Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sine gratia possit homo cognoscere aliquam veritatem

QUAESTIO PRIMA. Vtrum sine gratia possit homo cognoscere aliquam veritatem. Thom. 1. 2. 5. 109. ar. 1.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrun sine gratia possit homo cognoscere aliquam veritatem. Et videtur quod non, quia sicut se habe sensus ad sensibilia, sic intellectus ad intelligibilia i Sed sensus visus qui inter omnes est nobilissimus nihu potest videre sine extrinseco lumine, ergo nec intellectu. pontest aliquid intelligere sine aliquo lumine superaddito, quod est gratis datum.

Item facilior est via cognoscendi aliquid per doctrinam quam per inuentionem, sed nullus potest acquirere scientiam veritatis per doctrinam exterius, nisi deus doceat interius (vt dici Augustinus lib. de magistro) ergo multo minus per inuentionem, & sic nullo modo.

IN CONTRARIVM est, quia si absque gratia non possemus aliquod verum intelligere nullum nostrum intelligere esset pure naturale, & ita intellectus secundum se careret propria operatione quod est inconueniens, ergo, &c.

RESPONSIO. gratia dupliciter accipitur, vno modo pro gratia dei prouidentia, qua gratis omnibus rebus impendi ea quae ipsis conueniunt. Alio modo accipitur gratia pro habituali dono recepto in anima. Primo modo nulli est dubium quod sine gratia dei non possumus quicquam verum intelligere, quia sine intellectu quem deus hamini dedit ex sua prouidentia tanquam aliquid necessarium ad finem suum nihil intelligere possumus, si autem accipiatur gratia pro dono habituali aut illud erii gratum faciens vel solum gratis datum. Si primo modo sic dicendum est quod sine gratia possumus quodcunque verum intelligere, quia talis gratia vel est idem quod charitas vel non est sint charitate: sed sine charitate possumus quodcunque verum intelligere, ergo & sine tali gratia. Minor probatur, quia perfectio prioris non dependet a perfectione posterioris, propter quod intellectus ad intelligendum verum non requirit gratiam quae perfectio voluntatis ponitur. Et hoc est quod dicit Augustinus primolibro retractionum non approbo quod in oratione dixi deus qui non nisi mundos scire verum voluisti. Responderi enim potest multos etiam non mundos multa vera scire, sed per gratiam homo mundus efficitur.

Si autem gratia vocetur quodcuque habituale donum gratis datum quod potest esse commune bonis & malis, sic distinguendum est de veritate, quia quaedam veritas est de sensibilibus & ex sensibilibus deducto, quaedam vero quae nec est in sensibilibus, nec ex sensibilibus deduci potest. Primam veritatem potest intellectus intelligere absque dono quocunque supernaturali gratis dato, quia quaelibet potentia potest in obiectum sib proportionatum absque quocunque extrinseco, sed obiectum proportionatum nostro intellectui est veritas in sensibilibus 8 ab eis deducta, sicut intellectus noster est quoddam intellectiu cum sensitiuo, ergo talem veritatem potest intelligere intellectu noster sinae quocuque addito. Si autem sit veritas quae nec sit in sensibilis, nec ab eis possit deduci vt sunt multa quae fide tene mus, sic talis veritas potest coguosci dupliciter. Vno modo co- gnitione intuitiua vel scientifica. Alio modo cognitione coniecturali, vel per modum qualiscunque assensus. Primam cognitionem non potest habere intellectus viatoris ex se de veritat, supernaturali, cuius ratio est, quia omnis talis cognitio, vel es alicuius per se, & in se notio, & est cognitio intuitiua, vel deduci potest ex per se notis, si sit cognitio scientifica: sed talis veritas supernaturalis non est intellectui viatoris quantum ad modum cognitionis naturalis de se & in se nota, nec ex per se notis nobis potest deduci, vt plenius declaratum fuit in primo libro: ergo de tali veritate non potest intellectus viatoris de se habere cognitionem intuitiuam vel scientificam.

Si autem loquamur de cognitione quae est qualiscunque assensus ex coniectura vel auctoritate dicentis, sic videtur esse dicendum, quod sine quocunque habitu supernaturali potest intellectus noster veritati articulorum assentire. Quod patet pr mo, quia illi veritati potest intellectus noster assentire, ad cuiu obiectum habet motiuum, & si non necessarium, tamen probabile & persuasiuum. Assentimus enim multis, de quibus no habemus necessariam rationem, sed valde tenuem coniecturam, sed ad assentiendum veritati supernaturali sine quocunc habitu habemus motiuum probabile & persuasiuum, verb gratia, quum Christus doceret se esse verum deum, & ad confirmationem suae doctrinae facere signa quae solus Deus potest facere, sicut ipse dixit, si mihi non vultis credere, operibus credite: talia signa poterant inclinare intellectum ad credendun ipsum esse Deum. Vnde & Doctores dicunt quod daemonecrediderunt Christum esse Deum, non per habitum infusum, sed ex apparentia signorum: quare, &c.

Item credere est assentire alicui vero non propter se, sepropter auctoritatem dicentis: sed ad hoc non videtur aliqui necessarius habitus, credo enim pluuiam futuram, quia ita dicit Astrologus, & credo Deum incarnatum, quia ita dicit scriptura, quam puto secundum auctoritatem ecclesiae a Deo inspiratam: quare &c. Item non requireretur habitus, nisi v eleuaret potentiam, sed istud non est necessarium, quia quamuis sit super facultatem naturalem intellectus nostri clare inteligere veritatem articulorum, tamen non est super facultatem eius assentire ei ex auctoritate alterius. Multis enim assentimus ex dictis sapientium quae non clare intelligimus. Item secundum Doctores, haereticus discredens solum vnum articulum caret habitu fidei infusae, & tamen assentit aliis articulis: erge non videtur necessarium quod ponamus habitum infusum ac assentiendum veritati articulorum. Et si dicatur, ergo fides su perfluit. Dicendum quod non, quia etsi non sit necessaria propter assensum absolute acceptum: est tamen necessaria ad hoc vt intellectus veritati articulorum, & assentiat faciliter contrintellectus duritiam, & firmiter ac discrete contra intellectu: errorem, quia vnusquisque habitus, sicut inclinat ad propriun obiectum, sic facit refutare contraria.

Ad primum argumentum dicendum quod lumen extrinsecum non requiritur ad visionem corporalem ex parte visus tanquam aliquid cooperans visui ad videndum, sed requiritur tanquam dispositio medij & organi ad recipiendum speciem coloris vel ipsam visionem, quae non potest esse nisi diaphano actu illuminato. Vnde & alij sensus lumen non requirunt ad cognoscendum proprium obiectum, quod sine lumine extrinseco praesentialiter habere possent. Et similiter est circa intellectum, cui suum obiectum potest praesens esse sine quocunque dono habituali superaddito.

Ad secundum dicendum quod secundum August. ibidem, ille qui docet similis est illi qui mouet digitum ad ostendendum visui, qui tamen virtutem visiuam non confert videnti, & homo potest exterius verba proferre, quae sunt signa veritatis, non tamen vim intelligendi veritatem praebet, sed est a solo Deo pro tanto ergo Deus dicitur interius docere quod vim intelligendi in nobis causat, & non ex hoc quod in cognitione cuiuslibet veritatis nouum lumen infundat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1