Praeambulum
Praeambulum
OT hoc considerandum est. Superius Magister determinauit de gratia absolute. Hic determinauit de ea in comparatione ad statum primi hominis. Et primo determinat statum primi hominis quoad gratiam & virtutem. Secundo determinat poenam peccati ipsius. Tertio mouet quandam inci, dentem dubitationem. Secunda ibi, in illius quoque peccati. Tertia ibi, potest autem quaerit vtrum de ligno, haec est sententia in generali, &c
IN SPECIALI sic procedit. Et proponit prime quaerendo primo, vtrum homo in statu primo indigeret gratia. Et respondet quod indiguit homo gratia non per quam liberaretur a malo, quia peccatum non habebat, sed habebat vnde stare poterat, sed gratiam per quam efficaciter moueretur in bonum non habebat, nec vnde posset proficere. Quaerit etiam vtrum haberet virtutes, & licet quidam dicant quod non, tamen dicit Magister quod habuit, quod ostendit per auctoritates. Post dicit quod in poenam peccati ipsius exclusus est homo a loco deliciarum, & a ligno vitae, per quod poterat inaeternum viuere, non post peccatum sumendo, sed tantum ante. Et soluit quandam auctoritatem quae videtur facere in contrarium, scilicet, quod si etiam post peccatum sumpsisset viueret inaeternum. Subdit etiam quod ad impediendum reditum hominis in paradisum apposita est angelica & ignea custodia, scilicet Cherubin & flammeus gladius, atque versatilis per quae significatur quod homo ad vitam non debebat redire nisi per Cherubin, id est, per plenitudinem scientiae, scilicet charitatem, & per gladium versatilem, id est, per tolerantiam temporalium passionum. Vitimo quaerit vtrum ante peccatum deligno vitae comederit, & si comedit, quare non fuit factus immortalis. Et respondet Magister quod comedit, sed immortalitas non conferebatur, nisi per frequentem ligni esum. Et in hoc terminatur, &c.
On this page