Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xxviij. in generali & speciali.

ILLVD vero inconcusse, &c. Superius determinauit de libero arbitrio. Hic determinat de insuff cientia liberi arbitrij sine gratia. Et diuiditur in duas. Primo determinat quod dictum est generaa& liter in omnibus. Secundo specialiter in primis parentibus. Secunda in princip. 21. dist. ibi, post haec considerandi est. Prima diuiditur in tres. Primo exprimit Pelagianorum errorem & erroris absurditatem. Secundo ponit eorum obiectiones, & ipsarum obiectionum solutionem. Tertio subdit veritatis confirmationem. Secunda ibi, quid vero dicit sine gratia Tertia ibi, illud de gratia liberi arbitrij. Secunda istarum diuiditur in tres. Primo, ponit rationem eorum ad probandum q homo sine gratia possit mandata Dei implere. Secundo, ponii argumenta ad probandum quod possit per se a peccato resurgere. Tertio, ponit aliquid ad probandum quod possit per se in Deum credere. Secunda ibi, alibi etiam Augustinus. Tertia ibi, in expositione autem quarundam. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali sic procedit. Et proponit primo quod libe. arb. sine gratia ad obtinendam salutem non sufficit. Et ostendit errorem Pelagianorum. Et circa hoc tangit & explicat secundum Auae quod dicebant Pelag. gratiam & salutem secundum meritum dari. Et hic error ortum habuit a Pelagiano monacho, qui dicebat homines sine gratia posse implere mandata Dei. Et cun increparetur a fratribus dicentibus, ad quid ergo est necessaria gratia. Respondebat, vt facilius posset homo mandata Dei implere, quae sine gratia difficilius poterat operari. Et sic ponebar quod libe. arbit. erat ista gratia sine qua principaliter nihil boni operari potest homo. Addit autem multa alia inconuenientiquae dicebat ex istis sequentia, scilicet orationes quas ecclesia facit quod nihil conferant his pro quibus fuerunt factae. Et quod gratia datur secundum merita nostra. Et quod paruuli sine originali peccato nascuntur. Postea ponit obiectiones & auctoritates August. per quas haeretici confirmant errores suos. Qua. rum prima talis est, Si fit peccatum secundum August. ergo caueri potest. Si enim caueri non posset, ergo peccatum non esset, quia nullus peccat in eo quod cauere non potest. Sed peccatum non vitatur, hisi per libe. arbi, quia secundum August. voluntaest qua peccatur, & recte viuitur: ergo secundum August. per libe. arb. sine gratia potest quis mereri. Et respondet August. qui dicit se sic intellexisse quod voluntas est qua peccatur & recte viuitur, sed non potest in bonum dirigi, nisi per gratiam dei a peccato mandata adiuuetur. Item arguunt per August. aucte ritatem dicentis quod nulli debet imputari, si non fecerit quod facere non potuit: ergo paruuli qui gratiam non habent, sed diuina mandata non seruant rei publicandi non sunt. Ex quo sine ipsa gratia non possent mandata implere: Et respondet Augustinus, quod hoc dicit contra Manichaeos qui ponebant dua naturas in homine, vnam bonam a Deo, aliam malam a diabolo, quod si ita esset, non posset ab ea bonum fieri, & sic non etset ei culpa imputanda. Postea ponit aliam ipsorum obiectio¬ nem, quod homo posset resurgere a peccato sine gratia. Quia secundum Augustinum, mutare voluntatem est in nostra potestate: ergo potest de se sine gratia resurgere a peccato, respondet Augustinus quod haec potestas nulla est si non esset a dee data, vnde proponit quod voluntas non nisi per gratiam opera pietatis faciliter exerceret. Postea ponit alias obiectiones, quod potest aliquis in deum credere sine gratia, eo quod velle credere nostrum est, ergo potest homo in deum credere sine gratia. Respondet August. quod vtrumque est dei principaliter, ex consequenti autem nostrum, quia non nisi nobis volentibus & consentientibus hoc esse potest. Item ad idem arguunt secundum Augustinum posse habere fidem a natura est hominum, ergo homo per sua naturalia potest in deum credere. Et respondet quod homo de se habet naturalem aptitudinem ad credendum, & diligendum, sed credere, vel diligere sine gratia esse non possunt. Vitimo ponit veritatem de gratia & libero arbitrio secundum Hieronymum quid dicit etiam illos errare qui dicunt homines propter naturam maiam non posse vitare peccatum, & illos qui ponunt homines propter naturam bonam peccarnon posse sicut Iouinianus. Ambo enim tollunt arbitrij libertatem. sed dicit Hieronymus quod possumus semper peccare, & non peccare vt nos liberos confiteamur. Haec est fides nostra &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum