Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum malum sufficienter dividatur per poenam et culpam

QVAISTIO PRIMA. Vtrum malum sufficienter diuidatur, per culpam & poenam. Thom. 1. 4. 48. ar. 5.

CIRCA distinctione istam quaeritur primo, vtri malum sufficienter diuidatur per culpam & poenam, & videtur quod non, quia in irrationalibus non est culpa nec poena quae respondet culpae, & tamen in eis inuenitur malum, ergo, &c.

Idem secundum Aug. in Enchirid. Malum dicitur quia nocet, sed omne quod nocet est poena, ergo omne malum poena est.

IN CONTRARIVM est commune dictum doctorum.

RESPONSIO. Dicendum quod poena & culpa sufficienter diuidunt malum non vniuersaliter sumptum, sed prout reperitur in habentibus libe. arb. Ad cuius euidentiam sciendum est quod cum malum sit priuatio boni, sicut est duplex bonum, vnum pertinens ad perfectionem primam, quae est forma, seu ad integritatem rei, vt pars. Aliud pertinens ad secundam quae est operatio. Sic est duplex malum, vnum quod priuat primum bonum, vel magis est passio priuatiua primi boni, & haec dicitur vniuersaliter malum naturae, sed in habentibus electionem dicitur malum poenae: maxime si sit contrarium voluntati. Aliud vero quod priuat secundum bonum, scilicet debitam operationem vel debitum ordinem in operatione, seu debitam rectitudinem: & hoc malum vocatur generaliter peccatum, quod etiam reperitur in naturalibus, proui operatio natuxalis non est conueniens, vt dicitur 2. Physi. Specialiter autem in habentibus lib. arbi. vocatur culpa, inquantum talis operatio est in potestate nostra propter libertatem voluntatis. Culpamur enim solum de his quorum habemus dominium, & ita culpa & poena solum sunt in habentibus lib. arb. & in talibus sufficienter diuidunt malum, quod patet dupliciter. Primo quia quot modis dicitur vnum oppositorum & reliquum. Sed bonum humanum dicitur tantum dupliciter, scilicet de bono naturae, & de bono moris: ergo malum similiter: sed malum naturae est malum poenae, malum vero moris est malum culpae, ergo, &c. Secundo, quia omne malum humanum vel est malum quod voluntarie facimus, vel inuoluntarie patimur: sed primum est culpa, reliquum vero est poena, ergo, &c. Vtraque patet per August. 1. de libe. arbit.

Ad primum argumentum patet solutio per iam dicta.

Ad secundum dicendum qud tam malum culpae quam poenae nocet, vel magis est ipsum nocumentum: malum quidam in his quae pertinent ad primam rei integritatem: malum autem culpae in actione. Sed quia nocumentum poenae magis percipitur, quia est contrarium voluntati, quam nocumentum culpae, quae est voluntaria, ideo vulgus iudicat poenam magis nocere quam culpam

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1