Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum semen sit de superfluo alimenti

1, ni S QVAE STIOCIQVANTAhOV Vtrum semen sit de supersfuo alumeni Ta. 4 1o. a..

EINDA quaeritur vtrum semen sit de coiperfluo aimenti. Et videtur quod non, quia instrumentum non recipit virtutem principalis agentis nisi per vnionem ad ipsum, sed semen habet Iin se virtutem generandi instrumentaliter deriuatam ab anima patris, ergo hoc est per vnionem quam habuit cum anima patris: sed omne vnitum animae patris est de substantia eius & non de superfluo, ergo &c.

Item Damas. dicit quod generatio est opus naturae, de substantia generantis producens id quod generatur, sed illud quod generatur in viuentibus generatur ex semine, ergo &c.

Item filius assimilatur patri secundum illud quod accipit ab ipso, sed si semen esset de superfluo alimenti & non de substantia generantis plus acciperet filius a porco, vel a boue cuius carnes pater comedit quam a patre, eigo plus deberet asiimilari porco, vel boui quam patri quod est falsum.

IN CONTRARIVM est, quia natura non alleuiatur quando aliquid de substantia rei deciditur, sed magis grauatur, sed per decisionem seminis natura alleuiatur, ergo &c

RESPONSIO. Sicut circa praecedentem quaestionem sunt opiniones sic circa istam. Quidam enim tam Philo. quam Theologi ponunt quod semen est aliquid decisum a substantia & a virtute naturae generantis, alia tamen & alia ratione. Theologi enim hoc posuerunt propter traductionem peccati originalis quod non credebant posse traduci cum semine nisi semen esset de substantia generantis, quia per hoc videtur peccatum originale traduci a parente in prolem, quia aliquid prolis fuit infectum in parente quod cum sua infectione deriuatur in prolem. Motiuum autem Philosophorum fuit ex assimilatione prolis ad parentem quae similiter non videtur esse nisi propter aliquid vtrique commune quod similiter est in prole a parente pertinens ad substantiam vtriusque.

Primum autem motiuum non valet, quia semen cum sit aliquid inanimatum non potest esse subiectum peccati vt eius traductione traducatur peccatum, quod solum est in habente lib. ar. Item si aliquid pertinens ad substantiam patris cum sua infectione transiret ad naturam prolis tunc idem numero peccatum originale esset in parente & prole, sicut esset idem numero deriuatum ab vno in alterum. Item si per deriuationem alicuius naturae infectae in parente deriuaretur in prolem peccatum originale, cum non deriuaretur in prolem tota natura parentis intecta sed aliquid eius, sequeretur quod in patre esset quoddam magnum peccatum originale quod diuideretur in filiis in multa parua peccata originalia sicuc & ipsa natura patris non secundum se totam sed secundum partem sui deriuatur in filios, quae omnia sunt absurda.

Praedictum etiam motiuum Philosophorum sumptum ex assimilatione parentis ad prolem, vel econuerso non est sufficiens, quia assimilario duorum attenditur secundum formam, non secundum materiam. Omnia enim generabilia communicant in materia, nec tamen sunt similia illa similitudine de qua loquimur, semen autem secundum istos ponitur pertinere ad substantiam patris, vel parentis & prolis solum materialiter tanquam illud ex quo formatur corpus prolis, ergo secundum ipsum non attenditur assimilatio inter parentem & prolem. Et si dicatur quod assimilatio licet non possit esse ratione materiae remotae, potest tamen esse ratione materiae propinquae qualis materia est semen. Dicendum quod vbi tota substatia rei est materia sicut in artificialibus assimilatio potest esse ratione materiae, sed in naturalibus vbi praeter materiam qualitercunque acceptam ad substantiam rei pertinet forma, materia parum aut nihil facit ad assimilationem. Ex hoc ergo quod semen ex quo formaretur corpus prolis decideretur de substantia patris non possei reddi sufficienter causa assimilationis parentis ad prolem, sed tota sumenda est ex virtute formatiua quae est in semine ex anima patris quamuis semen non decidatur de fubstantia eius.

Dicendum ergo q, semen deciditur de superfluo alimenti. Quod patet ratione & signo ratione sic, quia si semen esset aliquid resolutum ab eo quod iam pertinet ad substatiam membrorum; aut retinet naturam eius a quo resoluitur, aut non si retinet naturam eius a quo resoluitur, aut esset resolutum a determinata parte, aut a toto, si a determinata parte, tunc non haberes vircutem mouendi ad naturam totius. Si autem resolueretur a toto, & naturam eius retineret, sic semen actu esse quoddam animal paruum, & sic generatio animalis ex animal non esset, nisi per diriuationem quandam, quae manifeste sunt falsa. Si veru semen non retinet naturam eius a quo resolui¬ tur, tunc iam esset recedens a natura generantis & in via corruptionis existens, & per consequens non haberet virtutem producendi simile aliquid generanti.

Signa etiam sunt ad hoc quae ponit Philosophus lib. de generatione animalium, quorum vnum est, quia nihil dissolutum a corpore habet determinatum locum in ipso, sed vagatur per corpus, sicut apparet de sudore: semen autem habet determinatum locum in corpore, sicut et aliae superfluitates resolutae ab alimento, & quasi in eadem parte corporis, in qua sunt loca aliarum superfluitatum, ergo, &c. Secundum signum est, quia semen & superfluitas alimenti consequuntur se in multitudine & paucitate: quia vbi inuenitur minus de superfluo alimenti, ibi inuenitur minus de semine. Et propter hanc causam in pueris non est semen, quia superfluum nutrimenti conuertitur in augmentum. Pingues etiam homines sunt pauci seminis, quia superfluum alimenti in eis conuertitur in pinguedinem, & quaedam similia, quae inducuntur ibidem a Philosopho. Ex quibus patet quod semen non est aliquid resolutum de substantia coporis, sed de superfluo alimenti.

Ad primum argumentum dicendum quod ad hoc quod instrumentum recipiat virtutem principalis agentis, non requiritur vnio secundum suppositum, sed sufficit vnio per contactum, vt patet in securi mota ab artifice: hoc autem modo vnitur semen animae generantis: per virtutem enim animae nutritiuam digeritur alimentum, vt assimiletur naturae corporis: quando ergo venit ad vltimam digestionem antequam sit in membra conuersum mouetur, vt statim per virtutem animae accipia formam cuiuslibet membsi. Cum ergo per virtutem nutritiuam conuersum est de alimento, sic praeparato id quod ad nutrimentum indigetur, residuum quod est nutritiuae resoluitur ad actum generatiuae: vnde ex hoc accipit vt moueat materii foetus eo motu quo mouebatur in corpore, mouebatur autem sic, vt acciperet formam cuiuslibet membri, & ideo virtutem habet formandi materiam prolis in singula membra corporis.

Ad secundum argumentum dicendum qued generatio alicuius dicitur esse de substantia generantis non materialiter, sed formaliter, inquantum forma generantis quae est principalior par substantiae rei, est principium quo generans principaliter generat, & ab ipsa est virtus actiua in agente instrumentali.

Ad tertium dicendum quod assimilatio non est propter conuenientiam in materia sed in forma, & ideo de quocunque sit alimentum siue de carnibus bonis siue porci, quia tamen virtus quae est in semine quod est superfluum alimenti, est productiua similis formae, & hoc habet ab anima generantis, & non a natura porci vel bonis, de quibus sumptum est alimentum, assimilatur magis filius patri, quam porco vel boni.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5