Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum peccatum originale traducatur per originem carnis

VAISTIO BEYRA. Vtrum peccatum or iginale traducaur per originalem carnis. om. 12. q. 81. ar. 1. G and. quodl. 2. 2. 11.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, de modo traductionis originalis peccati, vtrum traducatur per originem carnis. Et videtur quod non, quia accidens non traducitur nisi traductione sui subiecti, sed caro non est subiectum originalis peccati, sed anima, ergo &c.

Item maior est conuenientia carnis ad animam, ex quibus fit vna natura, quam carnis ad culpam: sed anima non traducitur in homine per originem carnis, ergo multominus culpa.

IN CONTRARIVM arguitur: quia secundum Apo stolum ad Roma. 5. Per vnum hominem peccatum intrauit in mundum. hoc autem non fuit per imitationem, quia sic intrauit per daemonem, vt patet per illud quod dicitur Sap. 2. Inuidia diaboli mors intrauit, &c. ergo per originem ratione propgationis vnius ex altero: sed homo propagatur ab homine solum secundum carnem, non secundum animam, quae est ab extrinseco per creationem, ergo &c.

RESPONSIO. Dicunt quidam peccatum originale traduci traductione carnis, hoc modo. Caro enim prolis quae traducitur virtute seminis infecta est: habet enim quandam foeditatem ratione suae naturae, quae licet in semine vel carne nor sit culpa, quia non sunt susceptiua culpae, anima tamen ex vnioni ad carnem foedam contrahit ex hoc culpam, & est simile. Infectienim quae est in semine leprosi, non est lepra vel aegritudo formaliter, sed solum virtualiter: in carne autem leprosi est vere lepra, quia caro est leprae susceptiua: sic infectio vel soeditas naturae, non est in semine vel carne culpa: sed ibi primo habet rationem culpae, vbi inuenitur subiectum susceptiuum, sicut est anima, redundat autem a carne in animam, non per actionem carnis in ipsam, quia corpus non agit in spiritum, sed per quandan naturalem? concomitantiam quae est inter formam & materiam: sicut enim anima communicat corpori suas dispositiones (vt v tam & huiusmodi) sic dispositiones corporis communicantu animae: anima enim infusa corpori male disposito efficitur stolida (vt patet in naturaliter fatuis) & similiter est in infectione, animae ex infectione carnis.

Sed iste modus non videtur conueniens propter multa. Primo quia caro in homine non est caro nisi per animam rationalem, supposito quod in homine fit tantum vna forma. Prius ergo vel simul ordine naturae est anima vnita materiae, & caro es caro cum anima intrinsece pertineat ad naturam carnis, sequod non est infici non potest ergo non prius inficitur caro, & per carnem anima. Sed prius vel saltem simul tempore & natura inficitur caro & anima.

Et adhuc restat dubium per quid inficitur anima original culpa. Si autem dicatur quod caro est caro ante infusionem animae rationalis per animam sensitiuam, & ita ex carne foeda & infecta contrahitur peccatum originale in anima per quandan concomitantiam, vt dictum est. Istud non videtur, quia illa foeditas quae ponitur in carne, vel est spiritualis vel corporalis. No spiritualis, quia cum caro sic accepta sit quid pure corporeum non est talis foeditatis susceptiua, nec corporalis, quia corporali foeditas non est nisi vel per priuationem alicuius conuenientis secundum naturam, sicut abscissio nasi reddit faciem foedam, vel pe appositionem alicuius disconuenientis, sicut foedatur facies: posito luto. Primum non potest dici, quia per peccatum primorun parentum nihil pertinens ad perfectionem naturae humanae es substractum: iustitia enim originalis quae toti naturae substracta ost, fuit donum gratis collatum. Et ideo eius carentia non aliquam foeditatem, sed & si talis carentia foeditas diceretur tionem poenae haberet: ex poea autem non causatur culpa, seeconuerso, ideo, &c. Nec secundum potest dici, scilicet, quod foeditas carnis fit per appositionem alicuius disconuenientis, quia priuatio nihil ponit, peccatum autem priuatio est, ideo, &c

Si autem dicatur qued illa foeditas non est in carne formaliter, vit bene ostendunt praemissae rationes, sed solum virtualiter. Non vale quiaeautm esset in carne virtualiter, quo ad virtutem actiuam, vt scil cet talem foeditatem in animam ageret, quod esse non potest: quia materia non agit in formam, neque corpus in spiritum, vt ipsi fatentur, vel quo ad virtutem passiuam, & tunc solum se habere ad recipiendum talem foeditate, qua recepta iam esset foeda formaliter. Modus etiam transfusionis peccati originalis quem pr nunt, scilicet per concomitantiam carnis & animae, non est conueniens, licet enim anima quae est actus & perfectio corporis, communicet corpori proprietates suas, informet & perficia materiam, tamen proprietates materiae nunquam inforinant formam, sicut, nec ipsa materia, nec aliquo modo redundant ad fomam non eductam de potentia materiae, qualis est anima, nis quo ad operationem, in qua communicat cum corpore subiectius vel obiectiue, & per hunc modum auima infusa corpori male disposito, efficitur stolida: quia non habet debitas operationes propter indispositionem corporis. Ad ipsam autem essentiam animae vel ad eius potentias nulla infectio spiritualis transire potest

Tenendo ergo quod peccatum originale sit carentia iustitiae origiualis debitae inesse cum debito carendi ea, quod debi tum quidam vocant reatum, vt in praecedentibus dictum est potest faciliter assignari modus ti aductionis eius: traducitu enim traductione naturae sic, cum nihil agat vltra suam speciem natura deficiens a dono quod gratis ei impensum erat, non pr test alteri communicare donum quo caret, & quod supra naturam ei datum fuerat siue collatum, sed solum communicat quod ad naturam pertinet, cum carentia doni supernaturaliter a principio toti naturae collati. Ista autem carenti: quia in relatione ad peccatum primi parentis, iusta est, reatuest. Est eiim reatus iusta obligatio ad poenam propter culpam nec aliter traducitur, nisi quia natura defectuosa traducitur a eo qui se & nos huiusmodi defectibus ex sua culpa subiecit.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod in generatione hominis materia non traducitur, sed supponitur: nec anima secundum illud quod est absolute, sed creatur: ipsum tamen compositum traducitur, vnde homo generatur ex traduce: est eii compositum ex vnione partium: vnio autem principiorum essentialihominis, est a virtute seminis, saltem dispositiue propter quocompositum traducitur, & partes compositi non quidem secundum se & absolute vt sint, sed vt vnum sint, & vnam faciant naturi traductam, & quia anima non est subiectum originalis peccati, v talis reatus qualis dictus est, nisi vt faciat vnum cum corpore, ve cum materia: & hoc modo est aequaliter traducta, ideo, & defectus talis potest dici traductus. Per idem patet, ergo ad secundum

AD ARGVMENTVM in contrarium dicendum quod homo dicitur magis traduci secundum carnem, quam secundum animam: quia caro dicitur compositum cui competit traduci. Item dicit ipsum sub ratione perfectionis quan dat anima sensitiua, quae in aliis ab homine vii tute seminis edi citur de potentia materiae, quanquam & ipsa amma possit dic aliquo modo traducta, saltem dispositiue, & eius traductione peccatum originale traductum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1