Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum peccatum originale in unoquoque sit unum, an plura
VAISTIO ALCYNDA. Vtrum peccatum originale in vnoquoque sit vnum, an plura. Thom. 1. 2. q. 82. ar. 2.
DEINDE quaeritur, vtrum peccatum originale in vnoquoque sit vnum, an plura. Et videtur quod sinm plura, quia vnum non inclinat nisi ad vnum, sed per peccatum originale inclinamur ad multa, quia per ipsum vnaquaeque potentia inordinate fertur ad suum obiectum, ergo, &c.
Item poena correspondet culpae, sed peccati originalis sunt plu res poenae, scilicet mortalitas, passibilitas, & huiusmodi, ergo &c
IN CONTRARIVM est, quia plura eiusdem speciei non possent esse in eodem subiecto (vt patet ex 5. Meta Sed omnia peccata originalia sunt eiusdem speciei, ergo non pero test esse nisi vnum in vno.
RESPONSIO. Sicut apparet ex praecedentibus pecarum originale includit reatum, seu debitum habendi iustitiam origi nalem qua quis iuste caret, esse autem iuste reum alicuius poenae seu carentiae alicuius boni prouenit ex aliqua culpa secundum cuius vnitatem vel pluralitatem reatus debet dici plures vel vnus. Cum igitur culpa ex qua sumus rei carere iustitia origin ali fuerit vna, videlicet peccatum primum primi parentis patet quod iste reatus seu debitum carendi iustitia originali sit in vnoquoque tantum vnus, quantum est ex parte culpae ex qua sumus rei. Quantum autem est ex parte subiecti, hoc est ex parte hominis qui dicitur reus, oportet reatum esse vnum, ex quo ess ex vno, & in vno, quia sicut arguebatur, in vno subiecto non suni plura accidentia eiusdem speciei differentia solum numero, v parte autem poenae, cuius aliquis reus est non oportet multipli cari reatum, quia iuste aliquis reus est plurium poenarum ex vnc delicto maxime quantum ad poenas damni, sicut scriptum est, qui in vno peccauerit, multa bona perdet.
Ad primum argu. dicendum quod vnum non inclinat nisi ad vnum per se & directe: sed vnum potest inclinare ad multa, tar quam remouens prohibens, sicut cum eadem columna impedi graue superpositum ne descendat, & leue suppositum ne ascendat, remouens columnam facit leue ascendere, & graue descendere eodem modo peccatum originale tollens gratiam a voluntate, & per consequens rectitudine virium inseriorum ad rationem inclinat ad multa per modum remouentis prohibens.
Ad secundum dicendum quod poena & si correspondeat culpae secundum iustam aestimationem dei infligentis poenam, tamen non oportet quod respondeat secundum durationem, neque secundum vnitatem vel pluralitatem, imo plures poenae infliguntur pro vna culpa quarum nulla secundum se esset commensurata, & sic est in proposito. Auferuntur enim a nobis propter primi parentis ingratitudinem omnia quae sibi pro se & prnobis gratuito collata fuerant.
On this page