Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum necessarium sit ponere intellectum agentem esse aliquam potentiam animae nostrae
AD tertium sic proceditur. Et videtur quod necessarium sit ponere intellectum agentem partem animae nostrae, quia operatio arguit formam secundum commentatorem, sed nos experimur nos 1 abstrahere formas vtiles quod est opus intellectus agentis, ergo in nobis est intelloctus agens.
Item obiectum praeexistit actui potentiae cuius est obiectim sed velle est obiectum intellectus possibilis, ergo praeexisti actioni intellectus possibilis, sed non poterit praeexistere nisi fiat per operationem alicuius potentiae animae, quia res de se non est vtilis, nulli autem potentiae attribuitur, quod faciat vtilitatem in rebus nisi intellectui agenti cui commentator attribuit hanc operationem supra prooemium de anima.
IN CONTRARIVM arguitur, quia si oportere ponere intellectum agentem, hoc esset vel vt esset principium passiuum & receptiuum actus intelligendi, vel vt esset principium actiuum, propter primum non oportet, quia ad illud ordinatu intellectus possibilis, nec propter secundum, quia intelligere es operatio minens in agente, vt patet ex a Metaphysicae, ergo non est aliud actiuum a receptiuo, quia intellectus possibilis sufficit & omnis alius intellectus superfluit.
RESPONSIO, quia potentiae innotescunt per actus, operatio etiam fecit scire formam vt assumptum est in arguendo, ideo si necesiarium est ponere intellectum agentem hoc erit propter aliquam operationem eius necessariam ad actum intelligendi operatio autem intellectus agentis non potest intelligi nisi in fantasmata vel nisi in intellectum possibilem, sed nec in fantasmata nec in intellectum possibilem habet aliquam actionem vi declarabitur, ergo fictitium est poncre intellectum agentem
Assumptum probatur quantum ad vtranque partem. Et primo g non agat in fantasmata, quia si intellectus ageret in fantasmata hoc esset vel aliquid imprimendo vel aliquid abstrahendo sed intellectus agens nec imprimit aliquid in fantasmata, nec aliquid abstrahit ab eis, ergo nullo modo agit in fantasmata. minor probatur secundum duas partes quas habet. Et prime quantum ad primam partem scilicet, quod no agat in fantasmata eis aliquid imprimendo primo sic, ois virtus quae recipitur ir corpore & nec infra nec eadem secundum speciem potest esse nisi in corpore est mere corporea non obstante quod ipsa sit effectiue a spiritu creata, vel increata, sed quaecunque virt? impressa fan tasmatibus ab intellectu agente est in corpore, vt de se patet, & ipsa nec eadem secundum speciem potest esse nisi in corpore, & spiritu nulla est communis proprietas recipiendi aliquid vnum & vniuocum, ergo illa virtus si qua esset mere est corporea, sed per talem virtutem non potest mouere fantasia intellectum pos sibilem cum sit pure corporea ea ratione qua non potest secundum se, ergo talis virtus frustra ponitur, cum tota ratio ponendi ipsam sit, vt ipsa fit fantasmatibus ratio mouendi intellectum possibilem. maior patet quia de re est iudicandum potius quod sit corporea vel incorporea ex hoc quod natura rei requirit quam ex agente extrinseco. Id est aequiuoco a qua quandoque potest produci tam corporeum quam incorporeum, minor declarata est, quare &c
SECVNDO quia si angelus non potest in materia coporalibus imprimere formam immediate, videretur quod multo minus hoc posset intellectus agens, fantasma autem est quid corporeum, ergo intellectus agens nullam formam potest fantasmatibus imprimere, & sic patet primum membrum minoris propositionis, scilicet quod intellectus agens non agit in fantasmata aliquid imprimendo.
SECVNDA pars probatur, scilicet quod intellectus agennon agit in fantasmata aliquid abstrahendo, vel remouendo, quiilla abstractio vel esset realis, vel secundum rationem, non relis quia talis realis abstractio, vel esset realiter separatio alicuius praeexistentis actu in fantasmatibus, sicut abstrahitur ve separatur lapis ab altero lapide, vel sicut separatur accidens; subiecto per corruptionem accidentis, vel alio modo virtuti diuina, vel talis abstractio vocaretur eductio alicuius de potentia ad actum sicut forma dicitur educi, vel abstrahi de potentia subiecti. Primum non potest dici, quia nihil est actu in fantasmatibus quod desinat in cis esse ad praesentis intellectus agentis, neque per corruptionem neque per translationem ad intellectum possibilem tanquam prius esset in fantasmatibus & postea in intellectu possibili, quia forma non migrat de subiecto in subjectum, nec secundum potest dici. quia cum aliqua forma educitur de potentia in actum, ipsa educta est in illo tanquam in sub jecto de cuius potentia educitur. Si ergo intellectus agens depotentia passiua fantasmatum educeret aliquam formâ siue esse specres intelligibilis siue quaecunque alia forma ipsa educta esset in fantasmatibus sicut in subiecto, & ita intellectus agens agoret in fantasmata aliquid imprimendo scilicet formam illam quam educeret, & sic rediret primum membrum immediate priureprobatum. Talis ergo abstractio non potest esse realis.
Item nec talis abstractio potest esse secundum racionem solum, quia omnis actio rationis est cognoscentis circa cognitum obiectius intellectus, sed agens non agit circa fantasmata sicut cognoscens circa cognita, quia nec intellectus agens fantasmata cognoscit, nec sua actio est cognitio, immo praesupponitur omni cognitioni intellectuali secundum ponentes ipsam, ergo sua actio circa fantasmata non est abstractio secundum rationem nullo ergo modo agit in ea nec aliquid imprimendo nec aliquid abstrahendo, neque secundum rem, noque secundum rationem.
Item ad quid fieret talis abstractio, non vt repraesentaretur quidditas intellectui absque conditionibus indiuiduatibus quod dicunt ponentes intellectum agentem agere circa fantasmata abstrahendo
Dicunt enim quod illud facit intellectus agens circa quidditatem & fantasmata separando, & abstrahendo ea secundum rationem quod dicebat Plato fieri circa ideas secundum rem. Ei ideo sicut ideae separatae secundum rem ab indiuiduis materiali. bus essent secundum se intelligibiles vt ponebat Plato, sic quidditas secundum rationem a fantasmatibus & conditionibus in¬ diuiduantibus efficitur secundum se intelligibilis vt isti dicunt
Sed istud nihil valet: primo quia nullo modo ostendunt quomodo intellectus agens separaret secundum rationem quidditatem a conditionibus indiuiduantibus sub quibus repraesentatur in fantasinatibus. Et ideo illa facilitate qua hoc dicunt potest etiam negari, maxime cum probatum sit quod talis abstractio non potest fieri per intellectum agentem cum actio eius circa quidditatem & fantasinata non sit intellectio.
Quod etiam patet secundo ex alio, quia stante reali impedimento alicuius actionis impossibile est sequi actionem vt patet in trabe impediente descensum lapidis, & tenebris impedientibus visum. Quandiu enim trabs manet sub lapide, & tenebrae sunt in medio, nec lapis potest descendere, nec oculus videre, sed illud quod impedit repraesentationem quidditatis vniuersaliter est materialis & indiuidualis conditio fantasmatum vt ipsimet dicunt. Cum ergo illud nunquam amoucatur a fantasmatibus per quancunque actionem intellectus agentis, nec per illam abstractionem rationis quam ponunt, sequitur quod fantasmata per talem abstractionem nunquam poterunt repraesentare quidditatem vniuersalem sed super conditionibus singularibus. Aliter autem non repraesentaretur quidditas intellectui nisi per fantasmata secundum istos, quia non ponunt quod a fantasmatibus abstrahatur aliqua species quae sit ropraesentatiua quidditatis, ergo talis abstractio non sufficit ad repraesentandum quidditatem vniuersalem
TERTIO, quia consequentia quam faciunt nulla est Non enim sequitur separatio realis quam ponebat Plato suffi ciebat secundum ipsum ad fingendum ideas per se intelligibiles, ergo separatio rationis quam tu ponis sufficit ad faciendum quidditatem per se intelligibilem, sicut non sequitur realis amotio trabis sufficit ad hoc vt lapis descendat. ergo amotio eiu secundum rationem sufficit ad illud idem. Sic ergo patet quod intellectus agens non agit in fantasinata aliquid imprimendo nec aliquid abstrahendo. ergo nullo modo.
Sed diceret aliquis quod haec diuisio sit insufficiens quia intellectus agens agit in fantasmata dando eis virtutem mouendi intellectum possibilem non quidem aliquid imprimendo nec abstrahendo, sed solum asiistendo & ponitur simile, quia lumen dat co lori virtutem mouendi visum, & tamen nihil imprimit colori nec a colore aliquid abstrahit sed tantum assistit, & eodem modo potest esse circa intellectum agentem & fantasmata vt videtur.
Istud autem est mirabile quod aliquid det alteri virtutem, & tamen non influat, nec impedimentum tollat sed solum assistat. Hoc enim videtur implicare contradictionem scilicet quod det virtutem nihil dando, sed & exemplum procedit ex ignorantia, lumen enim non requiritur ad videndum propter colorem vt det ei virtutem, mouendi visum cum color ex se habeat virtutem, sed propter medium & organum quae non sunt susceptiua actionis coloris nisi sini illuminata, vel ex alia causa. Et ideo non est mirum si ex falso assumpto conclusum est aliud falsum. Non ergo oportet ponere intellectum agentem ex actione eius circa fantasmata, quia nulla estvt probatum est, & haec est prima pars principalis deductionis.
Secunda pars principalis videlicet quod non sit necesse po nere intellectum agentem propter aliquam actionem eius in intellectum possibilem, patet sic quod actio eius in intellectum possibilem non potest intelligi nisi duobus modis. Primo sic qui intellectus agens solus agat in possibilem, fantasma autem nihil agat nec coagat sed solum se habeat obiectiue. Secundo sit quod tam intellectus agens quam fantasma agant in intellectum possibilem tanquam duo imperfecta agentia supplentia vicem vnius perfecti agentis, eodem modo quo duo homines trahunt nauem quorum neuter por se sufficeret.
Primum non potest dici scilicet quod solus intellectus agens agat in possibilem & fantasmata nihil omnino agant sed solum se habeant obiectiue vel terminatiue, quia si ad cognitionem non requiritur quod obiectiuum vel repraesentans ipsum aliquid agat in potentia, sed solum quod ei repraesentetur cum sensus sufficiat ad apprehendendum obiectum sibi propositum sine alio mouente, non video quare intellectus non sufficiat ad illud idem absque hoc quod praecer obiectum sibi propositum ponatur intellectus agens mouens ipsum; nisi redeatur ad illud quod fantasmata non sufficienter repraesentant obiectum intellectui possibili nisi per actionem intellectus agentis circa ipsum, sed de hoc non agitur nunc quia actum est supra, sed solum nunc quaeritur de operatione intellectus agentis in possibilem an sit necessaria ad actum intelligendi supposita prasaria obiecti, & patet quod non, sicut ad sentiendum non requiritur aliud agens sed tantum praesentia obiecti
ITEM, IDEM manens idem & respectu eiusdem sempet natum est facere idem, potissime si agat ex necessitato naturae vt patet ex secundo de generatione, sed intellectus agen agit ex necessitate naturae & manet semper idem secundum se & in habitudine ad possibilem quantumcunque fantasina, quod est obiectum intellectus, varietur, ergo ab initio creationis animae semper fecit idem in intellectu possibili non obstante diuersitate fanrasmatu quae ei obiiciuntur. quia illa non agunt nec coagunt secundum hanc opinionem. Igitur per vnum intelligere numero tantum ab intellectu agente intellexit intellectus ab initio. & semper intelliget omnia sibi repraesentata quod est inconueniens.
Item illud quod semper praeexigitur ad effectum est causa eius propinqua vel remota. sed fantasma praeexigitur sempe intellectioni, ergo est causa eius propinqua vel remota. Pate ergo quod primus modus non est possibilis scilicet quod intellectus a gens agat in intellectum possibilis fantasmate nihil coagente.
Et ideo quidam ponunt secundum modum scilicet quod tam intellectus agens quam fantasmata agunt in intellectum possibilem tanquam duo imperfecta agentia supplentia vicem vnius perfecti agentis, ad cuius declarationem dicunt quod duc agentia possunt tripliciter concurrere ad aliquid faciendum Primo quando vnum influit in alterum & illud alterum agit perillud quod est sibi influxum, sicut sol illuminat lunam, & luna per lumen receptum a sole illuminat aerem.
Secundo modo quando vnum nihil influit in alterum, nec econuerso sed vnum causat dispositionem & reliquum formam principalem, sicut mollificans ceram disponit materia & imprimens sigillum vel ipsum sigillum impressum introducit principalem formam scilicet figuram. & sic concurrunt haec duo ac figurandum ceram. Tertio modo quando nec vnum influit in alterum, nec vnum causat dispositionem, & reliquum formam sed sicut duo imperfecta agentia quorum quodlibet habet de se virtutem agendi sed imperfecta, iuncta autem simul supplent vicem vnius perfecti agentis, sicut est de duobus trahentibus nauem quoru neuter per se sufficeret. Et isto modo concurrun intellectus agens & fantasmata ad causandu in intellectu possibili vnam speciem numero, vel vnum actum intelligendi, quia nec intellectus influit aliquid fantasmati, nec econtra circa primum modum, nec vnum causat dispositionem & reliquum formam principalem circa secundum modum, sed vtrunque habet de se virtutem mouendi intellectum possibilem quodlibet tamen habe per se imperfectam. Ambo autem simul aequipollent vni perfecto agenti, quod enim intellectus agens habeat de se virtutem mouend possibilem omnes concedunt, de fantasinate autem quod similiter se habeat, patet per illud quod dicit Philosophus 3. de anima, sicut se habent colores ad visum, sic fantasmata ad intellectum, quod non esset nisi fantasinata de se haberent aliquam virtutem mouendi intellectum saltem imperfectam.
Haec autem non videntur bene dicta. Primo, quia nihil probatur, sed assumitur illud quod quaeritur. Supponitur enim in hac responsione que sit dare intellectum agentem qui in se habeat virrutem mouendi intellectum possibilem, nos autem hiquaerimus vtrum videlicet ex aliqua operatione possit conuinci intellectum agentem esse partem animae nostrae.
Secundo, quia per omnem modum & omnem rationem quibus isti ponunt intellectum agentem esse & vna cum fantasinate agere in intellectum possibilem potest esse quod sit dare sensum agentem qui vna cum obiecto sensibili agat in sensum passiuum quod non ponitur communiter ergo nec illud debet poni, aut eadem sit ratio quod vtrobique patet sic que sola fantasmat: sine intellectu agente non sufficiant ad mouedum intellectum possibilem ad actum intelligendi hoc est vel propter excessun perfectionis actus intelligendi respectu fantasmatum, vel quifantasmata cum sint corporalia non possunt secundum se age re in intellectum qui est potentia pure spiritualis, vel quia secundum se non possunt repraesentare vniuersale quod prime apprehenditur ab intellectu. Si primum dotur; eadem ratio est de sensibili respectu sensus, quia sicut intelligere est quaedam forma altioris gradus quam sit quodcunque fantasma, sic sentire est altioris gradus quam sit quaecunque qualitas sensibilis propter quod similiter, necessitas est quod si praeter fantasma ta requiratur aliud ad mouendum intellectum possibilem, & quod praeter qualitatem sensibilem requiratur aliud ad monendum sensum ad actum sentiendi, & si illud aliud sit ibi intellectus agens, pari ratione & hic sensus agens.
Secundum autem non possunt ipsi differentiae quia ponum quod fantasma agit in intellectum possibilem, non per virtutem receptam ab intellectu agente, sed per propriam virtuten mamuis imperfectam. Et idem dicunt de intellectu agente
Nec tertia potest dici, quia fantasmata secundum se norepraesentant nisi singularia. Nec secundum hanc opinionem intellectus agens aliquid influit fantasinatibus, nec aliquid au fert ab eis sed solum coassistit. ergo fantasmata ratione intellectus agentis non plus repraesentant vniuersale quam sine eo, nisi ipsemet intellectus agens ipsum repraesentaret quod nullus di. cit. Illud autem quod innuitur videlicet quod primum intelle ctum a nobis est vniuersale siue sit verum siue falsum, contradicit cuidam dicto istorum, dicunt enim alibi quod conceptus. vniuersalis sumitur ex hoc quod intellectus noster apprehendit conformitatem vnius singularis ad alterum, & sic secundum eos prius concipiuntur singularia & conformitas eorum ad inuicem quam habeatur conceptus vniuersalis, non ergo concipitur primo vniuersale.
Patet ergo ex praecedentibus, quod sicut non ponitur sensus agens qui cum obiecto causet actum sentiendi, sic non oportet ponere intellectum agentem ad hoc vt cuin fantasmate moueat intellectu possibilem ad actum intelligendi tanquam duc imperfecta agentia supolentia vicem vnius perfecti agentis Cum ergo intellectus agens non agat in fantasmata aliquid imprimendo vel aliquid abstrahendo, neque secundum rem neque secudum rationem, nec agat in intellectum possibilem. nec sine fantasmate nec cum fantasmate vt deductum est, videtur quu non debeat ipsum ponere, nec Augustinus magnus philosophus vnquam posuit ipsum vt prius dictum fuit.
Ad primum argumentum in oppositum dicendum quod abstrahere vniuersale a singularibus non est operatio intellectus agentis, licet commentator hoc dicat errans, quia talis abstractio est solum secundum considerationem. Et ideo opus illius potentiae est cuius est considerare, quod non conuenisintellectui agenti sed possibili. Si tamen possibilis debet dici vbi aliud agens non est.
Ad secundum dicendum per interemptionem mi, quia vmiuersale, id est, ratio vel intentio vniuersalitatis aut res sub iistentione vniuersalitatis non est primum obiectum intellectus nec praeexistit intellectioni, sed est aliquid formatum per operationem intelligendi per quam res secundum considerationem absti ahitur a conditionibus indiuiduantibus, in qua operatione intellectus abstrahens habet pro termino a quo singularia a quibus abstrahit, & pro termino ad quem ipsum vniuersale abstractum, & quia terminus a quo praecedit terminum ad quem, ideo consideratio singularium praecedit vniuersale abstractum ab ipsis iuxta illud, primo de anima. Vniuersale autem nihil est, aut posterius est.
Istud autem magis declarabitur alibi, quod postea dicitui de intentione Aristotelis, dicendum quod quicquid ipse intenderit, de quo non est tantum curandum sicut de veritate, tamen ratio quam ad hoc adduxit parum valet. Non enim oportet quod in omni natura quae quandoque est in potentia & quandoque in actu sint principium actiuum & principium passiuum tanquam duae potentiae eiusdem suppositi radicatae in eadem essentia si cundum numerum, ita quod per talem potentiam actiuam & passiua reducatur in actum per aliquam potentiam actiuam siue sit eiusdem suppositi siue alterius. Illa etiam ratio aeque concludit quod sit dare sensum agentem sicut intellectum agentem, quia sensus quandoque est in potentia ad sentiondum, & quandoque in actu sicut intellectus ad intelligendum. Sententia quartae distinctionis tam in generali quam in speciali.
On this page