Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum per malum culpae corrumpatur tota habilitas animae ad bonum

QUAESTIO! QVARTA. Vtrum per malum culpae corrumpatur tota habilitas animae ad bonum. Thom i. g. 48. ar. 4. & 1. 2. q. 85. ar. 2.

QVARTO quaeritur vtrum per malum culpae corrumpatur tota habilitas animae ad bonum. Et videtur quod sic: quia omne finitum tandem consumitur ablatione alicuius finiti ab ipso, vt dicitur 3. Physic. sed animae habilitas ad bonum est finita, cum sit aliquid creatum. Cum igitur per quodlibet peccatum aliquid de hac habilitate subtrahatur, videtur quod ipsa tandem possit totaliter consumi.

Item per aliquid bonum tota habilitas seu pronitas animae ad malum tollitur (scilicet per gloriam) ergo similiter per aliquod malum tota habilitas animae ad bonum potest tolli.

IN CONTRARIVM arguitur: quia quod est naturale non tollitur per peccatum: sed habilitas animae ad bonum est homini naturalis, ergo non tollitur per peccatum. Probatio minoris, quia omnes homines naturaliter appetunt bonum, quia omnes homines naturaliter scire desiderant: & hoc, quia scire est quoddam bonum

RESPONSIO. Malum vel peccatum potest comparari vel ad bonum sibi oppositum, vel ad bonum sibi subiectum, vel ad dispositionem subiecti respectu boni. Si comparetur ad bonum sibi oppositum, sic ipsum totaliter tollit, sicut caecitas visum, & quaelibet priuatio habitum sibi oppositum, quia priuatio & habitus non stant simul. Si vero comparetur ad subiectum, sic malum non corrumpit tale bonum, nec diminuit aliquid, sicut per tenebras nihil tollitur de natura aeris. Si vero comparetur ad dispositionem subiecti quam habet respectu boni, sicut in anima est quaedam habilitas ad virtutem & ad bonum, vt patet ex 2. Ethic. quae potest augeri vel minui.

De hoc est dubium, an possit totaliter corrumpi, vel possit. in infinitum diminui, & tamen nunquam totaliter auferri. Et dicunt quidam quod semper talis aptitudo ad bonum peccando diminuitur, sed nunquam totaliter tollitur. Quod declarant sic: Diminutio huius habilitatis non est accipienda per subtractionem, sicut est diminutio in quantitatibus, sed per remissionem sicut est diminutio in qualitatibus: remissio autem huiusmodi habilitatis accipienda est econtrario intentioni ipsius: intenditur autem per dispositiones quibus materia praeparatur ad actus, quae quanto magis multiplicatur, tanto subiectum habilius efficitur, & econtrario, tanto plus remittitur, quanto impedimenta subiecti ad actum magis multiplicantur: quae si multiplicarentur in infinitum, habilitas subiecti diminueretur in infinitum: nunquam tamen totaliter tolleretur: quia semper maneret in sua radice quae est substantia subiecti: sicut si in infinitum ponerentur obstacula inter solem & aerem, in infinitum diminueretur habilitas aeris ad lumen, nunquam tamen totaliter tolleretur manente aere. Similiter in infinitum potest fieri additio in peccatis, quae diuidunt inter hominem & deum, per quae semper minui: tur habilitas animae ad gratiam, nec tamen tollitur totaliter ab anima, cuius naturam confequitur.

Sed istud non videtur, quia sicut habilitas subiecti ad actum augetur per intentionem alicuius sibi inhaerentis, sic minuitur per remissionem eiusdem, & neutrum istorum potest procede3. re in infinitum, vt probatum fuit lib. I. dist. 17. nihil ergo subieacto non inhaerens minuit in aliquo habilitatem subiecti. Et ideo positio obstaculorum inter solem & aerem non minuit habilitatem aeris ad lumen: propter quod non est mirum si eorum multiplicatio non tollit habilitatem, quia nec in aliquo minuit. Vnde exemplum non est ad propositum.

Ideo aliter videtur esse dicendum, quod duplex est habilitas animae ad bonum, scilicet prima & remota, alia vero propinqua prima & remota nunquam minuitur nec totaliter tollitur, propinqua vero minuitur, & eadem tollitur. Primum patet, quia cognitio principiorum iuris naturalis, & correspondens inclinatio voluntatis non tolluntur ab homine, nec minuuntur: pertinent enim ad sinderesim quae est inextinguibilis. Sed ratione horum inest nobis prima inclinatio ad bonum, ergo, &c. Secundum sic patet, omne quod causatur ex actibus nostris, & per eos tandem perficitur, potest per actus contrarios minui, & tanden corrumpi. Ex eisdem enim actibus contrario modo factis genrantur habitus & corrumpuntur, vt patet ex 2. Ethic. Sed proxima habilitas ad bonum causatur ex actibus nostris. Illa enim consistit in habitibus acquisitis, ergo, &c.

AD PRIMVM argumentum patet solutio: prima enim habilitas non minuitur, nec totaliter tollitur: propinqua autem & minuitur & tollitur.

Ad secundum dicendum quod in anima non est ex natura sua aliqua remota habilitas ad malum, sed solum propinqua causata ex actibus, & illa totaliter tollitur per habitum gloriae. Et similiter propinqua habilitas ad bonum minuitur per culpam, & eadem tollitur per obstinationem, remota vero non tollitur, nec minuitur in damnatis.

Argumentum in oppositum probat, quod remota habilitas non tollitur, quod concedimus, quare, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4