Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ratio boni sit absoluta
CIRCA distinctionem istam quaeritur de ratione mali. Et quia rectus est iudex sui & obliqui, idec i quaeretur de ratione boni cui malum opponitu i tanquam obliquum recto. Quaeritur ergo primo vtrum ratio boni sit absoluta, an respectiua. E arguitur quod sit absoluta. Primo, quia nulla relatio dicit formaliter perfectionem, sed bonum videtur formaliter importare perfectionem, quia vnumquodque in tantum est bonum, inquantum est perfectum, ergo bonum non dicit formaliter relationem, sed aliquid absolutum.
Secundo sic, illud quod conuertitur cum ente essentialiter non potest dicere relationem formaliter, quia non omne ens est formaliter relatio. Sed bonum conuertitur cum ente & essentialiter, vt quibusdam videtur, ergo &c.
Tertio sic, illud quod formaliter dicit relationem dicit illud q dicit, vt ad alterum, vel vt alicuis, quia relationis esse, est ad aliuc esse, sed bonum non est huiusmodi, qa non importat semper & necessario esse alicuius bonum. Nam Aug. dicit in pluribus locis de trinit. quod bonum & iustum, & similia ad se dicuntur, quare, &c.
Quarto bonum in deo non dicit relationem, ergo nec in creatura, consequentia patet, quia bonum in deo & in creatura habeni quandam similitudinem saltem analogice. Probatio antecedentis quia si bonum in deo diceret relationem, aut diceret relationem rationis, aut realem. Non relationis rationis, quia tunc bonum esset enis rationis, nec esset in rebus cuius contrarium dicitur 6. Meta. bonum & malum sunt in rebus. Si autem dicat relationem realem Contra, quia aut dicit relationem in diuinis ad intra, aut ad extra, non ad intra, quia tales relationes non sunt communes omnibus personis, bonu autem aequaliter omnibus conuenit: nec ad extra. Primo, quia multi ponut quod deus nullam relationem realem habet ad extra. Secundo, quia sequeretur quod deus esset bonus ex habitudine ad creaturas, & per consequens quod sua bonitas aliquo modo dependeret a creatura, quod est falsum. Quinto, quia omne quod mouet est aliquid absolutum, sed bonum mouet appetitum, ergo est aliquid absolutum.
CONTRA. Bonum & conueniens videntur importare idem formaliter, sed conueniens dicit formaliter relationem, ergo & bonum.
RESPONSIO, Circa quaest. istam procedetur sic, qui primo ponetur illud quod de ista quaestione sentiunt quidam alij Et secudo arguetur contra positionem illam concludendo illud credo verius. Et tertio respondebitur ad rationes in contrariu¬
Quantum ad primum praemittunt quidam duas distinctio nes quibus praemissis respondent ad quaestionem. Distinctione quae praemittuntur sunt de terminis quaestionis, scilicet de absoluto & relatiuo, & de conuertentia boni cum ente. Prima distinctio est ista quod absolutum dupliciter potest accipi: vno mode pro non determinato vel contracto, sicut si diceretur quod anima dicit naturam sensitiuam absolute (hoc est non contractam) ad hominem vel equum, & absolutum sic acceptum non distinguitur contra relatiuum, sed contra contractum. Alio modo dicitu absolutum, pslut distinguitur contra ad aliud se habere, & isto modo absolutum distinguitur contra relatiuum.
Secunda distinctio est quod aliquid potest conuerti cum ente dupliciter: vno modo essentialiter, alio modo denominatiue. Primo modo res conuertitur cum ente, quia omnis entitas extra an mam est essentialiter realitas, & econuerso. Secundo modo quando vnum non est alterum essentialiter & formaliter, tamen vnum non inuenitur sine altero, sicut ens creatum & relatio, qa dato q non omnis essentia creata sit relatio, nulla tamen essentia creata inuenitur sine relatione, & ideo conuertuntur denominatiue
His suppositis dicunt quod siue absolutum accipiatur primo modo, scilicet pro non contracto, aut secundo modo, videlicet prou distinguitur contra relatiuum. bonum semper dicit aliquid absolu tum, quia vel bonum conuertitur essentialiter cum ente, & tunebonum dicit absolutum, id est, non contractum, sicut & ens, vel conuertitur cum ente denominatiue, & tunc dicit absolutum, prou distinguitur contra relationem. Et quia primum est notum, nec illa acceptio absoluti est secundum intellectum quaestionis. Ideo secundum probant accipiendo quod bonum formaliter, dicit idem quod perfectio vel aliquid ordinatum ad perfectionem. Et quia perfectio non dicit formaliter relationem, sed naturam absolutam quae est fundamentum relationis, ideo secundum eos bonum formaliter non dicit relationem, sed absolutum. quod autem bonum dicat perfectionem, vel aliquid ordinatum ad ipsam, probant vnica ratione sic. Ratio boni dicit finem, vel illud quod est ad finem, & vt sic, sed quodlibet istorum dici perfectionem, vel illud quod est ordinatum ad perfectionem, ergo &c Maior patet, quia ratio boni consistit in hoc quod est esse finem, vel aliquid ordinatum ad finem. Minor de facili probatur, scilicet quod ratio finis & eius quod est ad finem sit esse perfectum, vel ad perfectioni ordinatum, quia duplex est finis, scilicet finis intra & finis extra, & vtroque modo semper dicitur finis ex hoc quod est aliquid perfe¬ ctius his quae sunt ad finem. Ea autem quae sunt ad finem videntur perfecta vel simpliciter, vel secundum quid prout ordinantur ad finem. & haec fuit minor. sequitur ergo conclusio, scilicet quod formalis ratio boni sit ratio perfectionis, vel eius quod est ordinatum ad profectionem. Et per hoc respondent ad argumentum in oppositum quando dicitur quod bonum & conueniens important idem, dicut quod verum est secundum quod conueniens dicit non relationem formaliter, sed fundamentaliter. Et conueniens sic acceptum nihil aliud est quam perfectiuum rei, sicut eius perfectio, vel pertinens ad perfectionem,
Addunt autem isti ad maiorem declarationem dicti sui, quod ratio boni est diuersa a ratione entis, non sic quod ratio boni dicat aliquid diuersum re vel ratione ab omni ente, & ab omni modo entitatis. Sed quia dicit aliquid diuersum ab eo quod primo occurrit de qualibet entitate, prout in quolibet inuenitur. Illud enim quod primo occurrit de qualibet entitate, est quod secundum eam aliquid dicitur esse tale, puta secundum albedinem album, & secundum calorem calidum, & sic de aliis: bonum autem dicit entitatem, prout pertinet ad perfectionem alicuius. vnde sicut differentia (puta rationalitas) non dicit aliquid diuersum re ab animalitate communiter dicta, sed dicit animalitatem sub speciali ratione, scilicet vt est talis, & sic contracta, & per hoc dicitur differre ab ea secundum rationem, quia dicit illud idem sub ratione differente ab eo quod primo occurrit de animalitate, ita & bonitas dicit entitatem sub determinato modo, qui differt ratione ab eo quod primo occurrit de entitate in quocunque sit & cuiuscunque sit, sed hoc interest inter istam determinationem & illam, quia determinatio generis per differentiam est ad partem subiectiuam, puta ad esse hoc & propter hoc nomen conuertitur cum genere. Sed determinatioentis per bonum non est ad partem subiectiuam, quia conuertuntur. nec est ad esse hoc, & non ad illud, sed ad esse huius. Nam quamuis aliquod esse fit huius quod non est bonum huius, est tamen bonum simpliciter, quia nullum ens est quod non pertineat, vel non sit natum pertinere ad perfectionem alicuius. Exemplum de vino quod non est bonum infirmo, est tamen bonum sano: & de calore febrili qui non est bonus homini vt est homo, qui tamen est bonus homini, vt est quantus, quia nullus calor repugnat quanto, sed est perfectio eius, vel alicuius antecedentis ad ipsum puta materiae, & sic omnis entitas est aliqua bonitas & alicuius, quamuis non huius determinate Haec est positio aliquorum cum motiuis & declarationibus suis
Quantum ad secundum intendo arguere contra tria quae dicit praecedens opinio. Primum est quod bonum potest conuerti cum ente essentialiter, & sic bonum dicir aliquid absolutum, hoc est non contractum. Secundum est quod si bonum non conuertatur cum ente essentialiter, sed denonunatiue, tunc bonum dicit absolutum, proui distinguitur contra relatiuum. Tertium est de hoc quod dicit, bonum dicit formaliter perfectionem vel aliquid ordinatum ad ipsam & de declaratione quam addunt qualiter bonum contrahens
Contra primum arguitur quadrupliciter ostendendo quod bonum non potest essentialiter conuerti cum ente. Primo sic, supponendo tria. Primum est, quod formalis ratio boni est ratio realis & non formata pr animam, sicut intentiones logicae, & haec suppositio habetur ex 6. Meta. vbi dicitur quod bonum & malum sunt in rebus. Secundum est quod ratio boni est ratio positiua, & hoc est de se notum cum ratio mali sit priuata. Tertium est quod ratio boni differt a ratione entis, alioquin esset nugatio dicere ens bonum. Tunc arguitur sic Illa quae sunt idem essentialiter & adequate non differunt re, nereali ratione, sed quicquid conuertitur cum ente essentialiter est idem cum eo essentialiter & adaequate, ergo non differt ab ente re, nec ratione reali, sed bonum differt ab ente salutem ratione reali quam non format solus intellectus, vt patet ex prima & tertia suf positione, ergo bonum non potest conuerti cum ente essentialiter. Maior patet, quia illa quae sunt idem in eo in quo sunt idem non possunt differre. Illa autem quae sunt idem essentialiter & adaequate sunt idem omni modo identitatis realis. Ex quo enim sunt idem essentialiter sunt idem realiter. Et ex quo sunt idem adaequate, sequitur quod si sint idem realiter, quod vnum nihil reale includit quod non includat alterum, nec dicitur realiter de aliquo, de quo non dicatur alterum, alioquin non esset ibi identita essentialis & adaequata: minor probatur, scilicet quod quicquid eo uertitur cum ente essentialiter est idem cum eo realiter & adaequate, quia talia de se inuicem in abstracto praedicantur, & idec idem sunt realiter, & quia praedicantur de se inuicem conuertibili ter, ideo sunt idem adaequate, & sic est ibi omnimoda identitas realis. hoc etiam patet ex exemplo eorum, quia enim res & ens extra animam, de quo loquimur conuertuntur essentialiter, ideo omnis realiras est entitas, & omnis entitas realitas est adaequatem, nec differunt aliqua reali ratione, sed sunt nomina penitus sinony. ma, & idem necessarium est dicere de omni eo quod essentialiter conuertitur cum ente si illud fit formaliter positiuum.
Secundo sic, ab eo quod includit omne positiuum reale & de eo dicitur per se in primo modo nihil positiuum potest differre re, nec reali ratione tanquam ei indiuisum, quamuis possit dif¬ ferre, sicut inferius a superiore. Sed ens secundum communem rationem entis includit omne reale positiuum & de eo dicitur in primo modo dicendi per se, ergo nihil reale positiuum potest differriab ente: nec re, nec reali ratione tanquam aliquid condiuisum contra ens, sed solum sicut inferius contentum sub ente: bonum autem est aliquid positiuum & reale vt patet ex duabus primis suppositionibus, & differt reali ratione ab ente, vt patet ex tertia, ergo quam uis possit differre ab ente vt inferius a superiore suo, nullo tame modo potest differre ab ipso vt condiuisum, differret autem vt comdiuisum si conuerteretur cum eo essentialiter, & nihilominus differret realiratione, qua cum vna ratio non contineatur sub altera, opo tet quod sint condiuisae. Maior propositio patet, quia illud quod includit aliqua sic, quod essentialiter dicitur de quolibet eorum non potest condiuidi contra illa nisi sicut condiuiditur ratio inferioris a ratione superioris (vt patet de animali respectu omnium de quibus dicitur essentialiter in primo modo di. per se, & in ominbus consi milibus.) Minor manifesta est, quia omne reale positiuum & secumdum omnem realem rationem includit in ente secundum communem rationi entis, & recipit eius praedicationem in primo modo dicendi per se
Tertio sic, ratio boni per quam differt ab ente aut est sola ratio entitatis in communi, aut praeter illam includit aliquam aliam ratio nem. Si sit sola ratio entitatis, tunc ratio entis & ratio boni noi differunt quod est contra tertiam suppositionem, si includat aliquam aliam, aut de illa alia praedicatur ratio entis, aut non. Si non, ergo illa non est ens, & ita non estaliquid positiuum quod est contra secundi suppositionem. Si autem de illa praedicetur ratio entis aut praedicatur de ea conuertibiliter aut non conuertibiliter. Si conuertibilite ita quod verum sit dicere quod omnis ratio entis est illa ratio, & omni illa ratio est ratio entis sequitur quod sint penitus eadem ratio, quia propositio affirmatiua nonverificatur nisi ex identitate praedicat cum subiecto. Si autem non conuertibiliter sequitur quod ratio boni fit in minus quam ratio entis, & ita non conuertitur essentialiter cum ea
Quarto patet idem inducendo vniuersaliter in omnibus qua essentialiter praedicantur de pluribus & in quid siue fit species siue sit genus infimum, siue genus subalternum siue genus generalis simum, quia nunquam plura praedicantur conuertibiliter & in quid deisdem nisi sint nomina sinonyma. Verbi gratia de omnibus hom nibus nullum nomen praedicatur in quid nisi nomen hominis vel quod est cum eo sinonymum, nec de omnibus speciebus animalis nisi animal vel nomem sinonymum cum eo, & sic de omnibus generibus vsque ad substantiam inclusiue. Alioquin vnum quid haberet plures rationes quidditiuas quod est impossibile. Cum ergo ratio entis dicatur de positiuis omnibus in quid, impossibile est quod aliqua alia ratidicatur de eis in quod, nisi sit alia solum secundum nomen. Cum ergo ratiboni sit alia a ratione entis impossibile est quod cum ea conuertatur essentialiter & quidditatiue. Et sic patet primum, scilicet quod boni non potest conuerti essentialiter cum ente, & idem dico de quocunque alio siue positiuo siue priuatiuo, quia si sit positiuum necesse estque sit in minus essentialiter, quamuis possint conuerti concretiue. Si vero sit priuatiuum vt vnum, non potest conuerti essentialiter quia nullest priuatio de essentia positiui quamuis possit sequi ad eam necessario, sicut ad esse hominem sequitur necessario non esse asinum,
Contra secundum dictum arguitur tripliciter ostendendo quod bonum non dicit formaliter aliquid absolutum sed respectum conuenientiae fundatum in aliquo absoluto. Primo sic, si bonum dicit formaliter aliquid absolutum quod est fundamentum conuenientiae & non ipsum respectum conuenientiae, tunc malum dicit formaliter priuationem talis fundamenti & nor priuationem conuenientiae, quia malum est priuatio boni, sed hoc est falsum, ergo & primum, quod hoc sit falsum, patet manifeste, quia secundum alios, & secundum veritatem calor febrilis est malus homini inquantum homo, hoc autem non est propter defectum caloris, sed propter defectum conuenientiae, est enim calor, sed non conueniens, ergo &c.
Secundo sic, opposita absoluta non possunt simul conuenire eidem & secundum idem, sicut idem corpus secundum eandem partem non potest simul est album & nigrum quae opponuntur contrarie, nec idem oculus potest simul esse caecus, & videns quae opponuntur priuatiue, & sic de omnibus aliis absolutis, neoportet addere respectu eiusdem, quia absoluta non includunt respectum in sua intrinseca ratione secundum quam opponuntur, & secundum quam remanet inter ea secundum se oppositio & incompossibilitas ad quicquid aliud comparentur, vt patet in exemplis adductis & in quibuscunque aliis absolutis, hoc enim est spirituale in relationibus ex ipsa natura relationum quae est esse ad aliud, quod opposita possunt simul cidem inesse respectu diuersorum, sicut idem est pater & filius respectu diueriorum, & idem homo per eandem albedinem est similis albis, & dissimilis nigris, sed non est simul albus & niger respectu quorumcunque quia albedo & nigredo sunt absoluta, similitudo & dissimilitudo sunt relationes, nunc est ita quod bonum & malum, quae opponuntur priuatiue simul conueniunt eidem, & secundum idem quamuis non respectu eiusdem sicut vinum est bonum sano, & malum infirmo, & idem calor febrilis est malus homini respectu complexionis sibi debitae, & est bonus respectu quantitatis suae, vt aduersarij dicunt, ergo bonum & malum non sunt absoluta, sed respectu conuenientiae, & priuatio eius.
Tertio sic ex dicto eorum, illud cuius formalis ratio consissit in hoc quod est esse huius, est formaliter respectus aliquis, sed formalis ratio boni consistit in hoc quod est esse huius, ergo, &c. Maior patet de se: quia esse huius dicit respectu formaliter. Minor probatur, quia in illo consistit ratio formalis boni, & non solum fundamentalis per quod bonum contrahit ens, sed bonum per hoc quod est esse huius, vt ipsimet aduersarij dicunt, ergo, &c.
Quantum ad tertium quod dicunt, quod bonum dicit formaliter perfectionem, vel aliquid ad perfectionem ordinatum: quod probant ex ratione finis, & eius quod est ad finem: ostendemdo quod nec ratio valet, vel est contra eos, nec econuerso. Quod ratio non valet, patet: quia quando dicitur in maiore quod ratio boni dicit finem, vel id quod est ad finem, vt sic: aut intelligitur de ratione importata formaliter per hoc nomen finis & ad finem, aut de ratione rei, cui competit esse denominatiue finem, vel ad finem. Si primo modo est contra eos, quia ratio formaliter importata per haec nomina finem, & ad finem, est respectiua sicut ratio causae. Nulli rei enim competit esse finem nisi respectu alterius, nec ad finem, nisi respectu finis: & sic ratio boni esset respectiua, sicut ratio finis ad finem. Si autem intelligatur de ratione rei secundum se, cui rei competit denominatiue esse finem vel ad finem, nihil est dictum: quia sanitati competit esse finem respectu medicinae, & homini respectu omnium artificialium & naturalium quae sunt sub ipso & deo respectu omnium. Sed nunquid propter hoc potest dici quod ratio boni sit esse sanitatem vel hominem vel deum, certe non est verum, imo esset ridiculum, nullo ergo modo formalis ratio boni est esse finem, vel ad finem, si sic accipiantur: quamuis vtrisque, scilicet rei quae est finis, & rei quae est ad finem conueniat ratio boni. Sed nullum argumentum est, talibus competit ratio boni, ergo formaliter ratio boni consistit in formali ratione talium, alioquin cum ens competat omnibus, formalis ratio entis in communi consisteret in formali ratione cuiuslibet entis particularis. Eodem modo quando dicitur in minori, quod finis & id quod est ad finem dicunt perfectionem si intelligatur de rationibus importatis per haec nomina, falsum est: quia dicunt habitudines respectiuas. Si vero de rebus quibus denominatiue competit esse finem, vel ad finem, verum est quod eis competit esse perfectionem, vel esse perfectum: sed formalis ratio eorum non est esse perfectum, vel esse perfectionem: quia licet deo conueniat esse perfectum, & hominibus, & multis aliis, tamen formalis ratio hominis non est esse perfectum, sed esse animal rationale, & idem de aliis: nec esse perfectum dicit formalem rationem eorum. Et sic patet quod nec major propositio, nec minor habent veritatem in aliquo sensu, ex quo possit concludi quod formalis ratio boni dicat perfectionem, vel aliquid ordinatum ad perfectionem.
Quod autem additur ad declarationem istius magis est ad obscuritatem eius. Assumitur enim quod bonum eontrahit ens non ad partem subiectiuam, vel ad esse hoc sicut differentia contrahit genus, sed ad esse huius. Et ideo potest conuerti cum ente, quia omnis entitas est bonitas alicuius, quamuis non cuiuslibet. Primum enim, scilicet de contractione entis per bonum, & non ad partem subiectiuam est falsum: quia id quod contrahit eni ad aliquid de quo ens per se & essentialiter praedicatur, contrahit ipsum ad partem subiectiuam. Sed quicquid contrahit ens, contrahit ipsum ad aliquid aliud de quo essentialiter praedicatur: quia de quocunque praedicatur ens, praedicatur de ipso essentialiter, ergo, &c. Similiter secundum de conuersione entitatis cum bonitate, vel est falsum, & contra eos si accipiatur entitas secundum suum totum ambitum: quia talis conuersio esset essentialis, quod est impossibile, vt ostensum fuit & contra eos, quia dicunt quod relatio non dicit bonitatem nec perfectionem, & sic non omnis entitas est bonitas, vel si accipiatur pro entitate absi luta, contra eos est: quia talis entitas non est bonitas nisi vt est alicuius. Sic enim vt dicunt ratio boni contrahit rationem entis, sed esse alicuius non est formalis & quidditatiua ratio entitatis absolute, quamuis possit ei competere denominatiue: quare, &c.
Dicendum ergo quod formalis ratio boni est ratio conuenientis, ita quod bonitas est formaliter ipsa conuenientia, & contrahit entitatem ad partem subiectiuam, quae est relatio, & ad talem relationem quae est conuenientia, & sic omnis bonitas est quaedam entitas, quae est respectiua, sed non omnis entitas est quidditatiue bonitas, ita quod non conuertuntur essentialiter bonum vero ratione concretionis importat id quod habet talem conuenientiam vt eius subiectum vel fundamentum: & quia illud potest inueniri in quolibet genere, saltem in generibus absolutis, ideo bonum dicitur conuerti cum ente non essentialiter, sed denominatiue: formalis tamen ratio boni est respectiua, scilicet ratio conuenientiae. Circa quod notandum est quod illud quod est conueniens alicui, aut est ipsi conueniens intrinsece, secundum habitudinem causae materialis vel formalis, vel sicut pars quantitatiua, vt pes, vel manus conueniunt homini, seu pars essentialis, vt materia & forma, necnon & perfectiones accidentales, & talibus formaliter, & primo comae etit ratio boni, alia autem important conuenientiam ad rem extrinsece, secundum habitudinem causae efficie tis, vel alterius extrinsecae rationis siue conditionis & in talibus conuenit secundario & extrinsece ratio boni, ficut sanitas dicitur bona primo & formaliter, medicina autem & vrina secundario, quia vtrumque extrinsece, vnum per modum efficientis, aliud per modum signi.
Nunc respondendum est ad rationes. Ad primam per interemptionem maioris. Aliqua enim relatio dicit perfectionem, scilicet relatio conuenientis, perfectio enim & perfectibile dicunt relationes seu habitudines, res autem quibus haec fundamentaliter conueniunt, sunt quaedam absoluta, quod patet: perfectibile enim non dicit formaliter nisi habitudinem alicuius re ad aliam, per quam habet perfici, nec perfectio dicit nisi habitudinem rei ad aliam, quae per ipsam perficitur: vnde perfectibili& perfectio sunt relationes, sed res quibus tales rationes sei habitudines conueniunt tanquam subiectis vel fundamentis sunt absolutae, & idem est de bonitate & bono.
Ad secundam rationem dicendum est per interemptionem minoris: quia impossibile est quod aliquid positiuum conuertatur essentialiter cum ente, nisi sit pure sinonymum cum eo, sicut probatum fuit.
Ad tertiam similiter dicendum est per interemptionem minoris, quia bonum illud quod dicit formaliter, dicit vt alicuius cum dicat conuenientiam vnius ad alterum. Et istimet qui arguunt hoc dicunt in declaratione positionis suae, quia dicunt quod bonun contrahit ens non ad hoc, sed ad huius, & quod entitas non est bonitas, nisi vt est perfectio alicuius. Et cum probatur quod Deus dicitur bonus & iustus ad se secundum beatum August. in pluribus locis de Trinit. dicendum quod beatus Augu. loquitur diillis qui dicuntur absolute vel relatiue quantum ad intrinseca in diuinis: sic enim paternitas & filiatio & spiratio dicuntur relatiue in diuinis: quia non conueniunt omnibus personis qua constituuntur relationibus & distinguuntur: bonum autem & iustum aequaliter omnibus personis conueniunt, & ideo non sunt de relationibus intrinsecis: sed quod non dicant relationem extrinsecam ad creaturam nunquam intellexit beatus August. quod patet, quia beatus Aug. ita loquitur de iusto, sicut de bono. comstat autem quod iustum conuenit Deo relatiue ad extra, quia iustitia est ad alterum: non ad alterum in persona solum, quia patet non vtitur iustitia ad filium vel spiritumsanctum, nec econuerso, ergo ad alterum in natura, hoc est creatura, ergo, &c.
Ad quartam dicendum quod antecedens est falsum: quia bonum in Deo dicit relationem vel respectum formaliter, non quidem respectum ad intra, sed ad extra, videlicet ad creaturas, & cum di citur quod Deus non refertur realiter ad creaturas, dicendum est? sicut dictum fuit I. lib. dist. 30. Si relatio accipiatur pro respecti per se consequente ad naturam rei, Sic Deus non refertur ad creaturas. Si autem accipiatur pro reali denominatione sumpta ex pluribus, sic Deus refertur realiter ad creaturas cum dicitur creator vel bonus, & quod subditur quod sequeretur quod Deu: esset bonus ex habitudine ad creaturas, & sic bonitas eius depi deret a creaturis, dicendum quod falsum est, aliud enim est deum dici bonum in habitudine ad creaturas, & bonitatem eius dependere ad creaturas. Primum enim est verum: sed secundum est falsum: imo potius bonitas creaturae dependet a Deo, & propter hoc Deus dicitur bonus in habitudine ad creaturam, quia tota creatura & quicquid bonitatis & perfectionis est in ea dependet a Deo.
Ad quintam dicendum quod solus respectus non mouet, sed absolutum cum respectu mouet tam intellectum practicum, quam voluntatem. Simplex enim quidditas, licet possit mouere intellectum ad actum simplicem, qui est indiuisibilium intelligentia, tamen non potest mouere ad actum componentem, nisi accepta in habitudine ad alterum, quia actus intelligendi componens fertui in duo propter conuenientiam vnius ad alterum, & sic intellectus practicus mouetur a bono inquantum apprehendit aliquam naturam absolutam sub ratione conuenientis ad alterum.
On this page