Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum omne peccatum consistat in aliquo actu

QUAESTIO SECVNDAT Vtrum omne peccatum consistat in aliquo actu. Thom. L.2. q4. 71. ar. s. Infia 3. d 33. 4.2. dum. 6. Gand. quodl. 12. 4. 14.

DEINDE quaeritur, vtrum omne peccatum consistat in aliquo actu. Et videtur quod sic, quia ille qui eodem modo se habet nunc vt prius, si prius non peccabat, nec modo peccat, sed qui solum omittit quod praeceptum est, puta qui non surgit, ad matutinas & tenetur surgere, similiter se habet hora matutinarum vt prius, quantum ad non surgere. Cum ergo non peccet non surgendo ante matutinas, nec peccabit hora matutinarum, (vt videtur) non surgendo, nisi ponatur in eo aliquis actus per quem se habeat aliter nunc quam prius.

Item peccatum & meritum opponuntur sed omne meritum consistit in actu interiore vel exteriore, ergo & omne peccatu.

CONTRA. Omnis transgressio praecepti est peccatum, sed in pura omissione est transgressio praecepti affirmatiui, ergo ipsa est peccatum, circumscripto quocunque actu.

RESPONSIO. Hic non est aliqua dubitatio nisi di peccato omissionis: quia constat quod omne peccatum commissionis consistit in aliquo actu exteriori vel interiori. Et idem dicunt aliqui de peccato omissionis, scilicet quod consistit in actu vel interiori, vt cum aliquis vult non facere quod praeceptum est, vel exteriori, vt cum aliquis occupat se actibus incompossibilibus ei quod praeceptum est fieri, sicut nimis vigilans non potest sur gere ad matutinas. Ratio autem huius opinionis forte haec est quia videtur quibusdam quod negatio, vel omissio actus non sit in potestate nostra, nec per consequens culpabilis, nisi mediante aliquo actu per quem habemus dominium super negationem actus, quia aliud est non exire in actum, & aliud habere causalitatem super non exire in actum: quia non exire in actum dici solam negationem actus: sed habere causalitatem super non exirin actum, dicit aliquid positiuum & actuale. Nulla autem res habet causalitatem positiuam & actualem super aliquid affirmati vel negatum, nisi aliquid agendo: ergo voluntas non habet do minium vel causalitatem super non exire in actum, nisi aliquiagendo, & sic secundum istos pura omissio non esset peccatum, nisi ratione alicuius actus per quem habemus dominium super omissionem.

Sed istud non videtur. Primo quantum ad illud quod dicitur de actu interiore: quia velle facere & velle non facere quod praeceptum est non sic opponuntur vt necesse sit alterum inesse, sicut dicimus de deo quod non est necesse quod velit mala fieri vel velit mala non fieri, imo neutrum vult. Similiter non est necesse aliquem velle obedire praecepto, aut velle non obedire, forsan enim de praecepto non cogitat, & tamen non faciens quod praeceptum est, peccat: ergo nihil prohibet peccatum omissionis esse sine quosunque actu interiore voluntatis.

Idem apparet de exteriore actu dupliciter. Primo, quia omne peccatum quod est contra determinatum praeceptum si consistit in actu, consistit in determinato actu. Alioquin non esset determinatum peccatum. Sed actus incompossibiles ei quod praeceptum est fieri, sunt in determinati, sicut nimis vigilans, loquendo orando vel studendo non potest hora debita surgere ad matutinas, ergo in nullo talium actuum potest per se consistere peccati omissionis, quod est contra determinatum praeceptum. Secund quia nullus peccat faciendo quod non est malum de se, nec ef prohibitum, sed multi actus incompossibiles ei quod praeceptum es fieri sunt huiusmodi, vt vigilare in studio, vel oratione, ergo, &c

Ad rationem eorum dicendum quod ad hoc quod omissi. imputetur voluntati, non oportet quod sit in possibilitate eius mediante aliquo actu, sicut ad hoc quod actus eius imputetur, non oportet quod ille actus sit in potestate eius mediante aliquo actu, sed ex hoc solo imputatur ei actus, vel omissio eius: quiin libertate voluntatis est exire in actum vel non: quia actus vel eius oppositum non est de necessario volibilibus, nec habet cuneis necessariam colligantiam: & quicquid sit de actu, respecti tamen omissionis imputabilis non oportet id voluntate ponere causalitatem actualem & positiuam (quia nulla causalitas positiua directe requiritur ad effectum priuatiuum) sed suffici non exire in actum, cuius habetur dominium, & sic causatur a voluntate omissio culpabilis.

Dicendum ergo quod peccatum omissionis non consistit per se in aliquo actu, sed in sola omissione, sicut & nomen sonat. Quod patet, quia omnis defectus voluntarius est culpabilis: sed omissio actus debiti est huiusmodi. Est enim defectus (vt de se patet) sed voluntarius non ad actu voluntatis cadente super defectum, vt primi dicunt, sed quia in potestate voluntatis fuit vitare ipsum, ergo, &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod licet omittens eodem modo se habeat nunc & prius quantum ad operationem & omissionem, non tamen quod ad obligationem, quia praeceptum affirmatiuum cui opponitur omissio obligat pro determinato tempore pro quo solum omissio habet rationem culpae.

Ad secundum dicendum quod non est simile de merito & de peccato: quia bonum consistit ex tota causa, malum autem ex particularibus defectibus. Et ideo ad meritum requiritur actus bonus. Ad peccatum autem sufficit defectus actus vel bonitatis in actu.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2