Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum sine speciali motione spiritus sancti potest homo se ad gratiam praeparare

QVAIITIO QVINTA. Vtrum sine dono supernaturali ac motiode speciali spiritus sancti, homo possit se ad gratiam praeparare. Thom. 1. 2. 4. 109. ar. 6.

QVINTO quaeritur, vtrum sine aliquo dono supernaturali, ac speciali motione spiritussancti Thomo possit se ad gratiam praeparare: & videtur (quod non, quia deterior est mors spiritualis quam i corporalis, sed homo mortuus corporaliter non potest se praeparare ad vitam corporalem recuperandam, ergo nec mortuus spiritualiter per culpam potest se praeparare ad spiritualem vitam, quae est per gratiam.

Item Ioannis sexto dicitur, nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum: si autem homo seipsum praeparare posset, non oporteret quod ab alio traheretur, quare, &c.

CONTRA. Prouerbiorum 12. cap. dicitur, hominis est animum praeparare, sed illud dicitur esse hominis, quod per se metipsum potest: ergo videtur quod homo per seipsum possit se ad aliquam gratiam praeparare.

RESPONSIO. Quod homo possit se praeparare ad gratiam sine nouo dono habituali sibi diuinitus infuso, omnes concedunt, & merito, quia si homo indigeret tali dono ad praeparandum se ad gratiam per eandem rationem indigeret quodam alio dono ad praeparandum se ad iam dictum donum: nullum enim donum supernaturale datur, nisi praeparatis in habentibus vsum liberi arbitrij, alioquin daretur omnibus, quod non est verum. Hoc autem posito procederetur in infinitum quum non sit maior ratio sistendi in vno quam in alio: erge praeparatio ad gratiam non requirit aliquod habituale donum, & hoc omnes concedunt.

Vtrum autem praeparatio ad gratiam requirat speciale adiutorium Dei animum mouentis & inspirantis bonum propositum. Dicunt quidam quod sic, quia ordo finium est secundum ordinem agentium, semper enim supremum agens mouet ad vltimum finem. Inferius autem agens mouet ad finem sub sine, sicut animus militis conuertitur ad quaerendam victo rlam ex motione ducis exercitus: ad sequendum autem speciale vexillum ex motione tribuni; sed supremum quod possit esse in anima pro statu praesentis vitae est quod vniatur Deo per gratiam, ergo ad hoc necessaria est specialis motio Dei tanquam supremi agentis.

6. Sed istud non videtur, quia licet supremo agenti conueniat ad vltimum finem perducere: nihil tamen prohibet infimum agens ad vltimum finem disponere, sicut videmus in generationem hominis, in qua licet Deus introducat forman vltimam, natura tamen ex propria virtute disponit materiam, similiter licet ad consequutionem gratiae requiratur specialis motio Dei gratiam infundentis: si tamen gratia sit habituale donum, tamen ad eam potest homo se disponere pure, vt videtur per liberum arbitrium absque tali speciali motione.

Ideo videtur aliter esse dicendum, quod si speciale adiutorium vocetur immediata motio voluntatis a Deo, sine tal potest homo se praeparare ad gratiam, quia illud bonum quod habet ad gratiam immediatum ordinem videtur esse praeparatorium ad ipsam, sed bonum morale est huiusmodi. Quum ergo in tale bonum possit homo sine immediata motione voluntatis a Deo, patet quod absque tali adiutorio potest se homo ad gratiam praeparare. Si autem speciale adiutorium vocetur speciali prouidentia, quam Deus habet de his qui haereditatem capiunt salutis, sic praedestinati quandoque cadentes a gratia per culpam, non possunt se ad gratiam praeparare sine speciali Dei adiutorio, quia sicut sub ordine generalis prouidentiae quam Deus habet de rebus, cadit quicquid rem ipsam in finem promouet, sic sub ordine special prouidentiae quam habet de electis, cadit quicquid eos promouet ad salutem, siue si: exterior admonitio hominis, siue aegritudo corporis, vel quicquid voluntatem excitat ad bonum: & si hoc vocetur gratia, sine tali gratia non potest homo se praeparare ad gratiam.

Ad primum argumentum dicendum quod mors spiritualis peior est quam corporalis, quoad actum quem priuat, sed melior est secundum aptitudinem quam in subiecto relinquit, ratione cuius potest se disponere ad recuperandum vitam gratiae, non autem naturae.

Ad secundum dicendum quod nullus venit vsque ad Deum, nisi per gratiam quam solus Deus infundit si sit habituale donum: tamen potest homo ad Deum tendere; praeparando seipsum absque alio speciali adiutorio quam quod dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5