Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sit in anima a Deo

xrTis, TiNA. Vtrum peccatum originale fit inanima a Deo: Thom. 1. 1. 4. 83. ar. 1. 4d. 4.. ./.

SECVNDO quaeritur vtrum peccatum originale sit in anima a Deo. Et videtur quod sic, quipeccatum originale contrahitur ex hoc quod anima carni vnitur, sed anima vnitur corpena li Deo a quo etiam creatur, ergo ec viyID: Item agens est praestantius patiente: sed nihil est praestantius anima humana, nisi Deus vel angelus, ergo nihil potest causare aliquid in anima bonum vel malum; nisi Deus vel angelus: sed angelus non potest in nobis causare culpam, sicut nec gratiam, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia secundum Aug. lib. 83. quaestionum, Deo auctore nemo fit deterior: sed homo est deterior per quodcunque peccatum, ergo nullum peccatum est in nobis a deo

RESPONSIO. Tenendo opinionem supradictam d peccato originali quod peccatum originale in paruulo, vel adulto fit esse iuste priuatum iustitia orignali quam omnes habere debebant, quam iustam carentiam cum debito habendi eam, alij vocant reatum poenae quem incurrimus ex peccato primi parentis quia esse iuste priuatiim aliquo dono, nihil aliud est quam esse reum vt non habet tale donum, sic facile est respondere ad hac quaestionem, dicendo que talis reatus qui peccatum dici potest prouenit in nobis a primo parente, ipsa tamen poena quam incurrimus est in nobis a Deo. Primum patet, quia bbligatio ad poena est ex aliqua culpa, sed reatus est debitum poenae siue obligario ad poena, ergo est in nobis ex aliqua culpa, & cum insit ab origine, oportet quod sit ex culpa alicuius a quo originem contraximus. Sed hoc non est Deus qui animam creat, quia vt ait Hie¬ ronymus in Homel. de filio prodigo. Deus est in quem peccatum cadere non potest, ergo a culpa hominis inest nobis tali reatus (hominis dico illius qui fuit principium omnium) nan reatus communis est omnibus. Qualiter autem ex peccato vnius possit in alio reatus esse, patebit in sequente distin.

Secundum patet sic, illud quod per sui influentiam est alicuius causa conseruatiua per substractionem suae influentiae ess causa eius priuatiua (vt patet de sole respectu luminis) sed Deus per suam influentiam est causa gratiae in voluntate & rectitudinis virium sensitiuarum ad rationem, necnon & immortalitatis & impassibilitatis status innocentiae, ergo ipse substrahendo suam influentiam causa est carentiae omnium istorum In hoc autem consistit tota poena originali debita, ergo &c.

AD PRIMVM dicendum quod peccatum originale prout nominat reatum non contrahitur ex hoc quod anima carni vnitur absolute, nam & hoc fuit ante peccatum, & semper fuisset si status ille durasset. Sed contrahitur per hoc quod totum compositum ex anima & corpore traducitur modo que dictum est supra ab eo qui peccauit.

Ad secundum dicendum quod originale non contrahitur ab alio agendo in natura praesupposita. Sed contrahitur cum natura traducta quam traducit pater in filium inquantum pater naturam habet in actu, & filius in potentia, & ideo quo ad hoc pater perfectior est filio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2