Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum memoria et intelligentia sint una potentia an diversae

QVAESTIO TERTIA. Vtrum memoria & intelligentia sint vna potentia an diuersae. Tho. 1. p. 4. 79. ar. 7.

POSTEA quaeritur de partibus imaginis qualiter se habeant inter se. Et primo de memoria & intelligentia vtrum sint vna potentia an diuersae. Secundo de intellectu & voluntate. Tertio quaeritur de qui intellectu agente vtrum sit aliquid animae nostrae Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod memoria & intelligentia sint potentiae diuersae, quia intelligentia oritur ex memoria secundum Augustinum, sed nihil oritur a seipso, erge memoria & intelligentia realiter sunt diuersa.

Item imago attenditur secundum tres potentias animae quae sunt memoria, intelligentia & voluntas, secundum eunde August. 10. de trinitate. Sed non essent tres nisi memoria realiter differret ab intelligentia, ergo &c.

IN CONTRARIVM est; quia respectu eiusdem actus est eadem potentia, sed eundem actum quem Augustinu attribuit memoriae scilicet tenere species. Philosophus 3. de anima attribuit intellectui possibili, dicens quod anima est locus specierum non tota sed intellectus, quare videtur eadem esse potentia memoria & intellectus seu intelligentia.

RESPONSIO, circa quaestionem istam est duplex modus dicendi in generali. Primus est quod memoria prout est pars imaginis nominat potentiam realiter ab intellectu & voluntate distinctam, quam quidem potentiam dicunt esse intellectum agentem.

Duplex autem motiuum habent. Primum est quod quaecunque attribuimus memoriae conueniunt intellectui agenti. Duo enur conueniunt memoriae quae est pars imaginis. Primum est quod continet species. Secundum est quod ex ea gignitur vel oritur intelligentia. Primum conuenit intellectui agenti. Continet enim virtualiter omnes species intelligibiles, eit enim illud que est omnia facere vt dicitur 3. de anima. Item secundum ei conuenit, quia intellectus agens est qui causat velle quod est motiuum intellectus. Et ideo secundum istos Aug. nomine memoriae vocauit intellectum agentem. Addunt etiam quod hoc modo expressius habetur ratio imaginis. Si dicatur quod intellectus agens tenet locum memoriae, qua ratio parentis & gignentis verissime competit intellecturagenti; ipse enim format verbum quod est notitia genita

6 Secundum motiuum est, quia imago trinitatis quaerenda est in suprema parte animae secundum Augustinum, intellectu autem agens est aliquid simpliciter supremum inter partes, animae & ideo inconueniens est ipsum secludere ab imagine, secluderetur autem nisi teneret locum memoriae, ergo &c.

Istud autem videtur valde extortum, scilicet quod intellectus agens vocetur memoria, & applicationes extortae, quia l cet vtraque, scilicet memoria & intellectus agens continea species aequiuoce, tamen quia intellectus agens continet solum virtualiter & effectiue, memoria autem continet eas formaliter & se habet ad eas subiectiue, propter quod licet pertinere vtriusque dicatur, nomen tamen vnius transfertur ad alterum aequiuoce, quomodo facile est nomen vnius alteri imponere

Item imago non solum ponitur quantum ad has potentias in homine sed in angelo. In angelo autem non ponimus intellectum agentem qui teneat locum memoriae, ergo nec in homine

Secundum etiam motiuum non valet quia nondum est certum quod intellectus agens inter partes animae teneat supremum locun vel aliquem locum. Nec Augustinus vnquam fecit de co mentioni nec sub isto nomine nec sub alio, quia vt apparet in pluribus locis de Trinitato ipse non posuit in superiori parte animae (quam mentem vocat) nisi memoriam intelligentiam & voluntatem, per quorum nullum vnquam intellexit intellectum agentem

Alius modus dicendi est quu memoria & intelligentia sun realiter vna & eadem natura absoluta sub diuersis officiis & actibus qui sunt tenere speciem vel habitudinem cognoscere & vti speciebus & actualiter cognoscere, quod patet quia eiusdem potentiae est habere habitum & vti habitu & non alterius eiusdem ergo aliter potentiae est habere speciem vel habitua liter cognoscere & vti specie seu actualiter cognoscere, sed primum pertinet ad memoriam, secundum vero ad intelligentiam. ergo memoria & intelligentia sunt vna natura & vna pr tentia quoad illud quod absolute dicunt. Quod autem haec diuersitas actuum vel officiorum sufficiat ad diuersitatem partium imaginis declaratur sic, secundum potentias vt sunt sub actibus attenditur imago maxime & non secundum potentia nudas, nisi secundum quid & imperfecte. Sed esto quod sit vna natura cuius sunt duo officia vel actus, ipsa tamen habet duos respectus subordinatos secundum ordinem & originem actuum. Pluralitas autem respectu ordinatorum in eadem natura maxime repraesentat diuinam trinitatem in qua est vna natura absoluta sub respectibus originis. Et ideo talis pluralitas respectiue sufficit ad pluralitatem partium imaginis. Sic ergo patequod memoria & intelligentia sunt vna natura absoluta qua dicitur memoria vt tenens speciem vel habens habitum, & dicitur intelligentia vt est eliciens actum.

AD PRIMVM argumentum dicitur quod a memoria oritur intelligentia non secundum id quod sunt vna natura, sed secundum actus a quibus denominatur, quorum vnus ex necessitate supponit alterum sicut actu intelligere supponit habitualiter intelligere, vel habere speciem secundum illos qui ponunt speciem in intellectu. ad aliud patet solutio ex iam dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3