Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xxxi. in generali & speciali.

NVNC superest inuestigandum. Superius determinauit magister de quidditate originalis peccati. Hic determinat de eius traductione. Et diuiditur in tres. Primo determinat suum intentum. Secundo ex determinatione concludit probatum. Tertio excludit quandam dubitationem contrariam. Secunda ibi, iam ostensum est. Tertia ibi, sed adhuc opponitur. Prima diuiditur in tres. Primo mouet quaestionem, & eam determinat excludendo opinionem erroneam, & declarando veritatem. Secundo mouet quandam aliam dubitationem circa praedicta & confirmat. Tertio ostendit quo modo aliqui purgati a foeditate originalis culpae peccatum transmittere possunt. Secunda ibi, hic quaeri solet. Tertia ibi, ne autem miremur. Haec est sententia lectionis in generali.

IN SPECLALI sic procedit. Et proponit primo inquirendo vtrum peccatum originale traducatur secundum animam, an secundum carnem: & dixerunt quidam quod secundum animam, quia animam praesumunt ex traduce. Hoc autem non est ponendum, sed magis per carnis traductionem originale peccatum inducitur. Caro enim viciosa concupiscentia concepta virtute in se maculam peccati habet, & ideo ex vnione animae ad ipsam contrahitur peccatum originale. Et ideo dicitur peccatu manere in carne virtualiter. Postea quaerit, vtrum ista infectio carnis sit culpa an poena: non enim videtur esse culpa, cum culpa non sit in subiecto irrationali, nec poena, quia inter poenalitates non connumeratur. Et respondet magister q est quaedam fomes. Postea dicit, quod sicut ex circuncisis, secundum August. nascitur puor cum praeputio, & ex grano nudo granum cum palea, ita ex carue per baptismum mundata, nascitur caro cum infectione originali. Postea dicit quod ideo nominatur originale, quia ex viciosa & libidinosa origine contrahitur. Et quia Christus talem originem non habuit, illud peccatum non traduxit. Vltimo quaerit quomodo peccatum potest esse in car ne quando concipitur, cum tunc non sit mala, & respondetae hoc ideo dicitur, quia tantum est ibi virtualiter infectio ex qua habet anima maculari. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum