Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum sine gratia possit aliquis implere divina praecepta

QUAESTIO QVARTA. Vtrum sine gratia possit quis implere diuina praecepta. Thom. 1. 2. q. 109. ar. 4.

QVARTO quaeritur, vtrum sine gratia possit quis implere diuina praecepta, & videtur quod non quia nullus damnatur nisi pro peccato commissionis vel omissionis, sed qui praecepta legis implet, nihil omittit, qui autem omne malum vitat. nihil committit: si igitur sine gratia praecepta legis homo possit implere, quum sine gratia possit peccatum vitare (vt statim ostensum est) tunc sine gratia posset homo vitare damnationem; sed qui damnatur est in gloria: ergo homo non habens gratiam posset in gloria esse.

Item Augustinus libro de haeresibus dicit hoc pertinere ad haeresim Pelagianorum, vt credant sine gratia hominem posse facere omnia mandata diuina

IN CONTRARIVM arguitur quia illud quod homo naturaliter facit sine gratia, per seipsum facere potest: sed gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, vt dicitur Romanorum 2. ergo praecepta legis sine gratia impleri possunt

RESPONSIO. In omni praecepto sunt duo consideranda. Materia praecepti & finis, materia praecepti cadit sub obligatione, est enim illud quod praecipitur: finis autem praecepti cadit sub intentione, non autem sub obligatione, non enim praecipitur: sed intendit praecipiens, vt mediante praecepto ad illud perueniatur: verbi gratia, legissator praecipit non percutere ciuem & intendit per hoc inter ciues fouere amicitiam. Si quis igitur cum ciuem non percutit, nec tamen conciuem diligit, imple praeceptum legis quoad praecepti obligationem: vnde poenan legis non meretur, vt legis transgressor, nihilominus ad finem intentum a legissatore non attingit. Similiter in praeceptis diuinis aliud est quod praecipitur tanquam materia praecepti caden: sub obligatione. Aliud vero quod finaliter intenditur, quod enim praecipitur est actus virtutis, quoad substantiam actus solum, vi honorare parentes, credere vnum deum, & similia: quod autem intenditur, sed non praecipitur, est, vt homines per talia opersic disponantur, quod opera eorum acceptentur, vt remunerabilia vita aeterna, quod fit per gratiam. Et sic loquitur Saluato Matthaei decimonono. Si vis ad vitam ingredi, serua mandata Quod autem ita sit. patet, quia sicut per praecepta affirmatius praecipitur actus virtuosus, sic per praecepta negatiua prohibetur actus vitiosus, & sicut seruantur praecepta affirmatiua, faciendo quod praeceptum est fieri, sic seruantur praecepta negatiua abstinendo ab eo quod prohibitum est fieri, sed sub prohibitione praecepti negatiui cadit actus quoad substantiam actus, ne fiat, & non quoad modum, videlicet vt abstinens ab actu prohibitio sit in gratia, qui enim non occidit vel non moechatur, dato quod non sit in gratia, non propter hoc est transgressoillorum praeceptorum, non moechaberis, non occides, nec committit nouum peccatum, quia nullus facit contra praeceptum negatiuum per omissionem, sed solum per commissionem, sed non habere gratiam est sola omissio, non moechari, vel non occidere est similiter sola omissio, ergo qui non est in gratia, nec occidit, nec moechatur, & sic de aliis praeceptis negatiuis non est transgressor eorum, sed potius obseruator.

5. Et eodem modo in praeceptis affirmatiuis nullus est transgressor si faciat quod praecipitur, puta quod honoret parentes, licet non sit in gratia, quamuis non peruenit ad finem intentum a praecipiente, videlicet ad hoc vt facta sua sint remunerabilia vita aeterna: hoc enim intenditur, sed non praecipitur. Ex hoc patet responsio ad quaestionem istam, sicut ad praecedentem, quia sunt quasi vna quaestio. Non enim est peccatum mortale, nisi sit contra aliquod praeceptum. Et idesicut homo sine gratia potest vitare peccata mortalia, sic potest implere praecepta.

Dicendum ergo quod sine gratia quae est specialis acceptatio diuina, potest homo implere praecepta iuris naturalis, non autem illa quae sunt iuris supernaturalis, vt de suscipiendi sacramentis. Primum patet, quia quaelibet potentia potest in actum sibi proportionatum quantum ad substantiam actus sine additione cuiuscunque alterius. Est enim potentia qua possumus, vt dicitur 2. Ethicorum. Sed sub praecepto iuris naturalis cadunt actus solum quantum ad substantiam actuum actus dico quorum potentiae sunt in nobis, ergo sine grati& quocunque alio habitu possumus adimplere quae sub tali praecepto cadunt. Secundum patet, quia vbi habere gratiam cadit sub praecepto, vt materia praecepti, ibi praeceptum non potest sine gratia impleri, sed sic est in susceptione sacramentorum, ergo &c.

Ad primum argumentum dicendum quod absque peccato omissionis & commissionis damnaretur homo pro solo peccato originali, nisi per gratiam liberaretur, quam adeptam nor amittit, nisi per peccatum omissionis, vel commissionis, & ita nunquam potest homo damnari, nisi pro culpa: nec esse in gloria, nisi praeuia gratia qualitercunque data.

Ad secundum argumentum dicendum, quod Augustinus loquitur de impletione mandatorum cum peruentione ad finem a legissatore intentum. Illo enim modo sine gratia impleri non possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4