Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum alimentum convertatur in veritatem humanae naturae

QVAESTIO QVAETA. Vtrum alimentum conuertatur in veritatem naturae humanae. Thom. 1. q. 119. ar. 1.

POST haec quaeritur, vtrum alimentum conuertatur in veritatem humanae naturae. Et videtur quod non: quia quod transit in veritatem alicuius naturae, transit in eius speciem: sed alimentum non transit in carnem humanam secundum speciem, sed in carnem secundum materiam, vt patet ex primo de generatione, ergo &c.

Item si alimentum transiret in veritatem humanae naturae, quicquid in homine deperditur restaurari posset: sed mors naturalis non accidit nisi propter deperditionem alicuius quod non restauratur, ergo per sumptionem alimenti homo posset. mortalitatem naturalem euitare, quod est falsum.

IN CONTRARIVM arguitur, quia quod est in naturali potentia vt sit tale, per agens naturale efficitur actu tale, sed alimentum est potentia caro, vt dicitur 2. de Anima ergo efficitur actu caro per aliquod agens naturale, illud autem est virtus nutritiua in homine, per se habet ad nutrimentum, vt agens ad proprium passiuum, ergo &c.

RESPONSIO. Quicunque ponunt alimentum noi conuerti in veritatem humanae naturae, sed ipsum esse quodd fomentum prohibens consumptionem humidi radicalis ad modum quo plumbum positum in fornace prohibet consumptionem argenti vel auri, vt magister videtur sentire in litera: auf quicunque dicunt alimentum aliter conuerti in veritatem huma nae naturae, sed non aeque pure, vt illud quod praeexistit, sicut posuit Alexan. quae opiniones in scriptis communibus sunt satis lucidae, mouentur ex vno motiuo, quia videtur eis quod si per conuersionem alimenti in naturam nutriti restauretur deperditum cum continue fiat deperditio, tandem posset contingere quod homo tamdiu viuere, quod nihil de materia quae fuit in eo in principio vitae suae maneret in fine: quia quicquid esset a principio foret per continuam consumptionem successiue deperditum, 8 maneret solum illud quod ad restaurationem deperditi esset er alimento conuersum. Ad hoc autem sequitur quod non esset idem homo numero in fine & in principio, cum ad identitatem numeralem requiratur identitas materiae & formae. Hoc autem est manifestum inconueniens: ideo ponunt quod aliquid vnum 8 idem numero quod pertinet ad veritatem humanae naturae, sem per permanet in homine, cuius vnitate permanet idem homo

Istud autem non oportet timere: si enim fieret deperditio secundum determinatam partem solum, puta secundum manum vel pedem, & in illam vel ad restaurationem eius determinate conuerteretur alimentum, & postmodum fieret alterius partis signate deperditio, & eius per alimentum restauratio, & sic ita semper, vt distingueretur situ & loco illud quod e alimento conuertitur, ab eo cui additur: forte verum esset illuc quod dicunt, scilicet quod non esset simpliciter idem animal in principio & fine, quia materia alimenti non acciperet formam praeexistentem in materia nutriti, sed esset eius forma distincta, sicut ponitur materia alimenti adueniens, distincta a materia nutriti praeexistente. vnde post aduentum alimenti, & receptionem formae in ea seorsum a materia nutriti, animal esset aliud secundum partem quam prius, & post consumptionem secundae partis, & eius per alimentum restaurationem, esset aliud secundum duas partes per eandem rationem. Et finaliter esse aliud secundum omnes partes, & ita totaliter esset aliud: non sic autem est, imo alimentum sic conuertitur, vt non sit seorsum signare illud quod conuersum est ex alimento, & illud quod praeexistebat in nutrito: sed efficiuntur idem simpliciter in toto & in parte, ac per hoc manet animal idem simpliciter in toto & in parte.

Et potest ex hoc formari talis ratio. Illud non variat indiuiduum in toto vel in parte, quod manet in indiuiduo idem in toto vel in parte, sed non obstante conuersione alimenti in veritate humanae, naturae, nutriti materia manet eadem simpliciter in toto & in parte, ergo, &c. Maior patet, minor probatur. quod enim aduenmente alimento materia non sit alia in toto quam prius, clarum est, quia materia animalis non tota simul deperditur ita vt forma fiat praecise & totaliter in alia materia, quia iam vera esset corruptio vnius animalis, & vera generatio alterius, & non nutritio. Item neque est alia in parte, quia illa partialitas esset vel secundum essentiam materiae, quia materia secundum se partem non habent, sed est indiuisibilis, nec secundum quantitatem: quia illud quod ex alimento conuersum est, non differt secunduni situm quantitatis ab eo cui aduenit, sed est eadem nu mero quantitas, & est eadem pars quantitatis vtrunque perficiens: est igitur eadem materia quae prius in toto & in parte.

Causa enim hinc accipienda est, materia enim sit pure potentia sicut secundum se non est actu, sic secundum se non est vna vel plures actu, sed per formam quae est sua actualis entitas, est & sua actualis vnitas vel pluralitas, propter quod tota materia quae est sub aliqua vna forma substantiali, est vna & eadem substantialiter & essentialiter, nec est ibi dare diuersitatem aliquam, nisi forte secundum quod extenditur per quantitatem ex qua sortitur quandam partialitate vel diuersitatem, quam tamen diuersitatem non est assignare inter illud quod conuersum est ex alimento, & illud quod praeexistebat in nutrito, vt dictum est, ideo vtrumque est simpliciter vnum essentialiter & quantitatiue, ac per consequens idem simpliciter quod prius in toto & in parte

Haec autem sufficienter probata sunt, si concedatur quod post deperditionem & consumptionem factam in corpore, ani malis forma manet eadem simpliciter in parte & in toto, &c sub ipsa manente sic eadem, fiat illud quod conuertitur ex ali mento. Si vero per consumptionem vel resolutionem factam a corpore forma varietur in toto vel in parte, vel per aduentum nutrimenti varietur aliquo modo forma nutriti iam non videtur quod maneat simpliciter idem animal quod prius, cum ex forma iudicetur tota identitas vel varietas rei¬

Posset autem alicui videri quod per resolutionem factam a corpore vel nutrimento adueniente forma nutriti in aliquo varie. tur saltem in aliis ab homine, quia forma quae non est separabili, a materia cum desinit esse in materia, desinit simpliciter esse: & cum incipit esse in materia, incipit simpliciter esse, sed omnes formae viuentium praeter formam rationalem sunt inseparabiles a materia: ergo cum desinunt esse in materia, desinunt simpliciter esse & cum incipiunt esse in materia, incipiunt simpliciter esse: sed in deperditione quae fit in corpore animali, forma secundum aliquid sui desinit esse in materia: qa materia quae fuit sub forma animalis, secundum aliquid sui desinit esse sub ea. Alioquin nulla fieret resolutio a varietate naturae, similiter in nutritione forma nutriti secundum aliquid sui incipit esse in materia, sicut & aliquid materiae quae prius non fuit sub forma nutriti incipit esse sub ea, ergo vt videtur per resolutionem factam a corpore, vel nutrimentum adueniens variatur forma nutriti secundum aliquid sui

Et dicendum quod si fieret resolutio alicuius partis determinatae & distinctae secundum situm ab aliis vel in nutritione, fieret talis partis additio proculdubio per resolutionem factan a corpore & nutritionem, similiter forma nutriti secundum ali quid variaretur: quia forma quae extenditur extensione materiae diuisione partis, a toto diuiditur, & corruptione talis parti: corrumpitur secundum partem. Et proportionabiliter est dicendum in additione talis partis: sed cum fit resolutio alicuius indistincti, id quod resoluitur priuatur quidem forma sub qua erat, sed forma totius in nullo variatur essentialiter, quia nihil distinctum ipsius formae perficiebat illud quod resolutum est. Et proportionabiliter intelligendum est in additione quae fit per nutritionem, propter quod sicut in nutritione fit vera corruptio alimenti absque vera & propria generatione nutriti, sic in resolutione absque vera & propria corruptione animalis secundum totum vel partem fit vera generatio vermis, vel alterius rei in materia a corpore resoluta.

Ad primum argumentum dicendum quod Philosophus non vocat carnem secundum materiam, eo quod careat forma carnis per quam pertinet ad entitatem & vnitatem naturae carnis: quia quod adgeneratur ex alimento, adiungitur corpor nutrito per modum cuiusdam mixtionis, sicut aqua miscetur vino, vt ibidem ponit exemplum Philosophus, talium autem efficitur vna natura, sed vocat carnem secundum materiam, carnem consideratam secundum naturam materiae quae vt siaduenit, & recedit: carnem vero secundum speciem eandem consideratam secundum matenam formae, quae vt sic manei semper éadem in toto & in parte, vt declaratum est. A

Ad secundum dicendum quod sicut virtus vini conuertentis aquam paulatim per admixtionem aquae debilitatur vt tandem fiat aquosum, Sic virtus conuersiua alimenti, primo quidem fortis existens, postea debilitatur, deinde deficit ita vt neque possit aliquid conuertere, & tunc fit consumptio sine restautatione, & necesse est anina naturaliter mori

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4