Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum pueri decedentes in peccato originali doleant de carentia visionis divinae

QVAISTIO TERTIA. Vtrum pueri mortui cum solo originali doleant de carentia visionis diuinae. Gand. quadl. 6 4. 21. Tba. g. 4.. ar. 4. ad siccundum

TERTIO quaeritur, vtrum pueri decedentes in Coriginali doleant de carentia visionis diuinae. Et videtur quod sic, quia sicut se habent pueri baptizati ad meritum Christi, ita se habent non baptizati ad demeritum Adae, sed baptizati gaudent de merito Christi per quod perueniunt ad diuinam visionem, ergo non baptizati dolent de demerito Adae, per quod carent diuina visione. Item carere illo quod quis vellet non potest esse sine afflictione, sed pueri vellent vide re deum, alioquin voluntas eorum esset peruersa, ergo, &c.

CONTRA. poena paruulorum in originali decedentium est mitissima secundum August. sed hoc non esset si dolerent de carentia visionis diuinae. Nam secundum Criso. in damnatis grauior poena est quod dei visione carebunt quam quod igne cremabuntur, ergo, &c.

RESPONSIO. de hac quaestione quo ad conclusionem concors est doctorum sententia, scilicet, quod pueri non baptizati non dolent de carentia visionis diuinae, diuersificantur tamen in assignando causam, quidam enim dicunt quod hoc est pro tanto, quia sciunt quod non propria voluntate, sed alterius culpam incurrerunt pro qua damnati sunt. Sed hoc nihil est, quia non minus quis dolet de amissione alicuius boni ex facto alterius quam si esset ex facto suo. Immunitas enim a culpa dolorem non minuit, sed auget. Pueri autem priuantur visione dei ex culpa primi parentis & non ex propria. In eis enim non est nis reatus primae culpae vt dictum est.

Ideo alij dicunt eos non dolere, quia nullus sapiens dolet de amissione eius ad quod nunquam habuit facultatem, vel proportionem sicut sapiens homo non affligitur de hoc quod non potes volare, vel si est filius rustici, de hoc quod non peruenit ad regnum vel imperium. Pueri autem non baptizati nunquam fuerunt proportionati ad hoc quod deum viderent, quia nec eis debebatur ex principiis naturae, nec gratiam habuerunt pertingendo sacramentum baptismi vt sic saltem ex merito Christi ad visionem dei pertingerent, nec actus proprios habuerunt per quos se ad hoc disponerent, ideo &c. Sed nec istud videtur sufficere, quia licet pueri non baptizati non habuerint in se aptitudinem ad consecutionem gloriae, tamen habuerunt eam in sua radice scilicet in primo parente, & ideo sicut filius militis (cui scilicet militi gratis collatum esset imperium pro se & pro sua tota posteritate) doleret si ob culpam patris priuaretur iure imperij, ita videtur quod pueri non baptizati doleant si sciant ex culpa primi parentis se esse priuatos visione diuina ad quam peruenissent nisi culpa patris impediuisset.

Ideo videtur aliter dicendum quod dolor, vel gaudium dialiquo bono, vel malo supponunt eius cognitionem. Sed pueri non baptizati non habent aliquam cognitionem de beatitudine seu visione diuina, ideo &c. Minor probatur, quia ratio naturalis ex se non attingit ad cognitionem beatitudinis, sed est opus praedicante (sicut dicitur Romanorum decimo, quod fides est ex auditu vel diuina reuelatione) paruuli autem non baptizati, lice vigeant cognitione naturali, cognitione tamen fidei carent, cum nec fidei sacramentum susceperint, nec doctrinam, nec est credendum quod eis reueletur, quia non subest causa seu ratio re uelandi, hoc enim solum cederet ad eorum afflictionem.

Sed contra hoc arguitur, quia vt tenetur communiter in generali iudicio omnes videbunt dei iudicium esse iustum pro eo quod peccata singulorum omnibus apparebunt. Cum igitur decedentes in solo peccato originali resurgant & ad iudicium pertineant, videtur quod tunc cognoscant bonos praemiari visione diuina propter suum meritum, se autem priuari eadem visione propter suum demeritum, vel propter demeritum primi parentis, qualiter ergo tunc non dolebunt quando haec cognoscent, quamuis modo possunt non dolere, quia forte hoc non cognoscunt!

Et ad hoc potest dici quod iudicium proprie erit de peccatis commissis quae non sunt in pueris decedentibus in peccato ori¬ ginali. vnde sicut illi qui essent nati in puris naturalibus absque originali peccato, & sic decederent, non pertinerent proprie ad fudicium, carerent tamen visione diuina, quae non datur nisi habentibus gratiam Christi. Sic pueri decedentes in originali, qui non commiserunt aliquod actuale peccatum, non pertinebunt proprie ad iudicium. Carebunt tamen visione diuina, quia non fuerunt regenerati per gratiam Christi, nec oportet qo cognoscant. se esse priuatos gratia, & per consequens visione diuina propter peccatum primi parentis, cum talis cognitio pertineat ad fidem, & in ipsis ponitur esse sola cognitio naturalis: propter quod non oportet quod doleant de carentia visionis diuinae quam ignorant, cum enim sint perfecti in cognitione naturali sciunt quod cognitio naturalis non se extendit, nisi ad illud quod ipsi cognoscunt. Vel dato quod in iudicio ipsi cognoscerent, quod bonm qui per gratiam & proprium opus aliquid meruerunt, habebunt pro praemio aliquod donum supernaturale quo ipsi carebunt, ex hoc tamen nullum dolorem habebunt; quia in ipsis non erit aliqua obliquitas voluntatis, ita vt irrationabiliter doleant de quocuuque. Dolerent autem irrationabiliter de carentia visionis diuinae, quia non datur nisi per gratiam Christi quam ipsi non habuerunt, nec habere meruerunt, nec oportet quod sciant se priuatos gratia & gloria propter peccatum primi parentis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod pueri baptizati merito Christi veniunt ad visionem dei quae non potest eos latere, & ideo gaudent de tanto bono adepto. Sed pueros damnatos forte latet causa suae damnationis, scilicet demeritum Adae, & solum cognoscunt se non habere illam visionem diuinessentiae, ad quam homines possunt per solam gratiam Christi attingere, cuius ipsi non fuerunt participes, propter quod ipsi de hoc non possunt rationabiliter dolere.

Ad secundum dicendum quod voluntas puerorum non est peruersa, dato quod non velint videre deum visione beata, sed potius esset peruersa si hoc vellent cum ad eam non sit accessus creaturae nisi per gratiam Christi, cuius ipsi non sunt capaces.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3