Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnes animae ab origine sint aequales
TERTIO quaeritur vtrum omnes animae ab Corigine sint aequales. Et videtur quod non quia videmus hominem vnum esse naturaliter subtii liorem altero. Sed haec diuersitas esse non poxi test ex parte corporis, vt probabo, ergo est ex parte animae. Minoris probatio, quia si diuersitas subtilitatis intellectuum esset ex parte corporis hoc esset, quia intellectus vtitur corpore vt subiecto, vel vt obiecto, non quia vtatur corpore vt subiecto, quia non est virtus organica, nec quia vtatur eo vt obiecto, quia eodem obiecto proposito in fantasia duorum eodem modo disposita adhuc contingit vnum subtilius intelligere quam alterum, quare &c.
Item articulus dicit; quod dicere animam Christi non esse nobiliorem anima Iudae error est. Sed eadem ratio videtur esse de animabus aliorum, ergo &c. I
IN CONTRARIVM: est quod dicitur 3. Meta. qu species aequaliter praedicatur de indiuiduis, sed istud non esset si formae substantiales secundum se essent inaequales, ergo &c.
RESPONSIO. Dicendum quod aequalitas vel inaequalitas animarum potest attendi dupliciter, scilicet secundum perfectiones earum gratuitas, vel secundum perfectiones naturales. Si quaeratur de aequalitate animarum quo ad perfectiones gratuitas. Sic dicendum est quod animae non sunt aequales ab origine, sed inaequales, quia cum hae perfectiones dependeant ex sola liberalitate diuina quae communicat eas quibusdam, quibusdam vero non vt placet, & quibus communicat, communicat aequaliter vel inaequaliter secundum suum beneplacitum, & per hunc modum anima Christi ab origine excessit omnes alias animas in donis spiritualibus, ab instanti enim suae creationis perfecta fuit donis gratiae, & gloriae, quod nemini alij concessum est, isto etiam modo anima Adae & Euae, quae creatae sunt cum originali iustitia fuerunt perfectiores animabus omnium posteriorum quae statim vt sunt, obnoxiae sunt peccato originali, vt dicitur istud esse ab origine quo ad tempus, quia non prius duratione fuerunt quam sub ista inaequalitate.
Si vero comparentur animae quo ad perfectiones naturales, tunc est distinguendum, quia vel comparatur quo ad essentias suas, vel quo ad proprietates naturales essentiam consequentes, aut quo ad proprietates communes toti composito vel subjecto, sicut sunt potentiae vegetatiuae & sensitiuae, aut quo ad proprietates proprias ipsi animae, in quibus non communicat corpori vt subiecto, sicut sunt intellectus & voluntas.
Si comparentur quo ad proprietates toti composito communes, sic non omnes animae sunt aequales ab origine: imo in vna, sunt nobiliores & perfectiores potentiae sensitiuae & vegetatiuae, quam in alia. Cuius ratio est, quia sicut diuersitas actuum transeum tium in aliud secundum rem prouenit ex diuersitate principij actiui, vel ex diuersa dispositione subiecti receptiui, sic diuersitas actuum transeuntium in aliud solum secundum rationem prouenit ex diuersa perfectione principij elicitiui, vel ex diuersa represen tatione obiecti: sed actus sensitiuae & vegetatiuae potentiae sunt di uersi & inaequales in perfectione: qa vnus perfectius & clarius videt & audit acutius quam alius: ergo istud est vel diuersitat. potentiae cognoscitiuae, vel ex diuersitate obiecti, non ex diuersitate obiecti, quia idem obiectum eodem modo repraesentatum videtu vel auditur perfectius ab vno quam ab alio, ergo est ex diuersitat potentiae: non sunt ergo aequales, sed potius inaequales. Et istur videtur multum sufficere ad saluandum articulum, cum solum dicat articulus quod animae sunt inaequales, non determinando in quibus
Si vero comparentur quantum ad proprietates proprias ipsi animae, vt sunt intellectus & voluntas, sic difficile est videre quo modo inter duas animas sit inaequalitas perfectionis quantum ad has potentias, nisi ponatur inter eas inaequalitas quantum ac essentia: quia huiusmodi potentiae respiciunt essentiam anima tanquam proprium & per se subiectum cui insunt inseparabiliter. Vnde sunt in anima separata sicut in coniuncta: & ideo ni videtur quod in talibus potentiis possit esse inaequalitas, nisi ponatur inaequalitas in animabus quantum ad essentias, quod potest siprobari, si in talibus potentis esset inaequalitas, hoc esset ex parte subiecti, vel ex parte agentis: subiecto enim & agente eodem modo se habentibus necesse est effectum eodem modo si habere, vt deductum fuit lib. I. dist. 17. Sed talis inaequalitas no potest esse ex parte subiecti, nec ex parte agentis, ergo, &c. Minor probatur, primo quod ex parte subiecti non possit esse talis in aequalitas, supposita aequalitate animarum quo ad essentias, quiaequalitas subiecti non potest esse causa inaequalitatis proprietatum, quia identitas vt sic non est causa diuersitatis, nec aequalitas inaequalitatis. Neque ex parte agentis: quia quamuis deus causans animas posset in animabus aequalibus quo ad essentias conmunicare inaequales proprietates, seu potentias: si tamen natura rerum hoc permitteret, tamen sicut dicit beatus Aug. super Gen. ad literam in institutione rerum, & eadem ratio est de productione animarum quae sunt a solo deo, non est quaerendum quid deus possit, sed quid natura rerum praemittit. Cum igitur aequalitas in essentiis animarum non requirat inaequalitatem potentiarum per se, sed potius oppositum, non est probabile quod in animabus aequalibus secundum essentiam sit inaequalitas potentiarum per se & inseparabiliter consequentium essentias. Si ergo possibile est inaequalitatem esse in animabus quo ad tales potentias, possibile est inaequalitatem in eis esse quo ad essentias, & si non, non
De hoc ergo inquirendum est an animae possint quo ad esser tias esse inaequales. Et videtur probabiliter loquendo quod in animabus non possit esse inaequalitas essentiarum, nec in quibuscunque formis substantialibus. Quod probatur primo sic, in quibuscunque formis eiusdem speciei est dare perfectius & imperfectius, nobilius & ignobilius secundum intentionem ibi est dare magis & minus proprie dicta, & hoc apparet ex 7. Physi. vbi dicitur quod propria comparatio secundum magis & minus est eorum quae participant vnam formam secundum speciem, sed secundum alium gradu, sed si in animabus est inaequalitas quo ad essentias secundum perfectius & imperfectius, nobilius & ignobilius, in aequalitas talis esset in eadem specie, & secundum intentionem, quia in formis excepta quantitate no est alius gradus, nisi secudum intentionem, ergo secundum formas substantiales esset dare magis & minus, & sic vnus ignis diceretur magis ignis quam alius, & vnus homo magis homo quam alius, quod nullus dicit, & est contra philosophum in praedicamentis, & ubicumque legitur de hac materia
Secundo quia in formis substantialibus si esset talis gradus, hoc esset vel ex parte subiecti, vel ex parte agentis, vel ex parte dispositionum praecedentium, vel concomitantium introductioni formae substantialis in materia: non ex parte subiecti, quia materia in qua immediate recipitur forma substantialis cuiuscunq rei generabilis & corrupt ibilis, non habet gradus inaequalitatis ratione quorum possit esse inaequalitas in formis. Nec ex partiagentis, quia diuersitas agentis vel esset secundum speciem, ve secundum numerum. Si secundum speciem illa per se non causaret diuersitatem nisi secundum speciem, & non secundum magis & minus in eadem specie, de qua nunc quaerimus. Si vero diuersitas agentis esset solum secundum numerum, vel illa agentia essent aequalia, & sic non causarent nisi aequales effectus, vel essent inaequalia & differentia secundum magis & minus, & tunc quaerendum esset de causa istius differentiae, quia vel esset ex parte subiecti, vel ex parte agentis, vel dispositionum sicut prius, & procederetur in infinitu, quod est inconueniens,
Nec ex diuersitate dispositionum, ex qua tamen tenente oppositum, sumunt probabilius argumentum, dicentes quod actus actiuorum sunt in patiente & disposito, propter quod cum materia plus & minus disponatur, recipitur in ea forma perfectior vel imperfectior. Vnde in corpore melius dispositio recipitur anima nobilior, & in corpore minus disposito recipitur igno. bilior. Istud autem non valet: quia si ex parte dispositionum es set inaequalitas formarum substantialium non minus, imo magis esset ex parte dispositionum existentium in materia, cum forma, quam ex parte dispositionum praecedentium introductio nem formae, quia illae corrumpuntur in aduentu formae sicut earum subiectum. Nunc est ita, quod ex parte dispositionum concomitantium formam in materia, non potest argui aliqua inaequalitas for, marum substantialium. Alioquin cum in eodem supposito pro alio & alio tempore sint dispositiones inaequales, sequeretur quod alic & alio tempore forma substantialis esset nobilior & ignobilior quod est absurdum, ergo ex parte dispositionum non potest a gui talis inaequalitas formarum. Item dispositiones materiae nor redundant in formam quae non educitur de potentia materiae, nisi forte quantum ad operationes in quibus indiget materia seu corpore. Sed aia humana ponitur esse talis forma quae non dependet quantum ad esse a corpore, nec educitur de potentia materiae, quamuis dependet ea a corpore, quantum ad aliquas operatione sensitiuas & vegetatiuas, & quantum ad intellectiuam, prout vtitur corpore vt obiecto: ergo ex diuersitate dispositionum materiae vel corporis potest solum argui diuersitas animarum quantum ad praedictas operationes, & non quantum ad essentias
AD PRIMVM argumentum dicendum quod diuersitas operationum intellectus est ex diuersitate corporis. Et cum dicitur quod non, quia fantasia eodem modo disposita in diuersis, &c. vnus intelligit melius altero, Dicendum quod tantasia eodem modo disposita in diuersis dispositione innata, & dispositione acquisita per exercitium & doctrinam, & studium, ex quibus generatur in viribus sensitiuis apprehensiuis habitus licet ille habitus proprie non dicatur virtus & praesentato eodem obiecto, non est probabile quod vnus melius intelligat illud obiectum quam alius. Et si quis dicat oppositum cum non probetur eadem facilitate contemnitur, qua dicitur.
On this page