Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum habuisset omnes virtutes

QVALSTIO TICVVRA. Vtrum in statu innocentiae homo habuisset omnes virtutes. Thom. 1. 2. 4. 109. ar. 3.

POSTEA quaeritur, vtrum in statu innocentiae homo habuisset omnes virtutes. Et videtur quod sic, quia virtus est dispositio perfecti ad optimum vt dicitur 7. physicorum, sed in statu innocentiae homo fuisset maxime perfectus, ergo habui sset omnes virtutes.

Item nullus ex culpa sua debet reportare commodum; si ergo in statu innocentiae caruisset virtutibus cum post peccatum perficiatur per eas, tunc homo ex peccato commodum reportasset, quod est inconueniens.

IN CONTRARIVM est quia quaedam virtutes habent pro materia passiones respicientes malum; vt fortitudo quae est circa timores, sed huiusmodi passiones non fuissent in statu innocentiae ergo nec tales virtutes.

RESPONSIO. virtutum quaedam sunt theologicae quaedam intellectuales, quaedam vero morales. De theologicis dicendum quod fuissent in statu innocentiae, cuius probatio ess quia respectu actus in quem potentia non potest per se, vel nor prompte & faciliter, oportet in potentia ponere habitum eleuantem, vel tollentem difficultatem, sed intellectus humanus & voluntas non possunt per se in cognitionem articulorum, & in spem futurorum bonorum vel non prompte & faciliter, vt patuit in praecedente distinct. ergo respectu talium actuum oporIe tet ponere in nobis aliquem habitum eleuantem potentias vel tollentem difficultatem. Si vero loquamur de virtutibus intellectualibus, sic dicendum est quod fuissent in statu innocentiae quia illud quod ex puris naturalibus potest acquiri, & quod es simpliciter, melius est esse quam non esse, illud fuisset in statu innocentiae in quo nullum bonum deerat quod bona voluntas posset adipisci (ve dicit August. 14. de ciuitate dei) sed virtutes intellectuales sunt huiusmodi; ergo, &c.

De virtutibus autem moralibus, sciendum quod quaedam sunt circa operationes, vt iustitia & liberalitas & huiusmodi, quaedam autem circa passiones moderandas. De primis dicendum quod fuissent in statu innocentiae per eandem rationem quae dicta est de virtutibus intellectualibus, quia simpliciter meliuest tales habere quam eis carere, nec excedunt facultatem natura quin ex principiis naturalibus possint acquiri, virtutes autem morales quo sunt circa passiones ponetes in eis medium & moderantes eas inter excessum & defectum non suissent in statu in¬ nocentiae nec fuissent necessariae, nisi inquantum pertinuissent ad rationem originalis iustitiae, vel formaliter vel virtualiter. Cuius ratio est, quia respectu illius actus non oportet ponere aliquem habitum, respectu cuius potentia nullam habet indeterminationem, & nullam patitur difficultatem, sed in statu innocentiae appetitus sensitiuus nullam habuisset indeterminationem, & nullam difficultatem in appetendo secundum rectam rationem, imo plene & prompte obediuisset rationi: hoc enim habuit conditio illius status: ergo in illo statu non fuissent necessaria virtutes, quae ordinantur ad moderantiam passionum, nisi forte dicatur quod huiusmodi virtutes intrinsecae pertinebant ad rationem originalis iustitiae, vel formaliter vt aliqui putant, vel virtualiter, & ita non fuissent acquisitae, sed innatae vel infusae, nec essent virtutes morales, sed quasi naturales, nisi propter similitudinem actuum, ad quos inclinarent.

Et si diceret aliquis quod simpliciter in primo statu non pariebatur quis difficultatem in operibus quae sunt ad alterum, vt sunt iustitiae. Dicendum quod verum est: inerat tamen possibilis indeterminatio, quia licet haberet homo rectitudinem voluntatis ad deum & proximum, poterat tamen ab ea deficere, non autem a rectitudine appetitus sensitiui, nisi praecedente defectu rectitudinis voluntatis. Vnde possumus formare talem rationem vbi est solum vnus modus ex natura determinatus, nec est possibilis alius: ibi non est necessarius aliquis habitus, sed respectu passionum appetitus sensitiui fuit vnus solus modus in statu innocentiae ex natura determinatus, natura dico vt instituta fuit, nec fuit alius possibilis durante primo statu. Non enim potuit ferri appetitus sensitiuus in suum obiectum, nisi secundum dictamen rationis, ergo respectu passionum non fuit tunc necessarius aliquis habitus. Maior patet ex his quae dicta fuerunt suprde habitu, distinctione vigesimasexta. Minor similiter declarat: fuit supra, distinctione vigesimaprima, quum quaereretur, Vtri in statu innocentiae potuerit homo peccare venialiter, sequitur ergo quod nulla virtus moralis circa passiones existens, fuisset in statu innocentiae. Praeter hoc autem est specialis ratio de his quorum obiecta omnino non fuissent, vt de fortitudine tangebatur in arguendo.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod in statu innocentiae homo fuisset maxime perfectus etiam secundum appetitum sensitiuum magis quam nunc, sed illa perfectio fuisse innata seu infusa, & non acquisita. Vnde non fuisset habitus, v nunc loquimur de habitu.

Ad secundum dicendum quod homo ex peccato nullum in hoc reportat commodum, quia perfectionem quam nunc habe tractu temporis, & difficultate acquirendo tunc habuisset a principio plenius & altiori modo quoad illa quae respiciunt passiones appetitus sensitiui.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2