Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum peccatum consistat in actu exteriori
QUAESTIO. TERTIA. Vtrum peccatum consistat in actu exteriore. Thom. 1. 2. q. 10. art. 1. & 2. &g. 71. ad secundum.
POSTEA quaeritur, vtrum peccatum consistat in Tactu exteriore. Et videtur quod non, quia actus voluntatis est medius inter actum exterioris operis & interioris cogitationis, sed interior cogitatio secundum se nunquam est malum quantumcunque sit de malo, ergo nec exterius opus vt videtur.
Item actus exteriores sunt communes nobis & brutis, sed in brutis tales actus non sunt culpabiles, ergo nec in nobis.
IN CONTRARIVM est, quia quod est contrarium praecepto est peccatum, sed non solum actus interiores, verum etiam exteriores contrariantur praeceptis diuinis quorum quaedam sunt de actibus exterioribus vt non occides, non mechaberis, non furtum facies, ergo, &c.
RESPONSIO. Sicut apparet ex praecedentibus peccatum dicit absolute defectum operationis, vel defectum debitae perfectionis in operatione. Culpa autem dicit spiritu aliter defectum bonitatis moralis in operatione voluntatis quae sola es in potestate operantis. Item actus exterior potest comparari aimmediatum principium eliciens ipsum, vel ad voluntatem imperantem.
Hoc supposito dicendum quod peccatum potest consistere in actu exteriore secundum se, id est, prout comparatur ad immediatum principium eliciens ipsum, sed culpa non potest consistere in actu exteriore secundum se, sed solum prout comparatur ad voluntatem imperantem. Primum patet, quia operatio quae non est directa vt congruit est peccatum, sed talis operatio est actus exterior secundum se, sicut claudicatio non est ambulatio directa vt congruit bono pedi, & similiter potest esse in aliis ergo, &c. Et hoc modo claudicatio quae est in eunte ad ecclesiam peccatum est, rectus autem incessus in eunte ad lupanar bonus. Sed haec bonitas vel peccatum non sunt moris sed naturae.
Secundum apparet scilicet quod culpa vel peccatum in moribus non potest consistere in actu exteriore secundum se, sed solum vt comparatur ad voluntatem imperantem, quod patet dupliciter secundum duo quae sunt in actu culpabili, scilicet materia moralis (quae est ex defectu conformitatis ad rationem rectam) & ex imputabilitate eius. Primo sic in essentialiter ordinatis vltimum non habet habitudinem ad primum nisi per medium, sed ratio, voluntas & actus exterior habent ordinem essentialem, ita quod actus voluntatis medius est inter actum rationis & opus exterius, ergo opus non est natum regulari per rationem nisi mediante voluntate, sed secundum hoc opus exterius habet bonitatem moralem vel malitiam quod natum est regulari per rationem, ergo &c. Secundo patet idem ex eius imputabilitate: quia per hoc aliquis actus est nobis imputabilis per 9 quod est in potestate nostra, sed actus exterior solum est in potestate nostra comparatus ad voluntatem imperantem, non autem comparatus ad suum immediatum principium solum. Hoc enim modo est pure naturalis, sed primo modo est voluntarius: ergo &c. Tertio patet idem per rationem communem vtrique, quia in illo culpa est essentialiter & per se, in aliis solum concomitatiue quo posito sine aliis habetur vera ratio culpae, aliis autem positis sine ipso nihil est culpabile, sed posito solo actu voluntatis vere & complete ponitur culpa. Aliis autem positis fine ipso nihil est culpabile, ergo, &c.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de actu exteriore, & de cogitatione interiore, quia virtus prioris manet in posteriore & non econuerso, & ideo in opus se¬ quens voluntatem redundat culpabilitas voluntatis, non autem in cogitationem praecedentem nisi assensus eius subiaceat imperio voluntatis sicut est in peccato infidelitatis, tunc enim assensus cogitationis in his quae sunt fidei contraria culpabilis est
On this page