Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum peccatum originale tollatur in baptismo

ἀvAiSTIS. ERIRVtrum peccatum originale tollatur„ in baptismo. Thum . a. 48. ar. .ad, &, 4 601,. ad

Ii CA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum peccatum originale tollatur in baptismo Et videtur quod non: quia sicunt se habet concupiscentia actualis ad actuale peccatum, sic concupiscibilitas habitualis ad originale peccatum: sed manente concupiscentia actuali, peccatum actuale non potest remitti: ergo manente concupiscibilitate habituali, originale non potest remitti, sed illa manet post baptismum, ergo &c.

Item priuatio non tollitur, nisi habitus restituatur: sed in baptismo iustitia originalis non restituitur, ergo peccatum originale non tollitur.

CONTRA. Nullus potest simul esse filius irae & gratiae sed per peccatum originale nascuntur filij irae secundum illud Ephe. 2. Eramus natura filij irae, & per baptismum regeneramui in filios gratiae, ergo per baptismum tollitur peccatu originale.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est qualiter omne peccatum generaliter remittitur. Secundum erit de peccato originali specialiter qualiter remittitur, s. per baptismum

QUANTVM ad primum notandum est quod peccatum re mitti, non est aliud quam ipsum non imputari ad poenam: quod patet ratione & auctoritate. Ratione sic, Peccatum remitti non potest, nisi quo ad offensam, vel quantum ad maculam, vel quantum ad poenam. Nec enim circa peccatum aliquid aliud occurrit considerandum. Remissio autem peccati quantum ad offensam, est ipsum non imputari ad poenam: quia sicut deus non dicitur offensus secundum affectum, sed secundum effectum inquantum ad modum offensi poenam infligit aut praeparat, ita offensa dicitur remitti solum, quia poena non infligitur, aut non praeparatur. Peccatum ergo dicitur quo ad offensam remitti, quia non imputatur ad poenam. Item apparet de remissione peccati quo ad maculam, quia macula si qua ex peccato contrahitur, non est aliud quam priuatio gratiae habitualis, vel deordinatio actus quantum ad peccatum actuale. Quantum ad primum macula remittitur cum gratia restituitur: Priuatio autem gratiae poena est, non culpa, & sic idem quod prius. Deordinatio autem actus transit cum actu transeunte: & sicut non manet actus, ita nec deordinatio: nec potest fieri quod idem actus numero sit primo deordinatus, & postea ordinatus. Relinquitur ergo tertium membrum, in quod omnia praecedentia incidunt, scilicet quod peccatum remitti est ipsum ad poenam non imputari.

Cui concordat dictum scripturae in Psalmo. Beati quorum remissae sunt iniquitates, & quorum testa sunt peccata. Et subdit: Beatus vir cui non imputauit dominus peccatum. verum est quod tale peccatum actuale semper imputatur homini, quousque voluntas eius deordinata prius reordinaretur, quod fit per contritionem, dum bene displicet quod prius male placuit. Sed in hoc non consistit remissio peccati actualis: sed est quoddam praeuium ad remissionem, & sic patet primum.

Quantum ad secundum, sciendum quod cum peccatum remitti non sit aliud quam ipsum non imputari ad poenam (vt statim visum est) peccatum originale remitti, est ipsum non imputari ad poenam originali debitam. Est autem duplex poena originali debita. Vna ex parte animae, scilicet carentia gratiae in praesenti, & gloriae in futuro. Alia est pertinens ad vires inferiores, & ad corpus, scilicet carentia rectitudinis virium inferiorum ad rationem, & passibilitas & mortalitas corporalis. Quo ad primam poenam peccatum originale remittitur per baptismum. Cuius ratio est, quia sicut per generationem naturalem acquiritur esse naturae, sic per generationem spiritualem acquiritur esse gratiae, sed baptismum est quaedam generatio spiritualis, ergo per ipsum acquiritur esse gratiae & per consequens esse gloriae pre futuro. Secunda autem poena non tollitur in baptismo, vt de se patet.

Cuius rationem quidam assignant, quia in baptismo non tollitur nisi infectio personae non naturae, vnde & pater baptizatus generat filium cum originali, licet pater purgatus sit ab eo: quia purgatur in patre persona, non natura. Actus autem sunt personae, hue suppositi, sine sint actus meriti, siue praemij. & ideo gratia & gloria quae ad hos actus proficiunt, per baptismum restituuntur: gratia quidem in re, & gloria in spe: passibilitas autem & necessitas moriendi, & rebellio carnis ad spiritum sunt conditiones naturae totam speciem consequentes, & ex principiis naturae per se causatae, vt ostensum fuit supra, di. 30. ideo non tolluntur nunc per baptismum, sed tollentur in generali resurrectione quando per Christum ipsa natura liberabitur a seruitute corruptionis, vt dicitur Rom. 8.

Istud autem & si sit probabiliter dictum, tamen non videtur sufficere, cum in eodem non differant natura & persona, vi ostensum fuit in primo libro. Adhuc restat quaerendum quar defectus naturae istius quo ad eius personam non reparantur per baptismum, vt sicut in baptismo gratia restituitur baptizato pro se, & non pro posteritate, sic restituatur immortalitas & impassibilitas pro se, & non pro posteritate.

Ideo dicendum est quod sacramenta restituunt id quod est necessitatis ad salutem, non autem id quod est dignitatis: sunt etiam sacramenta medicamenta salutis animae, non corporis: sicut videmus in poenitentia quae ordinatur contra peccatum actuale, sicut baptismus contra peccatum originale. Amittens enim virginitatem peccando, per poenitentiam reparatur ad gratiam, qua est necessaria ad salute, sed non reparatur ad virginitatem qua pertinet ad dignitatem, quia nec virginitas reparari potest. Simi liter per baptismum restituitur rectitudo voluntatis per gratiam, sicut aliquid necessarium ad salutem: sed non restituitur immortalitas, & caetera quae pertinent ad dignitatem status: nec decuit etiam quod plus conferretur reparatis, quam reparatori, imo minus. Sed reparatore oportuit esse mortalem & passibilem, qui per passionem & mortem nos reparare venerat, ideo, &c. Sicut tamen hi defectus sublati fuerunt a Christo in sua resurrectione, sic auferentur in generali resurrectione per Christum qui potest inter ea quae connexa sunt vel se consequuntur, vni restituere sine altero. Et licet nunc non auferantur, nihilominus peccatum originale potest dici simpliciter remissum, quia peccatum remitti est ipsum non imputari ad poenam, vt prius dictum est. Sicut ergo peccatum actuale dicitur remissum simpli citer, quando solutus est reatus poenae aeternae, licet homo remaneat obligatus poenae temporali, ita & peccatum originaldicitur simpliciter remitti per baptismum, quia ibi soluitu poenae aeternae reatus, scilicet carentia visionis diuinae quamuis remaneant poenae temporales, quae consequutae sunt ex peccato originali, sicut a causa remouente prohibens.

AD PRIMVM dicendum quod in concupiscentia actuali est subiectiue deordinatio culpae actu alis, & ideo ea manente manet peccatum: sed concupiscentia habitualis est poen: consequens originale peccatum, quae manere potest remisso peccato originali quo ad reatum poenae spiritualis, quae est carentia gratiae, vt dictum est.

AD SECVNDVM duicendum qg peccatum originale non est priuatio iustitiae originalis simpliciter & absolute, sed est formaliter debitum habendi originalem iustitiam cum dignitate carendi ea seu reatu, & illud debitum habendi originalem iustitiam & reatus quo paruulus vel adultus dignus est carere ea tollitur in baptismo, & non carentia originalis iustitiae, quae secundum se & absolute magis est poena quam culpa

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1