Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum malum sit aliqua natura positiva

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum malum sit aliqua natura positiua. Thom. 1. g. 48. ar. 1.

SECVNDO quaeritur, vtrum malum sit aliqua natura posita. Et videtur quod sic: quia omne quod agit in alterum est quaedam natura positiua: sed malum inquantum maium agit: ergo, &c. Probatio minoris quia omne quod alterum corrumpit effectiue agit: sed ex hoc dicitur aliquid alterius malum, quia corrumpit ipsum: ergo malum inquantum malum agit.

Item natura diuisi saluatur in diuidentibus: sed ens diuiditur per bonum & malum: entium enim aliud bonum, aliud malum, ergo, &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit beatus Dionysi. 4. cap. de diuin. nomi. quod malum neque est existens, neque in existentibus, omnis autem natura positiua est existens per se, vel existens in alio, ergo, &c.

RESPONSIO. Dicendum quod formalis ratio mali est ratio priuatiua: est enim priuatio conuenientiae rei ad rem. Quod patet: quia cum malum opponatur bono (non enim com patiuntur se circa idem, & secundum idem, & respectu eiusdem) oportet quod opponantur relatiue, vel contradictorie, vel contrarie, vel priuatiue. Non relatiue, quia vnum non dicitur ad alterum, quia est natura relatiuorum. Non enim dicitur bonum mali bonum, sicut dicitur pater filij pater: nec malum est de intellectu boni, sicut vnum correlatiuu est de intellectu alterius. Item nec opponuntur contradictorie: quia alterum contradictoriorum necesse est cuilibet inesse, siue enti, siue non enti. Chimera enim est lapis, vel non lapis. Sed bonum & malum non sic se habent, vt necesse sit cuilibet alterum inesse. Chimera enim vel Hircoceruus nec est bonus nec est malus, ergo, &c. Restat ergo, vt opponantur contrarie, vel priuatiue. Et quidem circa vtruque inuenitur ratio mali. Dicimus enim aegritudinem esse malum hominis, quae tamen opponitur bono, scilicet sanitati contrarie. dicimus etiam quod carere pede est malum homini, & tamen carentia pedis in homine dicit solam priuationem. Cum ergo ratio mali non conueniat eis pure aequiuoce, oportet quod conueniat vni per alterum, vel ambobus per tertium, non ambobus per tertium, quia contrario & priuationi, vt summa extrema oppositionis, nihil est commune nisi negatio, quae est altera pars contradictionis, quodlibet enim oppositum importat negationem sui oppositi: negatio autem quae est altera pars contradictionis absolute, & in sua communitate accepta non est malum, vt statim dictum est, ergo, &c. Relinquitur ergo quod ratio maliconueniat priuationi per contrarium, quod esse non potest, quia in priuatione contrarium non includitur, nec ex priuatione infertur, vel quod conueniat contrario ratione priuationis, quae sem per includitur in contrario, quod concedimus. Patet ergo quod formalis ratio mali est priuatiua, & non positiua.

Aduertendum tamen, quod sicut bonum per prius dicitur de eo quod est conueniens rei intrinsecae, pertinens ad eius integritatem, deinde & per habitudinem ad tale bonum dicitur de eis quae conueniunt rei extrinsecae, tanquam causantia vel conseruantia, vel aliter se habentia ad primam bonitatem. Sic malum per prius dicitur de priuatione conuenientiae, vel eorum quae conueniunt rei intrinsecae, sicut carentia pedis vel sanitatis, est malum hominis. Omnia autem alia dicuntur mala per relationem ad istud, sicut principium inductiuum, vel alio modo extrinseco, quam enim habitudinem habet vnum quodque ad malum, eandem habet ad priuationem, quae formaliter est ipsa malitia, & ab aliquibus dicitur malum in abstracto. Ex quibus concluditur quod malum & bonum in abstracto, hoc est bonitas vel malitia non sunt res sed rerum habitudines, vna affirmatiua, scilicet bonitas quae est habitudo conuenientiae, altera negatiua, scilicet malitia quae est priuatio conuenientiae debitae. Malum autem & bonum in concreto naturas dicunt solum ratione subiecti, quod includunt.

Ad primum argumentum dicendum que malum in abstracto quod est ipsa priuatio bonitatis, non corrumpit actiue, sed est ipsa corruptio formaliter. Malum etiam concretiue, vt subiectum mali, nec agit, nec corrumpit ratione qua malum, malum vero concretiue, vt causa mali non corrumpit, nec agit inquantum malum, sed ideo dicitur malum quia corrumpit. Agit enim inquantum tale ens, puta calidum, & per se calorem causat: concomitatiue autem causat priuationem frigidi connaturalis. Et ob hoc dicitur malum vnde non agit inquantum malum, nec corrumpit contrarium, sed inquantum tale ens praedominans. Econuerso vero inquantum corrumpit dicitur malum. Sic enim priuatiuum est. Ad secundum dicendum quod bonum & malum concretiue sumpta diuidunt ens, & sic aliquid ponunt ratione subiecti, non autem malum ratione mali. Abstractiue vero sumpta, scilicet bonitas & malitia non diuidunt entitatem, sed sunt conditiones entitatum, vna quidem positiua, scilicet bonitas quae est ratio conuenientiae, alia vero priuatiua, scilicet malitia quae est carentia debitae conuenientiae. Et secundum hoc dicit beatus Diony. quod malum (& intelligit de malo essentialiter sumpto quod eit ipsa malitia) non est existens per se, nec in existentibus tanquam aliquid positiuum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2