Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum bonum sit causa mali

QVAESTIO TERTIA. Vtrum bonum sit causa mali. Thom. l. 4. 49. 41.1.

TERTIO quaeritur, vtrum bonum sit causa mali. Et arguitur quod non, quia bonum est suiipsius diffusiuum, secundum Dionysium. Sed si bonum esset causa mali bonum non esset sui diffusiuum, sed corruptibilium, quia malum est corruptio boni, ergo, &c.

Item super illo verbo Mat. 7. Non potest bona arbor fructus malos facere dicit glosa: nihil medium quin boni causa bona fit & mali mala, ergo bonum non est causa mali, sed malum.

CONTRA. Causa mali praeexistit malo, aut ergo ipsa es aliquid bonum, aut malum. Si malum quaero de causa eius, & sic erit processus in infinitum, vel dabitur aliquod malum aeternum quod non erit causatum, sed erit aliorum causa, vtrumque auti horum est impossibile, ergo necesse est malum causari a bono

RESPONSIO. Bonum & malum aut sumuntur abstractiue pro bonitate & malitia, vel concretiue. Si abstractiue sic vnum non est causa alterius secundum aliquod genus causae. Cuius ratio est quia esse causam non competit nisi rei absolutae non habitudini vel relationi, sed bonum & malum abstractiue sumpta non dicunt res sed habitudines & relationes (vt ostensum est ir praecedente quaestione,) ergo non competit eis ratio causae, vel causati per se. Si vero bonum & malum sumantur concretiue, vel sumumtur cum reduplicatione, vel sine. Si cum reduplicatione, vt dicende bonum inquantum bonum si sit reduplicatio formalis sic dicendum quod bonum non habet rationem causae respectu mali, vel respectu cuiuscunque. Cuius ratio est quia formalis reduplicatio concreti super seipsum fit ratione abstracti. Sicut si dicatur album inquantum album disgregat, sensus est quod album disgregat ratione albedinis ergo eodem modo cum dicitur bonum inquantum bonum est causa, sensus est quod bono ratione bonitatis competit esse causam. Sed probatum est statim quod bonitati quod est bonum abstractiue dictum non competit esse causam, ergo nec bono inquantum bonum si sit formalis reduplicatio sicut dictum est.

Sed contra hoc videtur esse quod dicitur secundo metaph. quod finis est cuius gratia & bonum rei, ergo bono competit ratio finis vel esse causam per modum finis. Et dicendum ad hoc quod illud cui denominatiue competit esse causam semper es aliquid absolutum, sed formalis ratio causalitatis seu ipsa causa litas semper est respectiua, sunt ignis vel calor eius cui competit esse causam caloris in alio, est aliquid absolutum vnde ad s & secundum se exclusa omni habitudine ad alterum dicitur 8 ignis et calidus, sed non dicitur causa vel calefaciens nisi in habitudine & respectu ad effectum. Semper enim ratio formalis caus & effectus est respectiua, sed fundamentum cui competit esse causam vel effectum est esse absolutum, cum ergo dicit Arist. quod finis est gratia cuius & bonum rei, vult dicere quod formalis ratio causalitatis finalis est cuius gratia fit aliquid, & ista ratio est respectiua & includit per se in primo modo formalem rationem boni quae similiter est respectiua, & sic bono quantum ad formalem eius rationem potest competere quod sit aliqua ratio causalitatis maxime finalis, vel includatur in ea sicut superius in inferiori. Sed illud cui denominatiue competit esse bonum est * abstractum & eidem potest competere denominatiue esse causam.

Si vero loquamur de bono & malo concretiue sumptis, & sine reduplicatione, scilicet de eo quod est bonum & de eo quod est malum, sic dicendum est quod bonum potest esse causa malisic scilicet, quod res est per se causa rei vel priuationis quibus conueniunt rationes boni & mali. quod autem bonum hoc modo si causa mali per modum efficientis finis & subiecti patet. Et prime de efficiente, quia calor ignis qui est ei bonus, quia est formae suconueniens est causa caloris excessiui in manu qui est manui malus & disconueniens, & sic bonum efficit malum. De fine autem similiter patet, quia nutritio hominis finis est occisionis bouis. Occisio autem bouis mala est ei: & bona est homini, quare, &c. Similiter per modum causae materialis. Nam oculus vel manus quae sunt hominis bona, subiectum sunt aegritudines quae est ei mala. Sed quia sic loqui de bono & malo non inquantum bonum vel malum, est loqui de eis per accidens, ideo omnes causalitates sic attributae bono respectu mali sunt per accidens, & forte similes possunt inueniri in malo respectu boni, sed quia ea quae sunt per accidens non cadunt sub arte ideo hic dimittentur.

Quid ergo est causa mali inquantum malum. dicendum quod malum inquantum malum non habet causam finalem, quia omne quod est ad finem inquantum est huiusinodi est bonum vtile, nec habet causam formalem, quia priuatio est, materialem vel subiecti non habet, quia in hoc differt priuatio a negatione, quia determinat sibi subiectum non autem simplex negatio. Subiectum autem mali est natura aliqua quae non est alteri conueniens cum malum sit priuatio conuenientiae, sicut calor excessiuus, putfebrilis in homine malus est, vt fundamentum priuationis importatae per malitiam, vel natura carens aliquo sibi conueniente est subiectum mali, sicut oculus carens visu. Nam destructa form: conueniente, sicut est visus, destruitur ratio conuenientiae, talis autem natura quae est obiectum mali non est subiectum eius inquantum bona, sed inquantum est in potentia ad habitum & ac oppositam priuationem: haec enim est priuatio subiecti quod sit ens in potentia, per hoc enim est alterius receptiuum. Causam vero efficientem & positiue influentem non habet malum, quia non est effectus, sed defectus. Nihilominus tamen malum habet causam efficientem secundario & per accidens, non quidem positiue influentem defectum, sed positiue influentem effectum ad quem sequitur defectus alicuius oppositi, sicut ignis incendens calorem vltra quam fit conueniens manui priuat conuenientia caloris ad manum, vel impediens influentiam causae agentis, dicitu causare priuationem quae habet rationem mali: haec autem non conuenit agenti inquantum bonum, sed inquantum contrariun praedominans, & hoc modo malum habet causam & non aliter

AD PRIMVM argumentum dicendum quod illud quod est bonum & sui diffusiuum, non tamen ratione bonitatis, sed ratione perfectionis quae virtualiter continet alterum, sicut calo qui est bonus igni diffundit se causando calorem aquae propter perfectionem & dominium suae virtutis super aquam, & per consequens causat malum, inquantum priuat aquam frigiditate sibi conueniente, nec tamen propter hoc est sui corruptiuum, quinon causat malum sibi oppositum, nisi secundum communem rationem boni & mali.

Ad secundum dicendum quod ibi comparatur actus exterio interiori actui voluntatis, quorum vnus est ab alio, malus a malo sicut bonus a bono: causalitas tamen respicit per se in vtroque entitatem non malitiam, nisi secundario & per accidens. Argumentum in oppositum bene probat quod probat bonum est causa mali, sed non per se, nec inquantum bonum vel malum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3