Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum defectus quos sentimus in nobis scilicet mors et fames aegritudines et huiusmodi insint nobis a natura, an sint poena alicuius culpae
QUAESTIO. PRIMA. Vtrum defectus quos sentimus in nobis, insint nobis a nobis. Vide Caiet. 11. q. 109. ar.2.
CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, vtrum defectus quos sentimus in nobis, scilicet mors, fames, sitis, aegritudines, & huiusmodi insint nobis a natura, an sint nobis poena alicuius culpae. Et videtur quod insit nobis a natura, quia quae sunt vnius rationis, causantur ex principiis vnius rationis, sed mors & caeteri defectus sunt vnius rationis in nobis & in brutis: ergo quum in brutis sint a natura, & non ex culpa, videtur quod similiter sunt in nobis.
Item in daemonibus naturalia remanserunt integra post peccatum, ergo & in homine: cum igitur homo post peccatum sit immortalis, patet quod immortalitas eius non fuit naturae, sed gratiae, sed in viuentibus qui non est immortalis per naturam, est mortalis per naturam, ergo, &c.
IN CONTRARIVM est, qa omnis passio inflicta ppter culpam est poena, non natura, sed mors est huiusmodi (vnde Gen. 2. quocunmque die ex eo comederis morte morieris) ergo &c.
RESPONSIO. Dicendum quod mors & caeteri defectus sunt in nobis a natura tanquam a causa per se, a culpa vero, sicut a causa remouente prohibens. Primum communiter probatur tali ratione, omne compositum ex contrariis, quorum vnum natum est agere in aliud est natura sua corruptibile, sed corpus humanum & omne mixtum est huiusmodi, est enim compositum ex elementis, quae ratione suae contranosatis agunt inuicem ergo ic.
Secundum probatur sic, per donum originalis iustitiae prosed illud donum est ablatum propter peccatum parentum, ergo hibebatur omne laesiuum inducens corruptionem in corpore, peccatum est causa corruptionis, sicut remouens prohibens. Horum autem duorum secundum communiter conceditur. Primum autem insufficienter probatur, scilicet quod omne mixtum sit corruptibile, per hoc quod elementa ex quibus componitur ratione suae contrarietatis agunt inuicem. Quod patet, quia actio elementorum in mixto non potest intelligi nisi dupliciter. Vno modo, quia vnum elementum secundum illud quod est, agat in aliud, quod esse non potest, quia elementa non manent actu in mix to: omne autem quod agit, agit secundum quod est ens in actu. Alio modo sic, quod vna qualitas elementaris agat in aliam, quod potest esse adhuc dupliciter. Vno modo, quia vna qualitas agat in aliam sibi contrariam, puta calidum in frigidum, & humidum in siccum, & econuerso. Alio modo, quod vna qualitas agat in aliam non sibi contrariam, puta calidum in humidum. Primum non potest esse, quia idem secundum idem non agit in seipsum, sed calidum & frigidum sunt vna & eadem qualitas in mixto, similiter humidum & siccum, ergo, &c. Maior patet: minor probatur, quia si calidum & frigidum essent duae qualitates in mixto, aut distinguerentur secundum subiectum, aut solum secundum essentiam, non secundum subiectum, quia non quaelibet pars mixti esset mixta, nec secundum essentiam solum, quia tunc contraria essent in eodem subiecto, quod est impossibile: sit ergo in mixto ex calido & frigido vna qualitas media, & similiter ex humido & sicco, per hoc quod: reducuntur ad medium: cum igitur idem non agat in seipsum, nec calidum agit in frigidum, nec humidum in siccum.
Item non potest dici quod vna qualitas agat in aliam non sibi contrariam, puta calidum in humidum, quia si calidum ageret in humidum, ageret in ipsum vel tanquam in contrarium, vel tanquam in subiectum. Non tanquam in contrarium, vt de se patet, nec tanquam in subiectum, tum quia licet calidum & humidum sint in eodem subiecto, vnum tamen non est subiectum alterius, neque econuerso, tum quia illud quod est ratio agendi actione vniuoca, non potest esse forma subiecti, in quod agit, alioquin idem esset simul in actu formali & in potentia formali, quia subiectum habens talem formam, puta calorem calidum est formaliter, & quia transmutaretur ad similem secun¬ dum speciem esset in potentia ad calorem formaliter, & sic esse simul actu, & formaliter calidum & in potentia calidum & formaliter, quod omnes negant cum contradictionem implicet, sed calor est principium & ratio agendi vniuoca, quia habens calo. rem peripsum causat similem, ergo non potest agere in subiectum quod perficit.
Item agens non corrumpit subiectum in quod agit nisi per accidens corrumpatur aliquid quod requirebatur ad subiecti existentiam, si ergo calidum ageret in humidum sibi subiectum non corrumperet ipsum directe, nisi corrumpendo aliquid, sine quo non posset humidum esse, illud autem non datur: quare &c Nullo ergo modo corrumpitur mixtum, per hoc quod elementa ex quibus componitur, agunt & patiuntur adinuicem ratione contrarietatis, sicut dicebatur, in mixto enim non est principium actiuum suae corruptionis, sed passiuum loquendo generaliter principium vero actiuum est extrinsecum, scilicet continens contrariae qualitatis, quod immutat contentum a sua naturali dispositione ad innaturalem, & per hoc tandem corrumpitur. Vndi philosophus diffiniens putrefactionem quae est via ad corruptio nem naturalem, quarto Metheororum dicit sic, Putrefactio es corruptio quaedam in vnoquoque humido proprie secundum naturam caliditatis ab aliena caliditate, hoc autem est quid ambientis. Ex quo possumus assignare veram rationem corruptionis in omnibus corporibus sic, omne quod per alterius actioni est alterabile a sua naturali dispositione ad contrariam per naturam corruptibile est, sed corpus humanum & omne mixtum, necnon & omne aliud quod qualitatibus elementaribus efficitur, est huiusmodi, ergo &c.
Ex quo sequitur quod quum corrumpens sit qualitas extranea continentis, vel alterius corporis, si esset aliquod corpuhomogeneum simpliciter, & non esset aliqua qualitas alterius corporis ab eo dissona ei praesens, nunquam tale corrumperetur. forte aliud esset de corpore heterogeneo, cuius partes non sunt eiusdem complexionis, sicut est corpus hominis, cuius etiam partes habent distinctionem secundum situm, quia complexio vnius partis non competit alteri, & ideo vna potest aliam transmutare a sua naturali dispositione, & econuerso, & per consequen corrumpere.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod mors & caeteri defectus in homine & in brutis, quum sint vnius rationis causantur ab eisdem principiis per se scilicet a natura, & sic mors in homine est a natura, non poena: praeter hoc autem specialiter in homine causatur a culpa primorum parentum, non pe se, sed sicut a remouente prohibens vt dictum est, & quantum ad hoc habet rationem poenae. Seneca autem solum attendens ad primum dicit quod mors non est hominis poena, sed natura.
Ad secundum dicendum quod immortalitas illius status non fuit naturalis simpliciter, sed gratiae collatae naturae in sua institutione saltem quoad hoc quod per diuinam prouidentiam conseruabatur ab exterioribus laesiuis, & positus fuit in loco temperatissimo, & nutriebatur cibis confortatiuis & purissimis, v dictum fuit supra, decimanona distinctione, quibus per peccatum amissis incidit in necessitatem moriendi, ratione cuius mors & caeteri defectus sunt homini poenales, & hoc ei pro poena fuerat connumeratum, vt tangitur in argumento ad oppositum.
On this page