Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sine gratia possit homo vitare quadcunque peccatum mortale

QVARSTIO TERTIA. Vtrum sine gratia possumus vitare quodcunque peccatum mortale. Thom. l. 2. 4. 109. ar. 8. & 9.

TERTIO quaeritur, vtrum sine gratia possimu: vitare quodcunque peccatum mortale. Et videtur quod non, quia a potentia defectuosa non potest exire nisi defectuosus actus (habens enim Apedem claudum non potest incedere nisi claudicando) sed voluntas sine gratia est defectuosa, ergo omnis actus est defectuosus, sed actus defectuosus si sit voluntarius est peccatum, ergo, &c.

Item mors a peccato consequuta est, vt dicitur Rom. 5. erge vbi est necessitas moriendi, ibi est necessitas peccandi, sed in statu post peccatum est necessitas moriendi, ergo &c.

CONTRA. Nullus peccat in eo quod vitare non potest Si ergo existens in peccato non potest peccata vitare, ergo pecando non peccat, quod est impossibile.

RESPONSIO. De homine possumus loqui dupliciter. Vno modo secundum statum naturae integrae, in quo potuit le carere gratia & culpa. Alio modo secundum statum naturae corru. ptae, pro quo necesse est hominem carentem gratia, esse in peccato mortali. In primo statu potuit homo sine gratia vitare quodcunque peccatum mortale. Quod patet, quia omnis natura in sua integritate potest in actu suo, cuius habet plenum dominium non exorbitare, sed actus deliberationis in quo solo potest peccatum mortale consistere, est plene in dominio hominis: erge in statu naturae integrae potuit homo circa hunc actum non exorbitare, & ita non peccare mortaliter.

In statu autem naturae corruptae, scilicet post peccatum primorum parentum, in quo necesse est, vel esse hominem in gratia vel in peccato mortali distinguendum est, quia hominem existentem sine gratia & in peccato mortali posse vitare quodcunque mortale potest dupliciter intelligi, vel de peccato commisso satisfaciendo, vel cauendo ab omni peccato committendo. Primo modo non potest homo sine gratia vitare peccatum, quia non potest satisfacere de peccato commisso sine gratia, quia cum peccatum transeat actu, & maneat reatu, non est idem resurgere a peccato, & cessare ab actu peccandi; sed resurgere a peccato, est reparari ad ea quae homo per peccatum amisit, & expediri ab eis quae ex peccato incurrit, sed homo per peccatum mortale amittit acceptionem operum suorum a Deo, quae ante peccatum acceptabantur, vt remunerabilia vita aeterna ad quae reparari non potest, nisi per gratiam per quam opera nostra acceptantur tanquam meritoria, modo quo dictum fuit supra. Incurrit etiam homo per peccatum mortale reatum poenae aeternae, a quo cum sit infinitus, nisi per gratiam (hoc est per Dei gratuitam condonationem) absolui non potest, secundum quod Psalm. dicit ex persona peccatoris, non dabit Deo placationem suam & precium redemptionis animae suae, & laborabit in aeternum, & viuet adhuc in finem: propter quod peccatum iam commissum non potest homo vitare sine gratia: & in hoc concordant omnes Doctores, licet circa hoc olim errauerit Pelagius aestimans hominem propriis operibus posse sine gratia se a peccatis commissis satisfaciendo absoluere.

Si autem loquamur de peccato committendo, vtrum sine gratia possit quodcunque vitari. Distinguendum est, quia homo sine gratia aut est in peccato secundum actum, puta quia vuli furari aut adulterari, aut solum secundum reatum, puta quia peccauit, sed non manet actu in voluntate peccandi, vel forte non cogitat, aut non recolit. Si primo modo sic dicendum est. quod homo existens in peccato secundum actum non potest diu manere, quin cadat in aliud peccatum mortale. Cuius ratio est, quia sicut se habent principia in speculabilibus, sic fines in operabilibus vel appetibilibus, vt patet ex 2. Physic. Sed intellectus assentiens principiis speculabilibus necessario assentit conclusionibus habentibus cum eis claram & necessariam colligantiam: ergo similiter voluntas assentiens alicui fini, necessario assentihis quae habent claram & necessariam colligantiam cum illo fine. Propter quod ille qui vult adulterari, & in hoc perseuerat. si non possit ad hoc attingere nisi furando, quod det adulterae necessario ex velle adulterari incidit in velle furari. Et ita similiter est in multis aliis peccatis. Et sic loquitur Augustinus libro di vera religione, quod superbus necesse habet aliis inuidere, quod non est intelligendum de necessitate absoluta, sed conditionata quae est ex fine: dum enim superbus fini suo inhaerere vult, qui est quaerere propriam excellentiam, necesse est vt inuidea alterius excellentiae, quae proprie excellentiae derogat. Et ita homo existens in peccato secundum actum, non potest diu vitare quin cadat in aliud peccatum.

Si autem homo sit in peccato solum secundum reatum, sic dicunt quidam quod antequam hominis ratio in qua est peccatum mortale reparetur per gratiam iustificantem potest singula peccata mortalia vitare ad aliquod quidem tempus, sed non diu Quod sic probant, sicut rationi debet subdi inferior appetitus ita ratio debet subdi deo, & in ipso finem constituere, & sicut per iudicium rationis debent regulari motus inferioris appetitus, ita per finem constitutum in deo debent regulari omnes actus humani, sed in appetitu inferiori non totaliter subiecto rationi necesse est motus inordinatos contingere, ergo similiter in ratione hominis non existente subiecta deo de necessitate est, vi contingant multae inordinationes: cum enim homo non habei cor suum firmatum in deo, vt pro nullo bono consequendo vel malo vitando, vellet ab eo separari, occurrunt multa propter quae vitanda, vel consequenda homo recedit a deo, contennende praecepta ipsius, & peccando mortaliter. Et ideo sicut homo in gratia constitutus (in quo tamen appetitus inferior non plensubditur rationi) potest vitare singula peccata venialia, & etiam omnia simul per aliquod tempus, sed non diu, sic voluntas hominis sine gratia potest vitare singula peccata mortalia, & omnia simul ad tempus, sed non diu.

Sed istud non videtur valere. Primo, quia secundum omne in statu naturae integrae homo poterat omne peccatum mortale vitare. Quae autem pertinent ad naturam, per peccatum non amittuntur, licet forte habilitas minuatur: & ideo libera electio boni, & fuga mali, quae ad naturam liberi arbitrij pertinent, nullo modo per peccatum subtrahuntur. Simile etiam quod adducitur de peccato veniali non valet: est enim duplex genus peccati venialis, est enim quoddam veniale ex genere, vi est mendacium iocosum dictum ex deliberatione, vel verbum, ociosum. Aliud est peccatum veniale propter imperfectionem actus, sicut sunt subiti motus sensualitatis, respectu eorum qui ex genere sunt peccata mortalia: licet autem non possimus vitare omnia peccata venialia secundo modo dicta, quia ratio non potest semper esse peruigil ad reprimendum omnes tales motus: imo dum vnus reprimitur, alter subito resurgit: nihilominus tamen omnia peccata venialia ex genere quae fiunt ex deliberatione possumus vitare: & per eandem rationem omnimortalia quae non nisi ex deliberatione fiunt; eorum autem quae sequuntur deliberationem, habemus semper plenum dominium, ideo non est simile quod pro simili inducitur, nisi quo ad hoc quod sicut circa appetitum sensitiuum contingunt multae inordinationes ineuitabiles, quantum ad primos motus & subitos propter hoc quod non perfecte subiiciuntur rationi, sic circa rationem respectu eorum quae sunt ad finem contingunt multae inordinationes subitae & ineuitabiles propter hoc quod motus voluntatis in ea quae sunt ad finem non plenae subditur deliberationi rationis quae est ex fine, sed in talibus deordinationibus no potest esse peccatum mortale, & ideo non est ad propositum.

Dicunt ergo alij quod sine gratia homo potest vitare omnia peccata mortalia licet sit valde difficile, cuius ratio est quia si homo sine gratia non posset vitare, omne peccatum mortale hoc esset vel propter carentiam gratiae, vel propter inclinationem derelictam ex peccato praecedente, non propter carentiam gratiae, tum quia in statu naturae integrae hoc poterat sine gratia vt dictum est, tum quia non plus tollit priuatio quam ponit habitus, sed per gratiam non ponitur in anima nisi efficacia ad merendum, supponit autem libertatem in voluntate ad bonum ve malum eligendum vel fugiendum, ergo per carentiam gratia haec libertas totaliter relinquitur sed efficacia merendi tollitur nec etiam propter inclinationem derelictam ex peccato praecedente, quia inclinatio derelicta ex bono actu non necessitat voluntatem quin libere possit a bono deuiare, ergo neque inclinatio derelicta ex malo actu necessitat eam quin libere possit malun vitare. Item dispositio derelicta ex aliquo actu solum inclina per se ad similem actum, & ita peccans semper necessitaretur ad postea committendum simile peccatum, quod non videmus.

Nunc videndum est quid veritatis habeat vtraque praecedentium opinionum. Et ad hoc videndum distinguendum est dipeccatis mortalibus, quia quaedam sunt contra praecepta iuris na turalis, quaedam vero sunt contra praecepta iuris diuini & supernaturalis. Dicendum ergo quod peccata quae sunt contra praecepta iuris naturalis tantum possunt vitari ab homine existente in peccato praedicto modo scilicet secundum solum reatum, sed noi illa quae sunt contra praecepta iuris supernaturalis. Primum patet vt prius, quia si talia peccata non possent vitari, sine gratia hoc esset vel propter defectum gratiae, vel ratione peccati prae cedentis. Non propter primum, quia talis defectus fuisset in statu innocentiae si homo fuisset creatus sine gratia in quo omnia peccata talia poterant vitari & faciliter, nec ratione peccati prae cedentis: quia voluntas ex vno non necessitatur ad volendum aliud nisi ponat actum suum ad vtrumque aliqualiter eligendo vel refutando, sicut intellectus non necessitatur ad assentiendunm vni propter alterum nisi ponat actum suum circa vtrumque affirmando vel negando, sed voluntas hominis existentis in peccate solum secundum reatum nullum actum habet circa illud peccatum, quia si aliquem actum volendi haberet circa illud complacendo sibi in peccatum commissum iam esset in peccato secundum actum & non solum secundum reatum; ergo ex solo reatu vnius peccati nullus necessitatur ad aliud committendum, quare &c. Item bonitas moralis non slat cum peccato quod est contra dictamen iuris naturalis, sed homo sine gratia potest in omne opus bonum bonitate morali quae est ex obiecto, fine, 8 circunstantiis vt dictum fuit in praecedente quaestione ergo quilibet potest sine gratia vitare quodcunque peccatum quod est contra dictamen solius iuris naturalis.

Secundum patet quod scilicet sine gratia non potest homo vitare omnia peccata quae sunt contra praecepta supernaturalis, vt sunt praecepta de suscipiendis sacramentis ecclesiae, puta eucharistiae, &c. quia ad talia suscipienda tenetur homo in statu viae nisi casus necessitatis excludat. Excluso ergo casu necessitatis & habita copia conferentis aut suscipiuntur, aut non, si non committitur peccatum nouum ex contemptu sacramentorum, si suscipiuntur, iterum committitur peccatum si suscipiens non sit in gratia, quia ad susceptionem eorum requiritu gratia, ergo talia peccata non possunt vitari ab eo qui manet in peccato secundum reatum.

Et si dicatur quod imo, quia suscipiens talia sacramenta forte non recolit de peccato, & ita non debet sibi imputari ad culpam quia in tali peccato suscipit eucharistiam. Non valet quia quod iste non recolat de peccato commisso, aut hoc est quia conscientiam suam diligenter non discussit, aut dato quod discussit non tamen in notitiam eius deuenit, si primo modo sic non excusatur a peccato quia voluntas omissio circunstantiae quae requiritur ad actum non excusat. Sed discussio conscientiin suscipiente sacramentum eucharistiae est circunstantia quae ad hoc factum requiritur iuxta illud quod dicit Apostol. primo Corinth. vndecimo, Probet autem seipsum homo &c. ergo eius omissio non excusat quin peccet sicut recipiens in mortali. Sed secundo modo scilicet si conscientiam suam sufficienter discul sit, & nihilominus in notitiam peccati non deuenit, remittitu ei ex generali contritione sine qua non est sufficiens discussio conscientiae, & sic iam non est in peccato, propter, quod non habet iam locum quaestio in hoc casu. Patet ergo quod existenin peccato mortali quo ad solum reatum potest vitare ( quocunque casu consequente) omne peccatum quod est contra praeceptum iuris diuini.

Ad primum argumentum dicendum quod a potentia inquantum defectuosa non egreditur nisi actus defectuosus, & ideo a voluntate adhaerente malo fini, & ex illo aliquid aliud eliciente non potest egredi nisi actus malus. Et sic dicendum quod voluntas perseuerans in peccato secundum actum non potes diu viuere, quin cadat in aliud peccatum, tamen nihil prohibe voluntatem quae est in peccato solum secundum reatum elige. re opus bonum, & vitare quodcunque malum committendum quia hoc non procedit ab ipsa inquantum defectuosa, sed in quantum innititur rauoni, cuius rectitudinem reatus peccati non tollit.

Ad secundum dicendum quod aeque necessarium est existentem in gratia mori, sicut existentem in peccato: vnde necessitas moriendi ex peccato originali consequuta est quod omnes contrahunt, & non ex peccato actuali quod committunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3