Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum peccatum originale sit in essentia animae, an in eius potentia tanquam in subiecto
QVAESTIO TERTIA Vrum peccatum originale sit in essentia animae tanquam in subiecto, an in potentia Thom. 1. 2. q. 83. ar. 1. & 2.
TERTIO quaeritur in quo tanquam in subiecto sit peccatum originale, vtrum in essentia animae an in potentia. Et videtur quod in essentia, quia peccatum originale dicitur peccatum naturae, sed natura per prius dicitur de essentia quam de potentiis, ergo &c.
Item originale traducitur in vnoquoque ex vnione animae ad corpus vt dictum est prius, sed anima immediatius vnitur corpori per essentiam quam per potentias, ergo &c.
INI CONTRARIVM est, quia illud quod inclinat ad actum immediatius respicit potentiam quam essentiam, sed peccatum originale inclinat ad actum. Ex hoc enim sensus & cogitatio hominis prona est in malum ab adolescentia vt dicitur Gene. 8. ergo &c.
RESPONSIO. In quo sit peccatum originale tanquam in subiecto accipiendum est ex consideratione eius quid sit. non est autem aliud peccatum originale nisi carentia iustitiae originalis debitae haberi modo quo fuit prius expositum, & haec carentia est in vnoquoque in eodem subjecto in quo fuisset iustitia originalis, habitus enim & priuatio habent fieri circa idem, originalis autem iustitia sicut dictum fuit supra dist. 20. accipitur dupliciter. Vno modo large prout comprehendit rectitudinem voluntaris ad Deum, & debitum ordinem seu debitam subiectionem virium sensitiuarum ad rationem. Alio modo accipitur magis stricte pro sola subiectione, & debito ordine virium sensitiuarum ad rationem. Et hic est modus magis proprius accipiendi iustitiam originalem, vt ibidem dictum fuit.
Quorumcunque autem dictorum modorum accipiatur iustitia originalis, patet quod ipsa non fuisset in essentia animae sicut in sub¬ iecto, sed in voluntate vel in viribus sensitiuis, vel in vtroque quia rectitudo est in rectificatis & ordo in ordinatis, propterc cum secundum vtramque acceptionem originalis iustitiae ipsa fit rectitudo voluntatis ad Deum, vel debitus ordo virium sensiti uarum ad rationem, vel vtrumque simul, patet quod ipsa non fuit in essentia animae, sicut in subiecto, sed fuit in voluntate, vel in viribus sensitiuis, vel in vtrisque: & cum iustitia originalis stricte & proprie accepta fuerit debita ordinatio & subiectio virium sensitiuarum ad rationem, patet qo ipsa fuit in eis tanquam ir subiecto, & per consequens in eisdem est eius carentia quae est peccatum originale: si autem in ratione originalis iustitiae includatur rectitudo voluntatis ad deum, cum hoc fuerit principalin toto statu innocentiae: quia ex tali rectitudine caetera dependebant: tunc carentia originalis iustitiae est principaliter in voluntate, & per consequens peccatum originale: nec tamen propter hoc in vnoquoque sunt plura peccata originalia, sed vnum quia reatus ex vno est, & ad vnum principaliter, licet ad illud vnum multa sequantur, vt dictum est.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod originale dicitur peccatum naturae, non quia primo respiciat naturam animae, sed quia tollit illud quod toti naturae fuerat collatum, scilicet iustitiam originalem, quamuis ipsa non esset principaliter in essentia animae, sed magis in voluntate, vel in viribus sensitiuis.
On this page