Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo in statu innocentiae indiguerit gratia

A.TIS RIMvirum in statu innocentiae homo Lm indiguerit gratia. Ttum a a 4 109. ar. 4. . & ..

CIRCA distinctionem istam quaeritur, primo. vtrum in statu innocentiae homo indiguerit gratia. Et videtur quod non, quia poena non praecedit culpam, sed carentia visionis diuinae est quaedam poena, ergo hanc non incurrisset homo in statu innocentiae dato quod gratiam non habuisset.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Roman. 6 gratia dei vita aeterna, ergo in quolibet statu ad consequendam vitam aeternam necessaria est gratia.

RESPONSIO. quamuis homo in staru innocentiae conditus fuerit in gratia, tamen non necessario indiguit ea ad conseruandum statum illum, indiguit tamen ea ad meritum vita aeternae. Primum patet, quia status innocentiae non amittitur nis per culpam, sed illam poterat homo vitare sine gratia vt dictum est supra 28. distin. quare, &c. Secundum sic patet, omne meritum vel est de condigno vel de congruo, sed ad meritum de condigno requiritur gratia habitualis, ad meritum autem de congrurequiritur gratia quae est acceptatio diuina vt ostensum fuit supra distin. 27. ergo &c. Item ad illud ad quod aliquis non potes peruenire ex natura sua oportet perueniat ex alterius gratia vel dono gratuito quod est idem, sed ad visionem diuinae essentia in qua consistit vita aeterna homo non potest peruenire ex propriis naturalibus, ergo oportet quod ad hoc perueniat ex alterius dono seu gratia.

Ad argumentum in contrarium dicendum quod carentivisionis diuinae potest intelligi dupliciter. Vno modo negatiue & sic non est proprie poena, sed defectus totam naturam creatam consequens, nulla enim natura creata est ex se sufficiens ad visionem diuinam qualem expectamus, & sic carentia visionis diuinae fuisset in homine ante peccatum si gratiam non habuisse Alio modo potest sumi priuatiue vt intelligatur quaedam obnoxietas ad carentiam visionis diuinae & sic est poena, nec fuisset in homine ante peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1