essentia animae, nec obstat quo nutrire & generare sunt plure actus, quia cum sint subordinati possunt esse ab eodem principio
Potentia autem augmentatiua absolute sumpta non oportet quod sit potentia animae. Nam augmentum prout dicit solum deductionem de minori quantitate ad maiorem conuenit inanimatis, vi patet de rarefactione aeris quae fit per solam virtutem caloris, & non per aliquam virtutem animae, & ralis potentia augmentatiua actiua non oportet quod sit in eo quod augetur, vt patet in exemplo dicto de aere. In rebus autem animatis potentia augmentatiua prout ad animam pertinet eadem est cum potentia nutritiua & est solum in eo quod augetur, quia virtus animae vt conuerti alimentum ad restaurationem deperditi nutrit, vt autem plus conuertit quam sufficiat ad restaurandum deperditum auget. Cum ergo eadem sit virtus animae quae conuertit de nutrimento pluvel minus, patet quod eadem virtus animae est augmentatiua & nutimiua. Aduertendum tamen est, quod siue conuertatur de nutrimento quantum sufficiat, siue plus anima vtatur calore, quia ante conuersionem nutrimenti calor ipsum decoquit (vt habetur 2 de aninia) quo facto virtus animae conuertit ipsum in substantiam animalis, post conuersionem autem saltem ordine naturae, quando plus conuersum est quam sufficiat ad restaurationem deperditi calor totum extendit, & fit augmentum absque rarefactione quod non fit absque additione materiae, sicut fit augmentum aeris, vtraque ergo operatio videlicet decoctio alimenti conuertemdi & extensio nutrici fit praecise per calorem, cum terminus vtriusque actionis sit sola forma accidentalis qualitas vel quantita qui non excedit virtutem caloris, sed conuersio alimenti in substantiam animalis pro nutritione & augmento fit solummodo virtute animae quae non differt ab eius essentia vt probatum fuit prius & sic patet quod potentiae vegetatiuae quae sunt nutritiua & augmentatiua & generatiua sunt idem realiter quod essentia animae quamuis actio caloris concomitetur nutriri, augeri & generari
Nunc videndum est de potentiis sensitiuis an sint idem cum essentia animae vel dicant aliquid absolutum additum supeream. Circa quod notandum est, quod potentiae sensitiuae tam exteriore quam interiores se habent ad actus suos passiue passione quae est receptio: non quidem ipsae sole, sed compositum ex ipsis & suis organis, vtrum autem se habeant ad suos actus aliquo modo actiue satis dubium est, de quo forte alias inquiretur, sed nunc procedemus ex eo quod certum est. Et primo ostendetur quod vnaquaq substantia actu subiecta accidentibus est immediata potentis receptiua aliquorum suorum accidentium. Et secundo inquiretur an actus sentiendi insunt animae vel toti composito immediate vel mediantibus potentiis realiter differentibus ab anima
Primum patet sic, aut essentia animae vel totius coniuncti est immediatum receptiuum aliquorum suorum accidentiu, aut mediante aliquo accidente. Si immediate habetur pro positum videlicet quod essentiae animae vel totius coniuncti est immediata potentia receptiua alicuius accidentis. Si non scilice mediante aliquo accidente. Contra quia illud accidens cum sit receptu in substantia, aut est receptum immediate vel mediate. Si imimediate habetur intentum. Si mediante alio accidente, quae. ram de illo, vt prius & procedetur in infinitu, vel dabitur aliquod accidens quod immediate recipitur in substantiam respectu cuius substantia secundum seipsam est immediata potentia receptiua
Quantum ad secundum, videlicet vtrum act? sentiendi insint anim vel toti coniuncto immediate vel mediante aliquo, inquirendum est & quid sit illud medium. Quod non insit animae immediate, patet, sed mediantibus dispositionibus corporalibus organorum, sicui videre mediante corporali dispositione oculi, & audire mediam. te dispositione auris, & sic de aliis, & istae dispositiones sunt accidentales superadditae roti composito substantiali: necessitas autem huius est, quia si actus sentiendi haberent pro immediate susceptiuo solum compositum ex materia & forma substantiali quae est anima, cum, istud vt sic vniformiter se habeat secundum omnes partes corporis, sequeretur quod quilibet actus sentiendi posset recipi in qualibet parte corporis seu coniuncti, & sic videre possemu per aurem & audire per oculum. quod est falsum. propter quod actus sentiendi sicut sunt diuersi, sic requirunt in toto coniuncto substantiali quod est vniforme, diuersas dispositiones accidentales quibus mediantibus recipiantur in diuersis partibus seu organis.
Et istud nullus negat, sed per hoc nondum habemus quod potentiae animae sint aliquae formae absolute superadditae essentiae animae, quia praedictae dispositiones corporales diuersorum organorum videntur posse esse praecisae vel saltem magis ex determinata conmixtione qualitatum elementalium quam ex parte animae, potentiae autem animae magis se tenent ex parte animae quam ex parte corporis vel qualitatum elementalium, propter quod praedictae dispositiones organorum non videntur posse vocari proprie potentia animae. Et ideo adhuc restat inquirendum si actus sentiendi requirant ex parte animae praeter praedictas dispositiones organorum aliquam formam quae proprie posset dici potentia animae.
Et circa hoc duo sunt modi dicendi, vnus est quod potentiae animae non dicunt aliquid absolutum additum super essentiam animae. Principaliores autem rationes huius opinionis tactae sunt in arguendo ad quaestionem. Declarant autem hanc positionem per modum istum. Supponunt primo quod forma substantialis potest esse immediatum principium alicuius operationis. Tenent enim primam opinionem quae posita fuit de potentiis vegetatiuis. Secundo supponunt quod quanto forma est eleuatior tanto potentia est eleuatior. Et hoc quia potentia correspondet formae, Tertio supponunt quod ea quae sunt diuisa in inferioribus possunt esse vnita in superioribus. Videmus enim quod in generatione animarum vegetatiua tanqua infima dat solum vnicum esse, scilicet vegetatiuum, sensitiua autem tanquam perfectio dat duplex esse vitae, sed vnice scilicet vegetatiuum & esse sensitiuum quae sunt vnum esse in animali sicut anima sensitius & vegetatiua sunt vna essentia, intellectiua vero tanquam perfectissima dat triplex esse vitae vnicae, tamen scilicet esse vegetatiuum sensitiuum & intellectiuum per candem rationem.
His suppositis concludunt suum propositum sic. Si essentia animae realiter differt a suis potentiis, hoc est aut quia non potest esse immediatum principium alicuius operationis, aut quia non potest esse immediatum principium operationum. Primum est exclusum per primam suppositionem. Secundum excluditur per secundam & tertiam suppositiones. Sic, quante aliqua forma est eleuatior, tanto potentia eius eleuatior est, vi dicit secunda suppositio. Sed forma quae est eleuatior, vt formi sensitiua & intellectiua vnica existens dat immediate plura esse vt patet ex tertia suppositione. ergo potentia talis formae vnica existens & vnum cum essentia potest ad plures operationes si extendere & immediate. Cum ergo frustra & sine ratione prnantur plura vbi vnum sufficit, & essentia animae potest esse immediatum principium operationis non vnius tantum sed plurium frustra vt videtur adderentur potentiae ad essentiam animae
Quicquid sit de conclusione, ratio tamen ista non placet quia eum dicitur quod forma perfectior vnica existens dat plura esse immediate, ergo potentia talis formae vnica existens & vnum cum essentia potest immediate principiare plures actus. Constat quod non est simile quia illa plura esse quae dat forma perfectior non sunt plura realiter, sed vnum tantum includens virtutiperfectiones plurium, propter quod potest esse ab vna forma in cludente perfectiones plurium, sed actus aiae sunt plures realiter & quaedam eorum nullum ordinem habentes adinuicem, & ideo non possunt immediate causari ab vna natura realiter. Alius modus dici di est quod potentiae sensitiuae differunt realiter ab essentia animae
RATIONES autem huius opinionis praeter eas qua tactae sunt in argumento ad quaestionem sunt multae quarum quaedam sunt parui ponderis & illae ponentur & ostendentur defectus earum. Deinde ponentur pro eadem conclusione quaedam aliae rationes probabiliores.
Primae sunt tres. Prima talis est. In quibuscunque proximi principium operationis est de genere substantiae, oportet quod ope ratio sit substantia, quia effectum proximum & immediatum oporte proportionari suae causae, sed in solo Deo operatio est substar tia. In omnibus autem aliis operatio est accidens, ergo solus Deuin est qui non agit per potentiam mediam differentem a sua essentia. Alila. autem agunt per potentiam quae est accidens, & sic essentia anima quae est substantia non est sua potentia cum illa sit accidens.
Secunda talis est. quia cum potentia & actus diuidant en & quodlibet genus entis, oportet quod ad idem genus referantur potentia & actus, & ideo si actus non est in genere substantiae, potentia quae ad illum actum ordinatur non potest esse in gene re substantiae, operatio autem animae non est in genere substantiae sed in solo Deo cuius operatio est eius essentia, vnde Dei potentia quae est principium operationis est ipsa Dei essentia, quod non potest esse verum neque in anima neque in aliqua creatura
Tertia talis est, quia anima secundum suam substantiam es actus. Si ergo ipsa essentia animae esset immediatum principium operationis semper habens animam actu, haberet opera vita sicut semper habens animam actu, est viuum. non enim inquantum est forma est actus ordinatus ad vlteriorem actum, sed es vltimus terminus generationis. vnde quod sit in potentia ad hunc vel ad alium actum hoc non competit ei secundum suam essentiam inquantum est forma, sed secudum suam potentiam, & sic ipsa anima secundum quod subest suae potentiae dicitur actus primus ordinatus ad actum secundum. Inuenitur autem haben animam non semper esse in actu operum vitae. vnde & in diffinitione animae dicitur quod est actus corporis potentia vitam habentis, quae tamen potentia non obiicit animam. Relinquitur ergo quod essentia animae non est eius potentia: nihil enim est in potentia secundum actum inquantum est actus.
HAEC AVTEM opinio quamuis communius teneatur quam prima, rationes tamen adductae pro ea sunt defectuosae vade, quod patet discurrendo per singulas. Cum enim primo dicitu quod in quibuscumque principium operationis proximum est de genere substantiae, oportet quod operatio sit substantia, quia causa S effectus proximus & immediat? pportionantur, hic est multiplex defectus. vn? quia hic accipitur operatio probatione intra manente: vt sunt cognoscere, appetere, de quibus solum & eari principiis seu causis proximis & immediatis nunc agitur, propter quod illud qud inducitur de tali operatione diuma non es ad propositum. Ipsa enim non est substantia propter hoc quod principium eius sit substantia, quia nec causam habet nec principium
Sed hoc omisso videamus de veritate maioris propositionis in se. Cum enim sit duplex principium actiuum scilicet & pass num. Si intelligatur de passiuo principio falsa est, necesse enim est quod substantia sit principium immediate inceptiuum alicuius accidentis vt prius probatu est, & ideo si operatio est accidens, ni sequitur ex hoc quod proximum suum principium passiuum & receptiue sint accidens, nec propter hoc deficit proportio inter talem causam & talem effectum, immo in hoc est proportio receptiui & receptibilis quod receptibile sit inhaerens quod competiaccidenti, & receptiuu sit per se stans quod competit substantiae
Si autem prima maior propositio intelligatur de principio actiuo tunc non est ad propositum. Si ponatur quod potentia sen sitiua non se habeat ad actum sentiendi actiue, sed solum passiue sicut communius ponitur. Sed dato quod se haberet actiue ac huc illa maior esset falsa, quia lux solis est ab aliquo edectiue & non ab alio corpore quam a sole lucento secundum philosophos omnes, quia sol inter corpora lucentia lumen influit alii: & non recipit, ideo lux solis vel est effectiue a substantia solis, vel a dante substantiam. Et quicquid horum detur, semper habetu quod lux solis quae semper est vere accidens sit a substantia tanquam a principio actiuo. Et pari ratione non oportet quod s principium actiuum operationis sit substantia qo operatio si substantia, nec istud est contra proportionem causae & effectus, quia effectus aequiuocus non aequatur suae causae, sed deficit alea. Et ideo quamuis contra praedictam proportionem esset si effectus esset substantia, & causa eius praecisa esset accidens, quia tunc effectus excederet suam causam, tamen non sic est si causa productiua sit substantia & effectus productus sit accidens, omnes enim doctores concedunt quod Deus qui agit per substantiam suam producit immediate gratiam quae est accidens, non obstante ergo quod operatio sentiendi sit accidens principium productiuum eius quod vocamus potentiam potest esse substantia
Adhuc sic oporteret operationem esse substatiam quando principium eius est substantia, hoc esset solummodo verum de principio totali & praeciso, & non de principio partiali, potentia autem sensitiua non est totale principium sentiendi, sed partiale, concurrit enim cum ea obiectum & species seu aliqua impressio obiecti quorum vtrunque est accidens, propter quod no oportet si potentia sit substantia quod operatio sit substantia, sed potest esse accidens cum in principio eius totali includatur accidens, & sic patet quod prima ratio multipliciter deficit.
Secunda etiam ratio procedit in aequiuoco de potentia & actu. Potentia enim & actus qui diuidunt ens & quodlibet genus entis, & potentia & actus de quibus nunc loquimur aequiuoce dicuntur. Cum enim dicimus ens & quodlibet genus enti: diuidi per actum & potentiam non importatur aliquid realiter aliud per vnum quam per aliud, sed importatur idem sub alic modo essendi, sicut dicimus hominem in actu & hominem in potentia, albedinem in actus & albedinem in potentia, & sic de rebus aliorum generum, & sic actus & potentia sunt in eodem praedicamento & in eodem genere proximo, nec non in eadem specie, sicut homo in actu & homo in potentia sunt in praedica mento substantiae, & albedo in actu & albedo in potentia sunt in praedicamento qualitatis, & sic de aliis. Potentia autem de qua nunc loquimur est principium actiuum vel passiuum, & actus est operatio producta vel recepta. Et hoc modo potentia & actus non diuidunt ens, nec quodlibet genus entis. Non enim omne ens est operatio vel immediatum principium operationis etiam secundum istos, dicunt enim quod in creaturis substantia nec est operatio, nec immediatum principium operationis. Es per eandem rationem non oportet quod sint in eodem praedicamento, quia pari ratione essent in eodem genere proximo & in eadem specie, quod nullus ponit.
Tertia ratio aeque parum concludit & seipsam impedit. Non enim sequitur quod si essentia animae sit immediatum principium operandi quod animal semper sit actu operans, sicut semper est actu viuens quandiu habet animam, quia anima est for male principium quo animal est viuum, sicut albedo est formale principium quo corpus est album. Et ideo sicut impossibile est corpus habere albedinem & non esse album, quia iden sunt, sic impossibile est animal habere animam & non esse an matum seu viuum, quia idem sunt, sed potentia animae, date quod sit eadem cum essentia non est hoc modo formale principium operandi, quod habere ipsam sit esse operans, sed est vel solum principium passiuum, vel si sit aliquo modo principium actiuun non est totale sed partiale, vt dictum est. Illud enim quod es principium operationis solummodo passiue non ponit operationem nisi concurrat principium actiuum sufficiens & tota le: propter quod essentia animae dato quod sic idipsum quod potentia sua non necessario reddit suum subiectum actu & sempe operans, sed reddit ipsum semper actu viuum. Nec obstat? anima per essentiam suam est actus, quia illud quod est actus & forma respectu vnius est potentia actiua vel passiua respectu alterius, sicut quantitas quae est actus & forma, saltem accidentalis corporis est potentia receptiua coloris, & calor qui est forma ignis est potentia productiua alterius, immo ratio seipsam impedit, quia si potentia sit aliquid absolutum additum essentiae animae, illud erit forma quaedam & quidam actus per essentiam suam sicut anima. Et ideo qua ratione anima non potest esse potentia, quia est actus per essentiam, & quia poneret subiectum suum semper sub actu operandi, eadem ratione, nec illud additum posset esse potentia, quia est actus per essentiam suam, & pari ratione poneret subiectum suum semper sub actu operandi si illa ratio valeret aliquid.
32 Aliae autem rationes sunt pro eadem conclusione, quae videntur mihi probabiliores, quarum prima sumitur ex natura actuum, sic accidentia quorum esse consistit in fieri vel saltem in continua habitudine ad agens, & quae circa subiectum variabilia non insunt subiecto nisi mediantibus accidentibus quorum esse non requirit continuam habitudinem ad agens & qua sunt circa subiectum inuariabilia. Sed actus animae puta intelligere & sentire sunt quasi in fieri. Requirunt enim continuam habitudinem ad agens puta ad obiectum. Sunt etiam variabiles circa animam. Non enim semper intelligimus aut sentimus, ergo talesactus non insunt nobis nisi mediantibus quibusdam accidentibus quorum esse non est in fieri, nec in continua habitudine ad agens, quae etiam sunt circa animam inuariabilia tanquam habentia esse ratum & firmum in subiecto. Tale autem accidens quod praesupponitur ad actum, vocamus potentiam, erg. potentia est aliquid additum essentiae animae realiter ab ipsa differens. maior declaratur, accidentia enim quae habent esse debile in subiecto ita quod requirunt continuam praesentiam agentis, si cut lumen in aere, & omnia accidentia quorum esse est in fieri, sicut dealbatio, vel augmentatio & huiusmodi non habent esse in subiecto nisi praesupposito quodam alio accidente quod habet esse ratum & firmum in subiecto, lumen enim praesupponit in aere diaphaneitatem, motus localis praesupponit quantitatem motus alterationis aliquam quantitatem, & de omnibus talibus sic, & sic patet major, minor declarata est, quare, &c.
Secundo probatur idem ex diuersitate actuum sic, illud de se non dicit ordinem ad actum, sed est indifferens ad diuersos actus, oportet quod per aliquid determinetur ad quemlibet eorum si aliquem debet producere. Sed essentia animae de se non dicit aliquem ordinem ad actum hunc vel illum, sed est indifferens ad quemlibet illorum. Alioquin cum essentia animae sit vna & actus sint plures & realiter diuersi, vnum & idem & secundum idem esset simul determinatum ad plura r aliter diuers: quod est inconueniens, ergo oportet quod essentia animae determinetur per aliquid ad hunc actum vel illum. Illud autem quo essentia determinatur ad actum vocamus potentiam; ergo potentia est aliquid additum super essentiam.
Et si dicatur quod illud additum est solus respectus, & non aliquid absolutum. contra respectus & habitudo nunquam est causa determinationis, sed potius determinatus respectus sequitur & causatur a principio determinationis, verbi gratia ignis non est determinatus ad calefaciendum per hoc quod habet talem habitudinem vel respectum, sed calor determinat ignem ad calefaciendum, & per calorem habet determinatum respectum, & hoc rationabiliter. Sicut enim respectus supponit fundamentum ex quo oriOrut, sic determinatus respectus determinatum fundamentum, ergi determinatio animae ad hunc actum vel illum non est per solun respectum, sed fit necessario per aliquid absolutum quod est immi diatum principium actus. Et illud dicimus potentiam. Et ista ratio vi detur procedere supposito que actus animae sint ab anima effectiue, sicut prima procedit ex hoc quod sint in anima subiectiue
Tertio probatur idem ex communi dicto quod etiam habetu ex doctrina Aristotelis in pluribus locis libri de anima, scilicet que potentiarum animae quaedam sunt organicae quae vtuntur corpore vt organo, sicut omnes potentiae sensitiuae, visus oculo, auditus aure, & sic de caeteris, quaedam vero non sunt organicaequia non vtuntur corpore vt organo, licet indigeant corpore vt subicto, vt intellectus & voluntas. Et hoc sic arguitur: illae potentia quae aequaliter perficiunt corpus non possunt distingui secundum organicum & non organicum. Sed si potentiae animae non differant realiter ab anima, & re absoluta, tunc omnes aequaliter perficiunt corpus vel indigent corpore, ergo inter potentias a nimae non esset distinguere quod quaedam essent organicae & quaedam non organicae quod est contra philosophum, & contra commune dictum. maio de se patet, minor declaratur. Essentia enim animae secundum sie aequaliter perficit totum corpus & quamlibet partem corporis. Re spectus autem nihil perficit nisi ratione sui fundamenti. Si ergi potentiae non dicant nisi essentiam animae cum respectu, sequitur quod omnes aequaliter perficiant corpus, & haec fuit minor
Quarto patet idem ex separatione potentiae ab essentia, vel econuerso, sit illa non sunt idem, quorum vnum manet altero corrupto, sed essentia animae manet corrupta potentia, ergo &c. maior patet, sed minor probatur. Homo enim qui viuit per animam viuens efficitur caecus, hoc autem est vel per solam priuatioiactus videndi, vel per priuationem principij visiui. Primum non potest dici, quia dormiens diceretur caecus, quod non est verum, ergo oportet dicere secundum scilicet quod homo sit caecus per priuationem principij visiui, sed principium videndi non es solus respectus qui nihil principiat aut determinat, ergo prae ter animam quae manet in caeco est aliquid absolutum quod est principium videndi, & quod per caecitatem corrumpitur, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio, scilicet quod potentia animae dicunt aliquid absolutum additum essentiae a nimae.
De potentia autem intellectiua videtur idem esse, potissime propter primam & tertiam rationem quae aeque concludunt de potentia intellectiua quod differat realiter ab essenRunim tia animae sicut potentia sensitiua invrut
AD RATIONES in oppositum. Ad primam uicendum quod non est simile de partibus vestigij & de partibus imaginis, quia partes vestigij attenduntur secundum ea qua sunt communia toti enti creato. Et ideo non dicunt aliquid ad ditum, sicut nec ens, partes autem imaginis attenduntur secudum ea quae sunt propria intellectuali naturae. Et talia possunt super fundamentum aliquid reale addere.
Ad secundam dicendum est quod essentia animae est intellectiua & sensitiua per se, nec propter hoc sequitur que ipsa sine addito possit in actum sentiendi vel intelligendi, quia dicitur intellectiua & sensitiua per se ex eo quod de natura sua habet per se ordinem ad tales actus, non oportet tamen quo immediatum.
Ad tertiam dicendum quod forma, quae est principium alicuius actus transeuntis in materiam exteriorem, forte si separate agerei sicut calor si separaretur calefaceret, sed forma quae est principium actus manentis in se & quam recipit si separaretur non reciperet talem actum. Verbi gratia diaphaneitas aeris est immediata ratio recipiendi lumen. Et tamen si separaretur absque quantitate, non posset lumen recipere, & similiter potest esse de potentia intellectiua respectu actus intelligendi.
Ad quartam dicendum quod materia est sua potentia respectu eius quod primo recipit, sc ilicet respectu formae substantialis. Similiter anima per suam essentiam est potentia receptiua eorum quae primo insunt sibi, vt sunt potentiae, sed sicut materia non est sua potentia respectu formarum accidentalium, sed easrcipit mediante forma substantiali. Sic anima non est sua potentia respectu actuum intelligendi & sentiendi, sed recipit tales actu mediantibus potentiis superadditis, scilicet intellectu & sensu. quod dicitur de forma accidentali quae simplex est sua potentia. non est simile de ipsa & de substantiali, quia per substantialem constituitur suppositum cuius est esse & agere. Et primum quidem habet a forma substantiali, sed secundum a forma accidentali quae est potentia per quam agit, sicut forma substantialis ess primus actus per quem existit, vel concedatur quod respectu aliquorum actuum ad quas anima se habet actiue essentia animae idem quod potentia sicut dictum fuit de potentiis negatiuis.
On this page