Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccata proximorum parentum sint vel redundent in filios
QVAESTIO PRIMA Vtrum peccata proximorum parentum redundent in filios. Thom. . a 4. t. α. p. G 387. .38.
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum peccata proximorum parentum redundenin filios. Et videtur quod sic, quia in habentibus symbolum facilior est transitus (vt dicitur primo digui generatione.) Sed maior est conuenientia proliad patrem proximum, quam ad remotum, cum ergo peccatum parentum primorum redundet in filios. Videtur quod peccata proximorum parentum magis redundant in eos.
Item peccatu Adae transit in nos, quia in ipso eramus dum peccauit, sed eodem modo sumus in proximis parentibus antequam generemur, sicut in Adam fuimus, ergo, &c.
IN CONTRARIUM est, quia qui non potes transfundere iustitiam, nec culpam. Sed proximus pater non potest transfundere iustitiam, ergo nec culpam.
RESPONSIO. Ex titulo quaestionis, & ex argumentis factis ad vtramque partem clare patet quod quaestio ista nullo modo quaerit de Adam, vtrum ab ipso transeat in nos aliquod peccatum. De hoc enim in praecedentibus quaestionibus satis dictum est, sed intelligitur haec quaestio solum de peccatis proximorum parentum, & omnium aliorum ab Adam quantumcunque remotorum vtrum redundent in posteros.
Ad quod dicendum quod peccata parentum redundare in filios potest intelligi dupliciter, scilicet quo ad culpa vel quo ad poenam, si quo ad culpam adhuc dupliciter, vel quo ad culpam actualem, vel quo ad culpam originalem, si quo ad culpam actualem, sic peccatum cuiuscunque parentis, etiam Adae non transit in filium, nisi per imitationem inquantum filius est imitator pater norum scelerum agendo similia quae vidit vel nouit patrem egis se. Quod patet sic, peccatum actuale patris non potest redun: dare in actuale peccatum filij, nisi quia eadem actio numero qu est patris sit ab ipso in filio, vel quia similis actio peccati qua praecessit in patre consequenter est in filio. Primum non potest esse, quia in creaturis actio manens in agente numeratur nume ratione suppositorum, pater autem & filius distinguuntur secundum suppositum, ergo impossibile est quod actio peccati eadem secundum numerum sit in patre & filio, saltem quoad actionem immanentem, in qua principaliter consistit peccatum. Et idem ess de actione transeunte in materiam exteriorem saltem quo ad paruulum recenter natum, in quo non potest esse executio taliactionis. Relinquitur ergo quod actuale peccatum patris non potes redundare in actuale peccatum filij, nisi quia talis actio peccati quae praecessit in patre tanquam in exemplari consequenter est in filio imitante scelus paternum, & hoc habet locum solum in adultis. Si vero peccatum patris dicatur redundare in filium que ad culpam originalem; sic tenendum est quod nullum peccatum proximorum parentum, vel etiam primi parentis praeter suum primum peccatum traducitur seu diriuatur ad filios.
Ad cuius euidentiam attendendum est quod siue peccatum originale sit idem quod reatus, siue non, nunquam tamen est sine reatu. Et ideo ad sciendum an peccata quorumcumque parentum transeant in filios per originem, videndum est qualiter redundent in eos quo ad poenam & reatum poenae. Est autem duplex poena, scilicet sensus & damni, poena sensus consistit in vera passione quae est ex praeceptione alicuius laesiui, poena vero damni in carentia alicuius boni superadditi.
Quo ad primam poenam filius non est reus peccati patris, nec iuste punitur pro patre. Cuius ratio est, quia qui non communicant in actione non debent communicare in passione correspondente Sed pater & filius (vt supponimus) non communicant in actioni culpae, ergo non debent communicare in passione correspondente, sed poena sensus consistit in vera passione, ergo &c. Et ideo si p: ter pro culpa sua cruciatur, mutilatur, vel fustigatur, nihil horum debet pati filius adultus vel paruulus. Si vero loquamur de poep na damni, adhuc talis est duplex, quia vel tale damnum consistit : in priuatione boni habiti, vt cum aliquis priuatur haereditate ian habita, aut in amissione boni nondum habiti, sed tamen debit haberi. Primo modo peccatum patris non redundat in filiu. Cuius ratio est, qua in eo non debet filius puniri pro patre in quo est omnino distinctus a patre, quando em aliquid redundat de vnc in alium, hoc est ratione alicuius v nionis, sed in perfectione habita filius est omnino distinctus a patre, ergo &c. Et ideo si patet pro culpa sua exhaeredaretur filius emancipatus non debet exha redari. Et eodem modo si Adam genuisset filum antequam peccal set filius ille per sequens peccatum Adae non amisisset iustitian originalem, nec consequentia ad ipsam: quod autem dictum est talis poena non debetur filio pro peccato parentum intelligendum est de poena, prout ipsa est vindicatiua culpae, qa inquantum ipsa est medicina praebens exemplum aliis, seu cautelam contra recidiuum, sic quandoque infligitur filio pro peccato patris.
Si autem loquamur de poena damni quae consistit in amissione boni debiti haberi a filio, sed nondum habiti, sic filius potest iuste puniri pro patre, vel magis in patre. Cuius ratio est, quia quae sunt vnum, vno actu tolluntur. Sed respectu boni habiti a patre & non habiti a filio: sed tamen debiti haberi habere actu in patre & habere in potentia in filio sunt vnum, quia propter hoc est debitum haberi a filio, quia est actu habitum a patre, vel saltem vnum dependet ex altero, ergo ista simul & vno actu tolluntur Et ideo cum pater ex cum pa sua iuste priuatur, eo quod habuit filius in patre priuatur eo quod ex patre habere debebat; & hoc modo priuato Adam per peccatum suum, ab eo quod acceperat pro se, & sua posteritate priuata est iuste tota posteritas.
Ex hoc patet propositum, scilicet quod peccata proximorum par tum, vel etiam primorum, scilicet Adae & Euae (praeter peccati eorum primum) non redundant in filios, quantu ad originalem culpam, quia cui non est concessum vt transmittat ad filios aliquod donum, talis peccando non potest transmittere ad eos defectum doni illius, sed nulli parentum proximorum, nec etiam ipsi Adae, postquam semel peccauit concessum est aliquod donum in posteros transmittendum, sed solum hoc fuit concessum primis parentibus antequam peccarent, ergo nullus proximorum parentum peccando potest transmittere in posteros: defectum alicuius doni, nec etiam parentes primi nisi per suum prinium peccatum, per quod amiserunt donum supernatura le sibi collatum pro se & sua posteritate peccatum autem originale est carentia alicuius doni dirigentis ad salutem cum debito habendi ipsum, & dignitate seu reatu cared eo, ergo peccatum originale on pot est transfundi in posteros a proximis parentibus, vel rei notis propter aliquod eorum actuale peccatum, sed solum propter primum peccatum Adae.
On this page