Praeambulum
Praeambulum
IN superioribus insinuatum est. Superius determinat Magister corruptionem humanae natura per peccatum in primo homine. Hic vero deter qi minat qualiter peccatum cum ista corruptione in posteros deuenit. Et diuiditur in quatuor. Primo inquirit peccati ordinem & quidditatem. Secundo eius traductionem. Tertio ipsius remissionem. Quarto eius aggrauationem, scilicet an peccatum primorum parentum aggrauaretur. Secunda ibi, in princip. dist. 31. nunc superest inuenire. Tertia ibi in princip. 32. dist. quoniam supra dictum. Quarta ibi, in princip. 33. dist. ibi praedictis adiiciendum. Prima est praesentis lectionis, & diuiditur in duas. Primo determinat suum intentum. Secundo excludit obiectiones contrarias. Secunda ibi, vnde Augustinus Iuliano. Prima in tres. Primo inquirit, an sit originale peccatum. Secundo quid sit quantum ad genus moris vtrum scilicet culpa an poena. Tertio quid est quantum ad genus naturae. Secunda ibi, quod diligenter inuestigandum. Tertia ibi, nunc superest videre. Secunda principalis, in qua excludit quasdam obiectiones, diuiditur in tres, secundum tres obiectiones quas excludit. Secunda ibi, Item inquit Iulianus. Tertia ibi, ad hoc autem quod diximus. Et haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
In speciali sic procedit, & proponit primo, quod ex peccate primi hominis poena & peccatum in posteros transit, & hoc ess originale peccatum: quidam autem intelligunt peccatum al Adam transisse in posteros, non quod educatur ab eo per originem, sed per imitationem: circa quod dicit in hoc Magister errare Pelagium: si enim per solam imitationem diceretur peccatum eius in nos transisse, multo magis debet in nos peccatum transisse a daemone, quem primo peccantem postea imitamur. Postea quaerit quid sit originale peccatum, & dicit quod secundum quosdam originale peccatum nihil aliud est, quam reatus quidam, quo homines sunt obligati ad poenam pro peccato primi parentis: secundum tamen veritatem, originale peccatum ponendum est esse originalem culpam a principio per originem traductam. Postea dicit quod ista culpa non est actus hominis, sed est quaedam concupiscentia vitiosa mala de sideria in nobis excitans, quae aliquando languor naturae dicitur, & aliquando lex membrorum, vel tyrannus vel lex carni; nominatur, & ex inobedientia dicimur omnes traxisse peccatum, id est, malam habilitatem. Postea dicit quod Iulianus haereticus quaerit per quam viam tale peccatum subintrat patre non peccante, nec genito, nec etiam conditore. Et respondet Augu. quod per inobedientiam primi parentis. Vitimo quaeri quomodo potuimus omnes esse in Adam secundum carnem, in quo non fuerunt tot athomi quot homines ab eo processerunt Et respondet Aug. quod materialiter vel carnaliter in eo fuimus: ali¬ quid autem ab eo decisum est, ex quo sine alterius materiae additione per solam multiplicationem in ipso generatum est corpus filij. Et sic per similem decisionem factam a parentibus multiplicatum est genus humanum vel hominum, & nihil omnino exterius adueniens transit in veritatem humanae naturae, quod probat per auctoritatem euangelij, & etiam per rationem, quia in resurrectione habebunt homines perfectam quantitatem sine alicuius materiae additione, ergo & modo: non negat tamen Magister, quin alimentum transeat in veram carnem & ossa, sed non in veritatem humanae naturae. Et in hoc terminatur, &c.
On this page