Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum formatus miraculose ex humana carne puta digito vel pede contraheret peccatum originale

VALITIOSTCVNDA um miraculose formatus ex carne hominis praeexistentis contraheret peccatum originale. Thom. 1. 2. 9. 81. ar. 4.

SECVNDO quaeritur, si aliquis formaretur im raculos e ex humana carne, puta de digito vel pde, vtrum contraheret originale peccatum. Es videtur quod sic: quia ex massa corrupta non potest fieri nisi opus corruptum. Sed tota massa humanae naturae fuit in Adam corrupta, ergo quicquid formaretur ex ea quocunque modo esset corruptum.

Item Dam. dicit in 4. lib. quod spiritussanctus praeuenit in virgine, de qua Christus erat absque peccato originali nascitura purgans eam, sed illa purgatio non fuisset necessaria, nisi in mati ria esset aliqua foeditas, ex quo originale contraheretur: ergo in Comni formato materialiter de carne humana quantumcunque formetur ex parte agentis miraculose esset peccatu originale

IN CONTRARIVM est quod dicit Augu. in 10 super Gene. ad literam, quod descendere ab Adam secundun rationem seminalem est causa contrahendi peccatum originale sed formatus miraculose de manu hominis vel pede nor descenderet ab Adam secundum rationem seminalem, sed soIum secundum corpulentam substantiam, ergo &c.

RESPONSIO. Dicendum quod formatus miraculos. ex humana carne non contraheret peccatum originale. Quod patet sic, quia ad illud ad quod natura se habet solum passiue & nullo modo actiue non potest natura aliquid transfundere, neque perfectionem, neque defectum. Transfusio enim aliquam actio nem importat, sed ad ilum qui miraculos e formaretur ex huma na carne natura solum se haberet passiue & nullo modo actue, ergo ad talem non transfunderetur originalis culpa, nec a principio transfusa fuisset originalis iustitia, quis enim transfunderet? Deus an natura? non Deus, quia ab ipso non est culpa, nec reatus. Nec natura quia natura nihil operatur in tale prole nisi ministrando materiam ex qua nec culpa nec reatus potest in animam redundare, vt ostensum est in praecedente quaestione

Concordat autem hoc ei quod ab omnibus conceditur, sc licet quod iustitia originalis data fuit Adae pro se & tota poste ritate quam peccando amisit pro se & pro posteritate, ac per hoc tota posteritas peccatum originale incurrit. Sed constat quod formatus miraculos e de manu vel pede non pertineret ad posteritatem Adae, talis enim non haberet patrem aut matrem in tota humana specie sicut fuit Eua, licet fuerit formata de costa Adae, ideo &c. Per idem patet quod si Adam peccasset & non Eua proles contraxisset peccatum originale quia patris est agere, mater vero solum materiam administrat, & per consequens proles fuisset mortalis & passibilis, quia sicut per vnum hominem peccatum intrauit in mundum, ita per peccatum mors vt dicitur. Roma. 5. Si vero sola mulier peccasset, proles nata fuisset cum originali iustitia & per consequens cum immortalitate & impassibilitate illius status.

AD PRIMVM argumentum dicendum qued tota massa generis humani non fuit infecta vel corrupta in Adam formaliter, sed solum virtualiter inquantum in ipso omnes eramus vt in principio generationis actiuo quod vocat beatus Augu fuisse in Adam secundum rationem seminalem, sic autem non fuissent in Adam qui formati fuissent formata de massa corrupta, sed fuissent miraculose, & ideo non fuissent in eo solum vi in principio passiuo quod vocat Augustinus fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam quae non est causa generalis corruptionis in prole, vt ipsemet dicit.

Ad secundum dicendum quod purgatio de qua loquitur Dam non fuit aliqua foeditas materiae quae nisi purgaretur causare peccatum originale in prole, hoc enim absurdum est dicer etiam concedenti quod tota humana natura materialiter fuerit corrupta, quia materia quam ministrat mater ad formationem prolis nunquam fuit de veritate matris: & ideo dato quod tota natura humana fuisset infecta, nihil tamen infectionis esset propter hoc in tali materia, vocat ergo Dam. purgationem non emundationem a foeditate quae inerat, sed praeseruationem ab ea quae inesse poterat scilicet culpa actuali. Ex tunc enim beata virgo peccare non potuit mortaliter nec venialiter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2