Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sine gratia possit homo aliquod bonum facere
Fὰ ru Do quaeritur, vtrum ine gratia possit homo aliquod bonum facerea Et videtur quod non, quia cogitatio boni praecedit. operationem eiusdem: sed cogitare bonum non possumus sine gratia, 2. Corinth. 3. Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ergo nec facere.
2 Item Ioan. 15. line me nihil potestis facere, sed Deus habitat in nobis per gratiam, ergo sine gratia non possumus in opus bonum.
IN CONTRARTVM est quia sicut se habet intellectus ad cognitionem veri, sic voluntas ad eius amorem & potentiae operatiuae ad eius executionem, sed sine gratia potest intellectus cognoscere verum, vt statim dictam est supra:erg & voluntas appetere bonum & facere.
RESPONSIO. Opus aliquod potest esse bonum dupliciter. Vno modo bonitate morali, quae est ex conformitate ad rectam rationem, vt patebit infra. Alio modo bonitate meritoria. Primo modo potest homo sine gratia bonum opus, quia vbi sunt principia sufficientia alicuius operationis, ibi potest esse & illa operatio, sed in homine absque gratia sunt sufficientia principia bonae operationis moralis: quare, &c. Mino probatur, quia recta ratio agibilium, & voluntas per eam recta sufficiunt ad bonam operationem moralem, haec autem sunt in homine sine gratia, ergo, &c. De opere autem meritori dicendum quod in tale opus non potest homo sine gratia, quia omne meritum vitae aeternae vel est de condigno, vel de congruo. Sed meritum de condigno innititur valori operis, qui est gratia habitualis: meritum vero de congruo innititur libertati diuinae, quae etiam gratia dicitur secundum vnam acceptionem gratiae, vt dictum fuit supra, dist. 26. ergo nullum meritum nec de condigno neque de congruo potest esse sine gratia altero duorum modorum accepta: & in hoc errauit Pelagius dicensliberum arbitrium sufficere ad merendum sine gratia, quod non est verum, quamuis per se sufficiat ad eliciendum opus morale bonum ex genere, fine & circunstantiis. Per hoc autem dicitur per se, non excluditur generalis influentia Dei qua rerum principia in esse conseruat, sine qua nihil esset aut fieret Et sic intelligitur illud Ioan. 15. sine me nihil potestis facere: & illud 2. Corinth. 3. non sumus sufficientes cogitate, &c. vel intelligitur de cogitatione eorum quae ad finem pertinent, ad quae & si possumus attingere sine quocunque dono habitual non tamen sufficienter, quia non faciliter, nec firmiter, vt patuit supra immediate.
On this page