Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum intellectus et voluntas sint eadem potentia
AD SECVNDVM sic proceditur. Et videtur intellectus & voluntas sint eadem potentia. Primo sic, illae potentiae sunt vna & eadem, quarum vnum & idem est obiectum, sed intellectus & voluntatis est vnum & idem obiectium, ergo intellectus et voluntas sunt vna & eadem potentia. maior videtur manifesta, quia potentiae distinguntur secundum distinctionem obiectorum. minor probatur, quia illud idem quod apprehendit intellectus, hoc vult voluntas & non aliud,; ergo in idem subdectum fertur vtrunque. Et si dicatur quod idem est obiectum voluntaris & intellectus, sed sub alia ratione, quia est obiectum voluntatis sub ratione boni intellectus autem sub ratione entis vel veri, quae diuersitas rationis in obiecto sufficientur arguit diuersitatem realem in potentiis. Idem enim lac est obiectum visus inquantum album, & custus inquantum dulce. Et similiter videtur in proposito esse. Contra rationes obiectorum pequas diuersificantur potentiae sunt rationes reales quas diffinitiones indicant nec vna includit aliam, & non sunt ratione, nominum tantum sicut pater in exemplo posito de albedini & de dulcedine lactis, differunt enim realiter nec vna includit alteram. Rationes autem quas format intellectus ex diuersis habitudinibus rerum sunt rationes nominum, eo quod secum dum psas eidem rei imponuntur diuersa nomina. Et istae non diuerfificantur per potentias, quia cum possunt esse quasi infini Lx saltem nobis indeterminatae sunt, sequeretur quod essent quasi infinitae potentiae, vel saltem nobis indeterminatae, quod videtur falsum. Rationes autem boni, entis & reri sunt rationes nominum tantum. In re enim idem est entitas, bonitas & veritas, sed intellectus apprehendens eandem rem secundum se vel in comparatione ad intellectum aut a d aliam rem imponit ei diuersa nomina scilicet entis, veri & boni, ergo cum ista sint diuersae rationes nominum tantum non possunt arguere diuersitatem potentiarum.
Item appetitus sensitiuus non differt a potentia sensitiua, ergo nec appetitus intellectiuus: qui est voluntas differt ab intellectu, consequentia patet per simile, probatio antecedentis, quia si appetitus sensitiuus differret a sensu cum non differit ab eo quo ad subiectum, sed sin in eodem subiecto, vt patet in libro de Anima, sequeretur? tot essent appetitus sensitiui quot sunt potentiae sensitiuae, quia ad solam appraehensionem cuiuslibet potentiae sensitiuae sequetur propria delectatio vel tristitia quae sunt actus appetitus hoc autem non dicimus, ergo &c. Item delectatio est actus appetitus, sed omnis potentia cognitiua delectatur in actu & obiecto sibi conuenienti, ergo omnis potentia cognitiua est essentialiter appetitus.
IN CONTRARIVM est philosophus secundo de Anima, qui distinguit appetitum contra sensum, & intellectum, in hoc manifeste innuens appetitum sensitiuum esse aliam potentiam a sensu, & intellectiuum (quae dicitur voluntas esse) aliam potentiam ab intellectu.
RESPONSIO, omnes communiter dicunt quod voluntas est alia potentia ab intellectu, quomodo autem sit alia est duplex modus dicendi. Vnus est quod intellectus & voluntas differunt realiter non solum respectibus, sed absoluto, cuius ratio est duplex.
Prima est quod potentia dicit principium actus, sed solus respectus non potest actum principiare, ergo quae sunt principia diuersorum actuum non differunt solum secundum respectum, sed per aliquid absolutum. Intellectus autem & voluntas sunt principia diuersorum actuum qui sunt intelligere & velle, ergo &c
Secunda est quia si sola diuersitas respectuum sufficeret ad diuersitatem potentiarum tunc sicut intellectus & voluntas sunt duae potentiae propter duos respectus ad duos actus, ita memoria & intelligentia essent duae potentiae propter duos respectus ad duos actus, qui sunt habere speciem, & intelligere.
Hoc autem non dicimus, ergo &c. Alius modus dicendi est qui videtur mihi probabilior quod vna res absoluta siue essentia animae, siue aliquid additum essentiae, vt verius credo, est intellectus & voluntas habens rationem duarum potentiarum propter hoc quod est principium duorum actuum subordinatorum qui sunt intelligere & velle. Ita quod intellectus & voluntas in nulloabsoluto differunt, sed solum per respectum ad diuersos actus.
Confirmatur autem haec opinio rationibus & auctoritatibus. Prima ratio talis est, nos distinguimus duplicem appetitum naturalem qui non sequitur aliquam cognitionem, & animalem qui sequitur cognitionem comprehendendo sub animali appetitum sensitiuum & intellectiuum. Ex hoc sic arguitur, appetitus naturalis non differt per essentiam a natura qua sequitur sicut appetitus materiae non differt a materia, & appetitus grauitatis non differt a grauitate, ergo appetitus animalis siue sensitiuus siuo intellectiuus qui dicitur voluntas, non differt naturaliter a potentia cognitiua, quam sequitur. antecedens patet, consequentia vero tenet per simile.
Ad hoc respondetur quod non est simile de appetitu naturali & de appetitu cognitiuo, quia ad perfectiorem actum plura requiruntur quam ad imperfectiorem. Et quia appetere perfectior actus est in cognoscentibus quam in rebus naturalibus, ideo non oportet si forma naturalis sufficiat ad principiandum talem actum in naturalibus, quod potentia cognitiua sufficiat ad principiandum perfectiorem actum, sed oporter addere specialem potentiam appetitiuam.
Sed istud non valet, quia ad periectiorem actum sufficit perfectius principium proportionatum, nec oportet plurificare principia. Sicut autem appetere in cognoscentibus est perfectior actus quam sit actus appetitus pure naturalis, sic natu ra cognitiua perfectior est quam non cognitiua, propter quod si vna sufficiat ad principiandum actum suum sine alio addito, eadem ratione & altera
Secunda ratio talis est, frustra ponuntur plura vbi vnum suffi cit. Sed vna natura absoluta sufficit ad principiandum cognoscere & appetere, ergo frustra ponerentur plures naturae alidolutae quarum vna esset cognitua & altera appetitiua. Minor probatur, quia actus differentes & subordinati possunt esse ab eodem principio absoluto. Sicut ab eodem lumine solis est illuminatio & calefactio aeris, nunc est ita quod cognoscere & appetere sunt duo actus genere differentes & subordinati adinuicem, quia appetere sensitiuum & inteflectiuum supponunt cognoscere, ergo possunt esse ab eodem principio absoluto.
Tertia ratio talis est, omnis virtus non cognoscens fertu in obiectum suum naturaliter & non libere, sed voluntas in eligendo fertur in obiectum suum libere, ergo ipsa non est non co gnoscens sed cognoscens sed in superiori parte animae in qua est voluntas, nulla potentia est cognoscens nisi intellectus, ergivoluntas & intellectus sunt eadem natura. maior patet quia omne agens liberum habet iudicare de actu suo, alioquin non imputa retur ei, & per eandem potentiam per quam est liberum habe huiusmodi iudicium, quia potentia non est libera ex hoc quod est in supposito libero, alioquin omnes potentiae hominis essent liberae quod non est verum, sed suppositum est liberum quia habet potentiam liberam. Si ergo de ratione libertatis est habere iudicium sui actus, necesse est quod illa potentia per quam homo est liber sit iudicatiua sui actus quod non potest conuenire nisi potentiae cognitiuae, & haec fuit major, minor autem conceditur etiam ab omnibus, quare, &c. Ex quo patet quod sequi cognitionem & non esse cognoscentem non sufficit ad hoc quod potentia fit libera, alioquin potentiae corporales motiuae in nobi essent liberae, quia in actibus suis qui sunt currere, percutere & huiusmodi sequitur cognitionem liberam, hoc autem est falsum, quia sunt pure seruiles obedientes rationi principatu de spolito vt dicitur primo politicorum, ergo sequi cognitionem liberam non sufficit ad libertatem potentiae.
Quarta ratio talis est, si intellectus & voluntas essent diuersae potentiae absolute Deus posset causare velle in voluntate absque hoc quod cognoscere praecederet in intellectu, consequenest impossibile, ergo & antecedens. Quod consequens sit impossibile patet, quia si velle posset esse in voluntate absque hoc quod cognoscere praecederet in intellectu, tunc possemus amari incognita. quod est impossibile sicut tractat Aug. lib. de trinit 11. cap. 2. & sic patet impossibilitas consequentis, consequenti. autem probatur sic. Si intellectus & voluntas sint naturae absolute distinctae tunc velle non dependet ab intelligere tanqui a subiecto, nec tanquam a dispositione subiecti, quia quodlibe eorum habet aliud & aliud pro subiecto, neque sicut a forma quia formae non est forma, neque sicut a fine quia in practici velle non est propter cognoscere, sed potius econuerso. Si erg. dependent ab ipso hoc est solum sicut a causa efficiente, sec illam Deus potest supplere, ergo Deus poterit causare velle in ve luntate nostra absque hoc quod cognoscere praecedat in intellectu
Si dicatur quod velle dependet ad obiectum sicut ad suum terminum correlatiuum a qua dependentia non potest absolui. Et ideo necessario prae supponit intelligere, quod ei ostendit & praesentat suum obiectum.
Non valet, quia correlatiuum vt correlatiuum non praeexigiEtur tempore vel natura, sed solum coexigitur, correlatiua enim sunt simul natura & intellectu, & ista coexigentia & simulta consistit in hoc quod proportionabiliter posita se ponunt, & perempta se perimunt, & eo quod dicuntur ad seinuicem, propte quod ex eo quod velle se correlatiue habet ad suum obiectum solum sequitur quod si velle est quod aliquid sit volitum, & si aliquid sit volitum quod sit aliquod velle, sed quod volitum sit praeintellectum vel cointellectum nullo modo sequitur ex ratione correlatiuorum, ex qua sola procedit instantia praedicta
Si ergo oportet quod per intelligere praesentetur & ostenda. tur obiectum voluntati hoc non est inquantum obiectum est suum correlatiuum, quia sic non potest procedere, sed inquantum est motiuum ad volendum. quam motionem Deus potest facere sine obiecto vt dictum fuit, & sic semper redibit propositum, scilicetc Deus poterit creare velle sine intelligere, & sic patet quo si intellectus & voluntas sint distinctae naturae absolute Deus poterit creare velle sine cognoscere qud videtur impossibile. Si auti intellectus & voluntas ponantur esse vna natura absoluta, tunc de facili potest ostendi quare velle necessario praesupponit inte ligere. Sicut enim quodlibet accidens non potest esse in quolibet subiecto, vt quantitas vel albedo in angelo, aut intellectu in lapide, nec quodlibet accidens in suo subiecto nisi praeuia ceta dispositione, vt motus naturalis deorsum non potest esse nis in corpore habente grauitatem, nec motus naturalis sursum nis in corpore habente leuitatem, sic in illa natura absoluta quae men: dicitur non potest esse velle quod est quasi motus vel inclinatio voluntatis nisi praecedat cognitio quae est forma secundum quam menti conuenit inclinari, sicut per grauitatem vel leuitatem conuenit corporibus moueri & inclinari ad certa loca.
Et si dicatur quod hoc idem potest saluari posito quod intellctus & voluntas sint distincta in absolutis, quia diceretur que voluntas non est nec esse potest in anima nisi mediante intellectu & per consequens nec velle nisi mediante intelligere quia qualis ordo est inter potentias talis est inter actus.
Non valet, quia aut ordo inter intellectum & voluntatem est secundum habitudinem dispositionis subiecti ad accidens aut non Si non, nihil ad propositum. Si sic, talis ordo non potest esse inte actus, nisi diceretur quod intelligere esset subiectiue in voluntat. & mediante ipso reciperetur ipsum velle, quod non potest dici ponendo istas potentias distinctas secundum absoluta, quia voluntas esset intelligens cum in ipsa esset intellectio, & pe consequens ipsa esset intellectus quod est oppositum positi.
Ad idem est expressa auctoritas beati Augustini quarto de Trinit. ca. 10. vbi dicit sic: haec tertia memoria, intelligentia, 8 voluntas non sunt tres vitae, sed vna vita, nec tres mentes sed vna mens, nec tres substantiae sed vna substantia. Memoria quippe quod vita, mens & substantia dicitur ad se ipsam dicitur Quod vero memoria ad aliquid relatiue dicitur hoc de intelligentia quoque & voluntate dixerim. Intelligentia quippe & voluntas ad aliquid dicitur, vita autem vnaquaeque ad seipsam & men& essentia, quocirca haec tria eo sunt vnum quo vna vita, vna mens, vna essentia, & quicquid aliud ad se ipsam singula dicur tur etiam simul singulariter non pluraliter dicuntur, eo vero tria sunt quo se ad se inuicem referuntur. Item 12. lib. ca. 3. dicit intellectum nostrum & appetitum rationalem esse in vna mentis natura sicut rationem superiorem & inferiorem. De quibus certum est quod non differunt per naturas absolutas vt in principio sequentis ca. dicit idem Augustinus. Ex his ergo expresse patet quod secundum Augustinum haec tria memoria, intelligentia & voluntas in nullo absoluto differunt, sed solum respectibus, & secundum hoc multo expressior est in eis imago trinitatis quam secundum opinionem oppositam
Ad rationes alterius opinionis facile est respondere. Ad pr mam cum dicit quod potentia cum nominat principium actus quod non potest esse solus respectus, verum est, sed cum dicere. tur quod principia diuersorum actuum differunt secundum aliquid absolutum, hic dicendum est quod hoc habet veritatem quando actus nullum ordinem habent ad se, sed quilibet eorum aeque immediate se habet ad potentiam. Nec vnus supponit alterum sicut videre & audire, sed quando vnus actus supponit alterum quia sunt subordinati inuicem & differentes genre, tales actus possunt esse ab eodem principio absoluto ordine quodam, vel vnus mediante altero, sicut sol per eandem lucem illuminat aerem & illuminando calefacit, tales autem actus sunt intelligere & velle, & vniuersaliter cognoscere & appetere, propter quod possunt esse ab eadem natura absoluta
Ad secundam rationem dicendum quod secundum veritatem & intentionem Augustini tantum differt memoria ab intelligentia sicut intellectus a voluntate, quod autem philosophus nec sic fecit mentionem de eorum diuersitate, causa potest esse quia actus memoriae si sit, tenere speciem, sicut quidam dicunt, videtur quod secundum genus esset communi, rebus inanimatis quae aliquas formas in se retinent, proptequod minus videtur esse actus animae quam intelligere & velle. Et ideo de differentia memoriae ab intelligentia quae fit per respectum ad suos actus non curauit philosophus facere tantam mentionem.
RATIONES principales quae sunt pro hac conclusione concedendae sunt. Ad rationes autem in contrarium dicendum, quod philosophus distinguit appetitum contra sensum & intellectum, non quia inter se differant per naturas absolutas, sed propter diuersitatem actuum, qui cum principientu ab eadem natura absoluta ordine quodam, illa sortitur nomina plurium potentiarum propter pluralitatem actuum quorum est principium.
On this page