Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquis defectus in nos per originem transiens possit habere proprie rationem culpae
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum aliquis defectus in nos per originem transiens possit habere nomen culpae. Thom. 1. 2. q. 81. ar. 1. 2. & 3.
SECVNDO quaeritur, vtrum aliquis defectus i nos per originem transiens possit habere proprirationem culpae. Et videtur quod sic, quia nullus est filius irae nisi propter culpam, sed ex natiuitate suu mus filij irae, secundum illud Ephes. 2. Eramus natura filij irae, ergo, &c
Item sicut se habet iustus ad iustos, sic peccator ad peccato. res, sed secundum Anselmum, si homo in iustitia perstitisset iustitiam originaliter in qua creatus erat in filios transfudisset, ergi quia peccauit culpam suam generando in alios transfundit.
IN CONTRARIVM est, quia nullus culpatur, nis ex his quae sunt in eius potestate (vt dicitur 3. Ethicor.) Sed illud quod per originem trahitur non est in potestate nostra, ergo, &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, vtrum in nobis sit originale aliquod peccatu, vel aliqua culpa, & secundo supposito quod sic, vtrum illud sit dictum, vel qualitercumque aliter: vtrumque enim istorum proponitur in terminis quaestionis.
QUANTVM ad primum tenendum est indubitanter quod in nobis est per originem aliquod peccatum seu aliqua cul¬ pa, & dicere oppositum est error Pelagij & Iuliani haereticorum, qui negauerunt in paruulis esse quodcunque peccatum, tollentes necessitatem baptismi a paruulis, vt recitat Augustin. in diuersis locis. Quod autem oporteat ponere in nobis aliquod peccatum originale pacet auctoritate sacrae scripturae & sanctorum, auctoritas scripturae expressa est in Psalmis vbi dicitur sic, Ecce enim, in iniquitatibus conceptus sum &c. Illud autem non potest intelligi de peccato parentum, cum actus matrimonialis quo concipiuntur filij possit esse absque quocunque peccato:& dicere oppositum sit erroneum, intelligitur ergo de peccato filiorum, sed quicquid habent filij pro tempore conceptionis totum habeni a parentibus per originem, ergo aliquid existens in paruulis pe originem est peccatum quod dicimus originale. Item Roma. 5. dicit Apostolus quod in Adam omnes peccauerunt, sed illud non potest intelligi formaliter, quia tunc non erant omnes, intelligitur ergo originaliter, quia ex eo quod nascuntur mediate vel immediate ab Adam qui peccauit dum in eo essemus, sicut in originali principio contraximus originale peccatum. Auctoritates ergo sanctorum Aug. Greg. complures sunt ad hoc, quas quia magister sententiarum satis recitat in litera, ideo hic ea non insero, & haec non sufficiant quo ad primum.
QUANTVM ad secundum notandum est quod nunc loquimur de peccato quod habet rationem culpae, & tale oportet esse voluntarium dicente beato Augusti. libro de lib. arb. quod peccatum adeo est voluntarium quod si non fuerit voluntarium non erit peccatum. Ad sciendum ergo an peccatum originale sit peccatum proprie seu culpa in paruulo, quia de proprietate solum agitur in hoc articulo, oportet videre an sit proprie voluntarium. Potest autem aliquid dici voluntarium alicui dupliciter. Vno modo voluntate sua & propria personali. Alio modo volum tate alterius vt postea declarabitur, nec est dubium quod secundum non est adeo voluntarium proprie sicut primum, quia voluntas alterius & actus eius non potest adeo proprie dici voluntas mea, vel velle meum sicut voluntas mea personalis, & velle meum personale, omnes autem doctores & sancti catholici tenent & docent tam verbo quam scripto quod peccatum originale in paruulo non est voluntarium voluntate vel actu voluntatis personalis ipsius paruuli sed solum a voluntate primi hominis, vnde Augu. respondens Iuliano haeretico de hoc articulo dicit quod peccatum illud a voluntate primi hominis seminatum est, & in hoc concordant omnes sancti doctores quotqut audiui & legi. Constat autem quod peccatum actuale est voluntarium voluntate propria & personali ipsius peccantis actualiter, ergo peccatum actuale in adulto est magis proprie voluntarium, & per consequens magis proprie culpa seu peccatum quam originale in paruulo, nec puto quod aliquid sanae mentis sentiat oppositum.
Voluntate autem aliena potest esse aliquid voluntarium dupliciter. Vno modo quando aliquis proprio consensu transfert in alterum suam voluntatem & auctoritatem vt quicquid alius egerit nomine istius gestum sit, tunc enim quicquid alius agit reputatur esse voluntarium isti ex praecedente mandato vel consensu generali, etiam si res gesta ei displiceat quando innotescit, & homodo peccatum paruulorum non potest esse voluntarium quasi paruuli proprio actu voluntatis suae praeconsenserint in illud quod Adam erat facturus, hoc enim dicere de paruulis qui nondum erant, esset absurdum. Alio modo potest aliquid dici esse voluntarium voluntate aliena, quando voluntas vnius dicitur seu interpretatur esse voluntas alterius, quia vnus aliquo modo continetur in alio, sicut ponitur exemplum satis conueniens a docto. ribus de milite cui si detur castrum pro se & filiis si fidelitatem regi seruauerit, voluntas patris in seruando vel non seruandi fidelitatem est interpretatiue voluntas filiorum quo ad consecutionem vel amissionem castri, quia sicut est ipsi datum non solun pro se, sed pro posteris, sic seruat vel amittit non solum pro se sed & posteris. Et hoc modo voluntas Adae dicitur fuisse voluntas omnium posterorum qui descensuri erant ab eo per viam naturalis generationis mediate vel iminediate, quia ipsi pro se & pro tota posteritate collatum fuit a deo munus iustitiae originalis quae consistebat in rectitudine voluntatis ad deum, & in obedientia virium inferiorum ad rationem, & in hoc quod in corpore nihil poterat accidere repugnans animae. Et quia tunc non eramus, nisi quia in ipso eramus sicut in originali principio, ideo voluntas eius qua peccando amisit praedictum munus sibi pro se & pro nobis collatum fuit interpretatiue voluntas non solum eius, sed nostra. Et quia defectus huiusmodi originalis iustitiae in no bis vel aliquid circa hoc dicitur esse peccatum originale, vt in sequente quaestione patebit, ideo tale peccatum dicitur fuisse voluntarium non voluntate personali huius vel illius paruuli, sed voluntate Adae quae praedicto modo fuit interpretatiue volunta omnium qui tunc erant in ipso sicut in originali principio.
Iuxta quod etiam est aduertendum quod ipsi Adae fuit aliquid per se & directe voluntarium puta complacere vxori in comedendo de fructu per vxorem oblato, aliquid autem fuit ei voluntarium non directe & per se, sed solum concomitatiue & ex quadam consequentia scilicet priuari pro se & pro posteritate orm ginali iustitia, hoc enim non fuit per se & directe per Adâ volitum, sed sequutum est in ipso & in nobis ad peccatu eius actuale & voluntarium, & forte secundum se fuit inuoluntarium. Credibile enim est quod Adae displicuit quando sciuit primo se tali dono pri natum. Patet ergo quod peccatum originale non est in paruulo voluntarium personali voluntate paruuli quem ad modum peccari actuale est voluntarium propria & personali voluntate peccanti, actualiter, & ideo non est illo modo proprie peccatum vel propriculpa, & sic intellexi vbicunque alias siue asserendo, siue recitam. do, siue absolute siue sub conditione dixi, vel scripsi peccatum or ginale non esse proprie peccatum vel culpa, patet etiam quod non est voluntarium voluntate aliena eo modo quo gestum per alterum aliquid dicitur voluntarium esse illi qui propria sponti transtulit suam voluntatem seu auctoritatem in illum, alterum quia talis consensus non potest fingi in paruulis nondum natis
Restat ergo quod illud peccatum fuerit voluntarium paruul voluntate videlicet Adae in quo erat sicut in originali principio Et adhuc defectus ille qui dicitur originale peccatu in paruul non fuit per se & dirccte voluntarius voluntate Adae, sed solum concomitatiue & per quandam consequentiam vt dictum fuit. Qui ergo reputat quod tale voluntarium voluntate aliena non directsed concomitatiue sit proprie voluntarium talis potest dicere quod peccatum originale in paruulo fit ei proprie culpa, qui autem non reputat hoc proprie voluntarium sed solum interpretatiue talis necessario habet dicere quod peccatum originale non sit proprie culpa sicut est actuale: sed solum interpretatiue, semper tamen fatendum est in paruulis esse peccatum originale seu culpam siue modus loquendi sit proprius, siue alius
AD PRIMVM argumentum dicendum quod sicut Deudicitur iratus non secundum affectum, sed effectum inquantum praeparat poenam alicui vel infligit, sic nos nascimur filij irae propter reatum poenae quem incurrimus ex peccato primi parentis
Ad secundum dicendum quod Adam quia peccauit transfudit in posteros naturam ream carentiae iustitiae originalis sed non transfudit culpam secundum propriam rationem culpae eo modo quo peccatum actuale dicitur proprie culpa qua est defectus voluntarius proprie, & ex propria & personali voluntate illius cuius est peccatum.
AD ARGVMENTVM alterius partis dicendum? Philosophus non nouit nisi peccatum actuale, quod est in potestate & libertate peccantis vt fiat vel non fiat, & tale habei propriissime rationem culpae. Ex originali autem non sic culpatur paruulus sicut ex actuali adultus, sed solum imputatur ei ad culpam defectus quem habet quatenus fuit in potestate & voluntate sui originalis principij modo quo dictum est.
On this page