Praeambulum
Praeambulum
POST haec autem dicendum est quid sit peccatum, Superius determinauit Magister de peccati causalitate, hic determinat de peccati quidditate. Et diuiditur in tres. Primo determinat de peccato in genere. Secundo de differentiis peccatorum. Tertio de potentia peccandi. Secunda in princip. dist. 42. cum autem voluntas ma¬
Tertia in princip. dist. 43. post praedictam considerationem. Prima diuiditur in tres. Primo determinat de peccato per conparationem ad actus quibus peccatur. Secundo per comparationem ad voluntatem in princip. 38. dist. ibi post praedictam de voluntate. Prima in duas. Primo ponit peccati diffinitionem, Secundo ex ipsa diffinitione tangit diuersas opiniones circa peccata. Secunda ibi, quo circa huiusmodi diuersitatis verborum horum occasione. Haec secunda diuiditur in tres. Primo tangit vnam opinionem. Secundo mouet quandam incidentem quaestionem. Tertio tangit contrariam opinionem. Secunda in princip. 36. dist. ibi, sciendum est quaedam sic esse peccata. Tertia in princip. 37. dist. ibi, sunt autem & alij plurimi, Prima cum praecedenti est principalis lectio, & sic sunt in principio lectionis duae partes principales. In quarum prima tangit peccati diffinitionem. In secunda tangit diuersas opiniones. Secunda autem diuiditur in tres partes, quia primo tangit diuersas opiniones in genere, & determinat veritatem. Secundo prosequitur quorundam opinionem. Tertio ponit illius opinionis confirmationem. Secunda ibi, quidam autem diligenter attendentes. Tertia ibi, quibus opponitur. Haec tertia diuiditur in tres, secundum tres obiectiones, quas excludit. Secunda ibi, iterum aliter eis opponitur. Tertia ibi, potest etiam quaeri ab eis. Haec tertia diuiditur in tres. Primo excludit obiectionem. Secundo inquirit incidenter de corruptione facta per malum actiue osten dens quod malum corrumpit, & in quibus. Tertio de corruptione facta per malum passiue. Secunda ibi, sed cum nihil sit inquantum peccatum. Tertia ibi, quaeri autem solet. Haec ess
In speciali sic procedit, & proponit primo quod secundum sententia & diuisio lectionis in generali. beatum Aug peccatum est dictum, factum, vel concupitum contra legem Dei. Alio modo secundum eundem Augu. peccatum est voluntas recipiendi vel consequendi quod iustitia vetat. secundum primam descriptionem peccatum consistit in actibus interioribus & exterioribus, & secundum secundam confistit in actu interiori voluntatis, & vtraque descriptio est de peccato actuali & mortali. Alio modo secundum Ambros. peccatum est praeuaricatio legis diuinae, & coelestium inobedientia mandatorum. Postea dicit quod quidam dixerunt quod peccatum consistit solum in actu interiori voluntatis. Alij dixerunt actum tam interiorem quam exteriorem esse peccatum. Alij dixerunt omnes actus esse bonos, & peccatum nihil esse, sicut dicit August. super Ioan. quod peccatum nihil est. vnde secundum istoactus interiores & exteriores inquantum sunt, boni sunt, &a Deo: inquantum autem peccata sunt, nihil sunt, quod probatur, quia nisi essent a Deo causaliter, nullo modo contingerent, nec pertinerent ad Dei prouidentiam, quod est inconueniens, Item omnis natura est a Deo, sed actus interiores & exteriore. inquantum sunt, quaedam naturae sunt, ergo sunt a Deo. Postea obiicit in contrarium, quia si omnia inquantum sunt, bona sunt & a Deo, ergo adulterium & homicidium bona sunt, & a Deo Et respondet quod adulterium & homicidium non nominani solum actus, sed actus cum malitia & deformitate. Postea iteri obiicit, quia quaedam peccata consistunt in sola omissione & priuatione. Priuatio autem & negatio a Deo non sunt. Et respondet quod quantumcunque peccatum consistat in omissione, sen per tamen intelligitur ibi aliquis actus, scilicet priuatio a bonquod est malum, sicut econuerso declinare a malo est bonum. Vnde in omnibus talibus subintelligitur aliquis actus voluntatis, vt velle non credere in Deum. Postea opponit cum peccatum sit priuatio boni, & priuatio boni sit poena, si peccatum inquantum peccatum est priuatio boni, igitur erit poeua, sed poenae sunt a Deo, ergo peccatum inquantum peccatum erit: Deo quod est inconueniens. Si vero peccatum inquantum peccatum non est poena, sed est priuatio, vel nihil qualitérque, ergie corrumpitur. Respondet quod sicut abstinere a cibo est priuatio, & nihil tamen corrumpit substantiam, sic etiam est de peccato quod corrumpit bonum & elongat hominem a Deo, inquantum efficitur Deo dissimilis. Vitimo dicit quod corruptio actiua est per peccatum. Sed corruptio passiua est poena, & effectus peccati. Et in hoc terminatur sententia, &c.
On this page