Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXIII. in generali & speciali.

RABDICTIS ad idem videtur. Superius determinauit magister de peccati originalis traductione & remissione. Hic determinat de eius aggrauatione & vnitate, & multitudine. Et diuiditur in duas. Primo inquirit vtrum peccatum proximorum parentum imputetur paruulis quo ad culpam. Secundo vtrum quo ad poenam. Secunda ibi, Et licet parentis peccatum. Prima diuiditur in tres. Primo inquirit de peccati originalis vnitare, opponendo ad vtranque partem, & veritatem determinando. Secundo inquirit de peccati primi parentis grauitate. Tertio de eius remissione. Secunda ibi, hic quaeri solet vtrum peccatum. Tertia ibi, Si vero quaeritur an illud peccatum. Et haec est sententia & diuisio lectionis in generali. 2.

IN SPECIALI sic procedit, & quaerit primo, vtrum peccatum aliquorum parentum, vel omnium imputetur paruulis, sicut peccatum primi parentis. Et probat primo quod sic, scilicet quod eis imputentur peccata proximorum parentum, scilicet a generatione per auctoritates Aug. ex verbo Exodi, vbi dicitur quod deus visitat peccata parentum in filios, & sic plura peccata poterunt contrahere ab origine. Item probat hoc, quia peccatum originale in scriptura pluraliter significatur, Psalm. Ecce enim in inmquitatibus conceptus sum, & in peccatis. Item ex multitudine peccatorum Adae, quia plura peccata fuerunt in peccato Adae, quia omnia transierunt, & quia parentum proximorum peccata paruulis imputantur. In contrarium arguitur, quia sisequeretur quod paruulorum poena non esse mitissima, quia no habent nisi originale, cuius contrarium dicit Aug. Et quia Augu videtur dicere quod plora peccata sint ab origine, ostendit magister quod August. in super hoc indeterminate fuit locutus. Ei subdit quod hor non obstate quia peccatum originale in sacrscriptura pluraliter nominatur, vt ibi. Ecce enim in iniquitatibus, &c. quia ibi ponitur plurale pro singulari, sicut econuerso aliquando ponitur singulare pro plurali, vt declarat per exempla. Postea quaerit, vtrum peccatu Adae fuerit grauius caeteri: peccatis. Et ostendit quod quibusdam visum est grauius esse, equod majus pocumentum ex eo prouenit, quia in eo bona naturalia corrumpuntur, quia in eo sicut in principio consistebatota natura. Postea quaerit, vtrum istud peccatu Adae fuerit dimissum. Et respondet quod sic per poenitentiam, non tamen propter hoc paradisum corporalem recuperanit. Vitimo quaerit, cum peccata patentum, excepto primo parente, non redundent in filios, secudum illud, filius non portabit iniquitatem patris, quo modo est verum illud quod scriptura dicit, quod peccata parentum visitantur in filios vsque ad tertiam & quartam gene rationem. Et respondet quod illud intelligitur de filiis qui imitantur peccata parentu, qui puniuntur non pro peccatis parentum, sed pro peccatis propriis, in quibus imitati sunt malitiam patentum. Et ideo facit mentionem de tertia & quarta generatione, quia vsque ad illam generationem consueuerunt filij parentes videre, & eorum malitiam imitari. Et tangit etiam mysticam expositionem, quae patet in litera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum