Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum opera hominis fuissent tunc magis meritoria quam nunc

VAITIO TIITIA. Vtrum in statu innocentiae opera fuissent magis meritoria quam modo. Thum. 1. q. 95. ar. 4.

EINDB quaeritur vrrum in tatu inmocentiae opera fuissent magis meritoria quam modo. E videtur quod non, quia difficultas operis facit ad augmentum meriti. Vnde & virtus est circa bonum & difficile, sed modo difficilius est bene ope rari quam prius, ergo &c.

Item bonum additum bono totum facit melius, sed nunc es meritum essentiale ex radice charitatis, cui additur meritun accidentale ex difficultate operis. Et istad non fuisset in stati innocentiae, quare &c. IN CONTRARIVM est, quia quanto aliquid ei purius, tanto est melius in illo genere, sed in statu innocentia merita fuissent puriora, quia non fuissent permixta cum demeritis sicut modo, ergo &c.

RESPONSIO. Comparatio meritorum, de qua nun agitur, potest fieri vel secundum totum statum, vel secundum parti culares personas vtriusque status, si secundum totum statum, sic dici quod merita status innocentiae & status moderni sunt aequalia, qui quantitas meriti innotescit ex quantitate praemij, sed praemiun saltem essentiale est idem & aequale quod conferetur pro meri tis moderni status, & quod collatum fuisset pro meritis statu innocentiae si durasset, ergo &c. Minor probatur, quia praemiun quod reddetur pro meritis status moderni est quod erimu aequales angelis dei, in gloria: tunc autem non fuisset praenuiun maius, quia natura humana non est dignior angelica, nec mi¬ nus, quia non esset ignobilior instituta quam destituta, quare &c. Si autem in statu moderno ipse Christus includeretur, tunc merita status moderni excederent merita status innocentiae: nullus enim in statu innocentiae peruenisset ad aequalitatem gratiae & gloriae Christi.

Quantum autem ad meritum accidentale quod est ex difficultate operis, sicut in martyrio vel virginitate, non est dubium quod merita moderna excedunt merita quae tunc fuissent. Si autem fiat comparatio meritorum personarum singularium status pristini & moderni, sic dicendum quod tantum possunt homines mereri nunc quantum tunc, sed non ita faciliter. Quod patet, quia vbi nullum est retractiuum a bono, ibi voluntas promptius & facilius fertur in bonum, sed in statu innocentiae nullum fuit retractiuum a bono, sicut modo est in nobis ex repugnantia carnis ad spiritum, ergo, &c.

Veruntamen quia eadem principia bonae operationis ( scilicet ratio & voluntas) sunt in nobis quae fuerunt in illo statu, nec deest gratia seu acceptatio diuina bonis operibus nostris, sicut nec bonis operibus aliorum defuisset, manifestum est quod aeque bene potest nunc operari, sicut tunc, licet non aeque faciliter, quae difficultas aut non auget meritum, quia non est ex natura operis, sed conditione operantis, vel si auget illud pertinet ad meritum accidentale, non essentiale.

Per hoc patet. Ad primum argumentum.

Secundum etiam argumentum solum probat quod merita status moderni excedunt merita status innocentiae, quoad merita accidentalia. Quod autem in contrarium dicitur quod merita nostra sunt mixta demeritis falsum est, licet enim in nobis sint merita, sint etiam demerita: non sunt tamen permixta, vt ex demeritis minuantur merita extensiue vel intensiue, licet fructus eorum impediatur vsque ad solutionem reatus demeritorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3