Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum originale peccatum sit carentia iustitiae, an aliquid aliud

QUAESTIO. TERTIA. Virum originale peccatum sit carentia originalis iustitiae, an aliquid aliud. Thom. 1. 2. 4. 82. Dur. de fomite. Inf. 3. d. 4. 43

TERTIO quaeritur, vtrum originale peccatum sit carentia originalis iustitiae, an aliquid aliud Et arguitur quod non sit carentia originalis iustitiae, quia illud non est aliquod peccatum quod inest nobis a Deo, quia Deus non est author peccati, sed vltor, sed carentia originalis iustitiae inest nobis a Deo, ergo &c. Minor probatur: quia sicut Deus per suam influentiam est causa gratiae, & per cessationem suae influentia est causa carentiae gratiae, ita videtur esse circa iustitiam originalem & eius carentiam, cum iustitia originalis fuerit donum supernaturale sicut gratia.

IN CONTRARIVM arguitur: quia omne pecca tum in eo quod est malum formaliter consistit in carentia alicuius perfectionis debitae inesse, sed illa perfectio respectu peccati or ginalis non potest esse actus, nec in actu, quia tunc originale esset actuale, ergo est habitus, non naturalis, quia naturalia post peccatum remanserunt integra in hominibus sicut in daemonibus, ergo fuit supernaturalis, sed illa non videtur fuisse nisi iustitia originalis, ergo eius carentia est peccatum originale.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam procedetur sic, quia primo ponentur duo modo dicendi seu duae opiniones circa materiam istam. Et secundo inuestigabitur in quo conueniant vel differant, concludendo cum hoc, quid sit tenendum.

PRIMVS modus est quem magister sententiarum recitat in litera, dicens sic: diligenter inuestigandum est quid sit, de hoc enim sancti doctores obscure loquuti sunt, atque scholastici do¬ ctores varie senserunt. quidam enim putant originale peccatum esse reatum poenae pro peccato primi hominis, id est, debitu vel obnoxietatem qua obnoxij vel addicti sumus poenae temporali & aeternae pro primi hominis actuali peccato: quia pro illo (vt aiunt) debetur poena aeterna omnibus, nisi per gratiam liberentur. Haec sunt verba magistri sententiarum, ex quibus apparet quod ipse non reputat hanc opinionem haeresim Pelagianam, vel ei propinquam, sicut quidam inconsiderate dixerunt: imo recitata haeresi Pelagij, qui dicit quod ex peccato primi parentis nihil transit in posteros propagatione, sed solum imitatione, & reprobata illa subiungit hanc opinionem connumerans eam inter opiniones sanctorum doctorum & scholarium, vt clare patet ex verbis eius statim positis.

Haec autem opinio coloratur a quibusdam sic, nihil quod sit in paruulo per originem est ei culpa, nisi quod fuit Adae culpa sed nullus defectus existens per originem in paruulo fuit vel potuit dici culpa Adae, nisi reatus poenae, vel poena cum reatu: ergo hoc est peccatum originale in paruulo, vtraque praemissarum probatur. Et primo maior sic: Omnis defectus qui habet rationem peccati vel culpae magis est peccatum illi cui est magis voluntarium: quia de ratione peccati vel culpae est voluntarium: sine quo non est culpa vel peccatum, sed secundum omnes doctores sanctos & alios omnis defectus existens in paruulo ab origine habet magis rationem voluntarij respectu Adae, vel ipsi Adae quam paruulo, imo non habet rationem voluntarij in paruulo, nisi ratione Adae, ergo omnis defectus existens per originem in paruulo habet magis rationem culpae respectu Adquam respectu paruuli, vel ipsi Adae quam paruulo: & haec fuit maior. Minor probatur, quia nihil fuit vel potuit dici culpa Adae, nisi quo peccauit: vel poena, vel reatus: haec enim omnia quandoque dicuntur peccata: actus autem secundum se non transiit, nec transire potuit in posteros: transiuit autem quo ad reatum & poenam, quia ex eius peccato non solus ipse, sed omnes peccati incurrunt poenam & reatum poenae, ergo poena cum reatu, vel reatus poenae existens in posteris potuit dici aliquo modo culpa Adae, & nihil aliud existens in parunlis, vt istis videtur, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio, scilicet quod illud idem videlicet reatus poenae, fit peccatu originale in paruulis.

Secundo probant idem sic, Apostolus tractas hanc materiam Rom. 5. comparat demeritum Adae merito Christi, dicens, quod sicu per vnius inobedientiam, scilicet Adae, peccatores constituti sunt multi, ita per vnius obedientiam, s. Christi, iusti constituentur multi: sed ex merito obedientiae Christi quo efficimur iusti non fit in nobis nisi donum gratiae aliqualiter debitae propter eius meritum, ergo similiter ex peccato Adae non fit in nobis nisi carentia alicuius doni prius habiti ab ipso, & debiti habere a no bis, & sic propter eius demeritum efficimur peccatores, quia rei vel obnoxij sumus huius carentiae, propter quod talis reatus videtur secundum istos esse illud peccatu originale quod ex actuali peccato Adae contraximus. Et confirmatur consequentia: quia vt in eodem capitulo subditur, majus fuit donum Christi, quam delictum Adae. Et ideo plus potuit meritum Christi in nobis, quo ad iustificationem quam peccatum Adae quo ad condemnationem.

Item declarant idem tertio sic, In eodem capitula circa principium dicit Apostolus sicut per vnum hominem peccatum intrauit in mundum. Et subdit qualiter, dicens: in quo omnes peccauerunt, & vt exponit magister sententiarum in litera, siue intelligitur in quo homine, siue in quo peccato sanum est: in Adam enim omnes peccauerunt vt in originale principio non solum eius exemplo, vt dicunt Pelagiani, Omnes enim ille vnus homo erat. Ita etiam in illo vno peccato quod intraret in mundum recte omnes dicuntur peccasse: quia sicut ab vno homine, sic in vno & eodem peccato immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi baptismum absoluantur. Haec sunt verba eius, ex quibus patet quod omnes peccauerunt in Adam, & peccato suo, quia eius reatum incurrunt, ratione cuius carent originali iustitia, & carebunt visione diuina secundum communem legem, nisi ab hoc reatu per baptismum absoluantur, vt magister subiungit: in quo videtur innuere quod aliter non peccauerunt omnes in Adam, nec in peccato eius, nisi quia incurrerunt propter illud peccatum reatum poenae temporalis & aeternae praedictae

Contra praedictam opinionem arguit ma. & soluit: Arguitur, si peccatum originale est reatus, ergo non est culpa nec poena, quia reatus neutrum praedictorum est: illud autem videtur inconueniens, quare &c. Et respondet, dicens, quod quidam eorum qui praedictam opinionem tenent admittunt quod peccatum originale non sit proprie culpa, nec poena, nisi eo modo quo reatus vocatur culpa, et certum est quod scriptura & communis modus loquendi satis habet, quod reatus vocetur culpa. Nos enim consueuimus dicere aliquem manere in peccato, quandiu est reus poenae aeternae debitae pro peccato, licet non maneat in actu peccandi, nec in voluntate peccandi.

Secundus modus est quod peccatum originale est carentia iustitiae originalis debitae haberi, quod declaratur sic, voluntarius defectus seu carentia alicuius perfectionis necessariae ad salutem est peccatum, sed in paruulo carentia iustitiae originalis debitae haberi, est talis defectus seu carentia, ergo est peccatum. Maior de se patet ex ratione culpae seu peccati, quae est esse voluntarium malum. Minor declaratur, quia secundum ordinem primitus a Deo institutum iustitia originalis fuit homini necessaria ad salutem consequendam. Et haec collata fuit Adae pro se & pro tota posteritate quam peccando amisit voluntarie pro se & pro tota posteritate. Et ideo carentia eius cum debito habendi eam est defectus alicuius perfectionis necessariae ad salutem secundum ordinem primitus institutum: est etiam defectus voluntarius totius naturae ex voluntate Adae, in quo dum peccauit fuit tota natura sicut in principio originali, quare, &c.

Nunc restat videre quomodo isti duo modi conueniant vel differant, vt videtur quod non differant in re: quia peccatum originale non potest consistere in sola carentia originalis iustitiae, quia talis carentia fuisset in homine constituto in puris naturalibus, in quo non fuisset aliquod peccatum vel aliqua culpa, quia talis perfectio non fuisset debita haberi ab eo: omne autem malun est priuatio alicuius boni debiti haberi. Item nec potest consistere in tali carentia cum debito habendi, nisi sit aliquo modi voluntaria: quia nullum est peccatum nisi voluntarium: vnde si aliquid debitum haberi perderetur per violentiam simpliciter, ita quod amissio nullo modo esset voluntaria, nec antecedenter, nec alio quocunque, modo nullum esset peccatum. Requiritur ergo, quod si illa carentia sit peccatum, quod sit voluntaria, sed nor nisi a voluntate Adae, quae, vt dictum est, potest interpretatiue dici voluntas nostra. Non fuit autem aliter voluntaria voluntate Adae, nisi quia voluntas Adae vel actus volendi ipsius meruit quod talis perfectio, videlicet iustitia originalis, ipsi & posteris auferretur: vnde ex peccato voluntario Adae dignum seu debitum fuit? tam ipse quam posteri carerentur iustitia originali Et indignum fuit quod eam amplius haberent, & in ista dignitate seu debito carendi tali dono vel indignitate habendi tale donum consistit formaliter ratio peccati originalis, quae in nullo aliorum sine hoc est aliquod peccatum, quod etiam expresse dicunt aliqui illorum qui ponunt secundum modum, dicentes quod peccatum originale est carentia iustitiae originalis debitae haberi cum indignitate habendi eam, vel cum dignitate, vel debito carendi ea.

Ex quo potest sic argui, esse dignum poena est esse reum poenae, & dignitas poenae est reatus poenae proueniens ex aliqua culpa, sed esse dignum carere iustitia originali debita esse est dignum poena, quia carentia iustitiae originalis debitae est quaedam poena damni, ergo esse dignum carere iustitia originali est esse reum talis poenae, quae est carentia iustitiae originalis debitae, & talis dignitas est reatus, qui ergo ponit quod peccatum originale consistit in hoc quod est esse dignum carere iustitia originali debita, sicut illi de secundo modo realiter ponunt, quod consistit in hoc quod est esse reum tali carentia, quia talis dignitas est rea tus, & econuerso. Et hoc est quod dicunt tenentes primum modum, & sic inter primum modum & secundum non videtur esse differentia in re, sed solummodo in verbis, de quibus non deber esse controuersia quando constat de rebus.

Nunc ergo restat ponere quid tenendum sit in hac materia, & est indubitanter tenendum que in paruulis est peccatum originale, cum hoc dicat sacra scriptura quae est a Deo inspirata, sed quid sits necesse est autem quod sit vnum trium quae incurrimus propter demeritum peccati primorum parentum. Primum est carentia iustitiae originalis quam debebamus habere & habuissemu. ex dono facto primis parentibus pro se & pro posteris, si non peccassent: & quia peccauerunt, indigni sumus eam habere, & digni ea carere tanquam rei talis poenae seu carentiae ratione praedictae culpae. Secundo est in nobis rebellio virium sensitiuarum ad rationem. Et tertio est in corpore passibilitas & mortalitas

Quod autem trium istorum sit, seu vocetur peccatum originale, non inuenio quod aliquis dixerit ipsum esse mortalitatem seu passibilitatem, quia ista magis se tenent ex parte corporis peccatum autem magis ex parte animae. Magister autem sententiarum dicit ipsum esse habitualem concupiscentiam, seu concupiscibilitatem vel fomitem, aut legem carnis & membrorum, languorem naturae & tyrannum, quae omnia accipit pro vno & eodem, scilicet pro rebellione virium sensitiuarum ad rationem, quamuis ex diuersis rationibus. Et haec sententia magistri tangit illud quod est materiale in peccato originali, & non illud quod est formale, vt alij doctores dicunt communiter.

Communior autem opinio est quod peccatum originale est carentia iustitiae originalis cum debito habendi eam, & dignitati carendi ea: quam dignitatem alij nominant reatu, concordantes in re significata, sed differentes in nominatione: teneamus ego rem quae ab omnibus tenetur communiter, & verbosi, contentiosi, calumniosi, & maliciosi homines disputant de nominibus.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod carentia originalis iustitiae est in nobis a Deo tanquam a subtrahente iuste a nobis donum suum propter demeritum primorum parentum: sed in hac carentia precise non consistis formaliter originale peccatum, sed in esse dignum vel reum talis carentiae: haec autem dignitas vel reatus non est in nobis a Deo, sed ex peccato primorum parentum.

ARGVMENTVM pro altera parte satis concludit quod peccatum originale satis includit carentiam originalis iustitiae: sed non probat quin plus includat: includit enim debitum habendi, & dignitatem carendi, quam dignitatem alij vocant reatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3