Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis trigesimaequartae in generali & speculi.

POST praedicta de peccato actuali. Superius determinauit magister de peccato originali. Hic determinat de peccato actuali. Et diuiditur in partes duas. Primo determinat de peccati causalitate. Secundo de eius quidditate. Secunda in principio 35. distin. ibi, post haec videndum est quid sit peccatum. Prima pars diuiditur in tres. Primo proponit intentum. Secundo prosequitur. Tertio recapitulat excludendo quandam dubitationem. Secunda ibi, causa & origo peccati. Tertia ibi, ex his apparet. Secunda diuiditur in tres. Primo inquirit causam efficientem tam remotam quam propinquam. Secundo causam materialem siue subiectum. Tertio ex hoc concludit quasdam conclusiones. Secunda ibi, ostensa origine. Tertia ibi, ex quo colligitur. Haec est diuisio & sententia lectionis in generali.

IN SPECIALI sic procedit magister. Et proponit primo uo intendit determinare de causa & origine peccati, tam efficiente, quam materiali, & de eius quidditate & diuisione. Postea dicit quod causa & origo peccati non fuit mala sed bona quod ante primum malum non erat aliud malum, sed bonum solum. Vnde quamuis mala voluntas sit causa & origo aliquorum malorum sequentium, tamen primam malam voluntatem non praecessit aliud malum, fuit ergo hic ordo quod natura bona hominis, vel angeli fuit causa voluntatis malae, & mala voluntas fuit causa sequentium malorum. Postea dicit quod subiectum mali non est nisi res bona, quia malum est priuatio boni, vbi autem non est bonum non potest esse priuatio boni, sicut enim morbi 8 vulnera requirunt corpus in quo sint sicut in subiecto quod ess res bona, sic peccata sunt in re bona tanquam in subiecto. Ex hoc concludit quod cum dicitur homo malus idem est ac si diceretur bonum malum. Et dicit quod hic fallit regula Diale. qui dicunt quod contraria non sunt simul, malum autem & bonum sunt simul, & vnum originem habet ab alio, nec tamen ex hoc incidimus in maledictionem prophetae dicentis, vae qui dicitis malum bonum, & bonum malum, quia secundum Augu. illa maledictio intelligitur de actionibus, vt qui dicit adulterium esse bonum, vel orare deum esse malum. Non autem de rebus, vnde qui dicit hominem qui est bona natura esse malum ex culpa dicis bonum esse malum, nec incidit in maledictionem praedictam.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum