Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xxxij. in generali & speciali.

VONTAM supra dictum est. Superius determ nauit Magister de peccati quidditate & traductione. Hic vero determinat de eius remissione Et diuiditur in duas. Primo determinat suum intentum. Secundo mouet quandam incidenten quaestionem. Secunda ibi, illud quoque non incongrue quaeri solet. Prima diuiditur in duas. Primo determinat suum intentum. Secundo quaerit quaestiones circa causas & modum communis peccati originalis. Secunda ibi, praeterea quaeri solet vtrum concupiscentia. Prima diuiditur in duas. Primo determinat remissionem peccati originalis, quantum ad animam. Secundo quantum ad carnem. Secunda ibi, solet autem quaeri. Sequitur illa pars circa quam mouet quaestiones circa causalitates peccati originalis. Et diuiditur in quinque partes secundum quinque quaestiones quas mouet & soluit, primo quaerit vnde causetur concupiscentia peccati originalis. Secundo vnde peccatum tale animae imputetur. Tertio vtrum tale peccatum sit voluntarium. Quarto de aequalitate diuinae iustitiae animam infundentis. Quinto de qualitate animae infusae. Secunda ibi, sole etiam quaeri. Tertia ibi, illud etiam non immerito. Quarta ibi, si vero quaeritur. Quinta ibi, aliquis quaeri solet: & haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECLALI sic procedit, & prponit primo qualiter per baptismum peccatum originale dimittitur, cum pos baptismum concupiscentia maneat. Hoc ideo dicitur quod per baptismum concupiscentia minuitur, & regnare prohibetur, & reatus tollitur. sicut enim actualia transeunt actu, & remaneni reatu, ita econtrario concupiscentia in baptismo manet actu, & transit reatu. Postea quaerit, vtrum caro in baptismo a foeditate purgetur. Et respondet secundum quosdam quod sic, cum ad animae & carnis purgationem ordinetur aqua baptismi secundum alios vero foeditas carnis non purgatur, sed solum animae, im secundum multitudinem generationis multiplicatur foeditas, ita quod ex maiore carnis foeditate magis originale contrahitur. Primi tamen hoc non concedunt. Postea quaerit vtrum originalis concupiscentiae Deus sit causa. Et respondet quod sic, inquantum est poena: inquantum tamen est culpa, non. Postea quaerit, quare peccatum imputatur animae, cuius contradictionem vitare non potest. Respondet quod hoc non est, quia delectatur ipsi carni vt quidam dixerunt: sed ex peccato primi parentis cuius anima peccatrix carnem corruptibilem fecit. Postea quaerit, vtrum peccatum originale sit voluntarium, an necessarium: & respor det quod est necessarium, quia vitari non potest, & etiam voluntarium, quia a voluntate primi hominis processit, & contractum est. Postea quaerit quare Deus animam carni infudit. Et respondet quod hoc est vt saluetur institutio humanae propagationis Postea quaerit, vtrum cum anima infunditur sit talis qualis a Deo creatur. Et respondet quod non est omnino talis, quia a Deo creatur munda, sed coniuncta carni maculam habet. VI¬ timo quaerit, vtrum animae sint a Deo creatae aequalspondet quod inaequalia naturalia recipiunt in creatione sicut & angeli. Et in hoc terminatur sententia lectionis, &c. .

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum