Praeambulum
Praeambulum
SCIENDVM tamen est. Superius magister posui opinionem circa peccati quidditatem. Hic moue circa hoc incidentem quaestionem. Et primo faci hoc. Secundo circa determinata mouet aliam dubitationem. Tertio recapitulat determinata. Secunda ibi, Illud autem diligenter adnotandum est. Tertia ibi, satis diligenter eorum. Prima diuiditur in duas. Primo ostendit quod peccat. sunt poena peccatorum. Secundo inquirit per quem modum. Secunda ibi, & ideo merito quaeritur. Haec secunda diuiditur in tres. Primo proponit vnum modum quo modo peccatum posset dici poena peccati. Secundo excludit quandam dubitationem. Tertio ponit alium modum quo modo peccatum pol set dici poena declarando in omnibus peccatis generaliter, & in quodam specialiter. Secunda ibi, & licet ex hoc sensu. Tertia ibi, in nullo autem praeiudicium. In hoc terminatur sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister. Et proponiprimo quod peccata quaedam sunt poena peccatorum, esse enim pe catum vel est peccatum & causa peccati, vel peccatu & poenpeccati, vel peccatum & causa peccati & poena peccati. Postequaerit quomodo hoc sit possibile, cum enim omnis poena peccati iusta sit & a Deo sit, si peccatum inquantum peccatum po na est, a Deo est. Si autem non est poena inquantum peccatum est, sed ratione sui effectus qui est corruptio quaedam non es peccatum inquantum peccatum est poena: sed effectus peccati est poena. Postea dicit quod secundum hunc sensum omne peccatum dicit poenam, sed non omne peccatum est poena peccati. Sed illa solum peccata dicuntur poena aliorum peccatorum qua causantur ab aliis. Sane tamen intelligendum est non ipsa peccata, sed ipsorum effectus poenas esse vt dictum est. Postea dicit quod alio modo potest intelligi quod quaedam peccata essentialiter poenâ sunt, non tamen inquantum peccata, sed inquantum poena a Deo sunt. Et hoc confirmat per Aug. qui dicit rebellionem carnis ad spiritum poenam esse & iuste infligi. Magister autem dicit quod quaedam peccata scilicet principalia dicuntur poena quia poenalem habent passionem annexam, sicut ira & inuidia, quae tamen passio uon debet dici peccatum. Postea dicii quomodo debet intelligi quod Aug. dicit quaedam peccata fieri ex necessitate cum Hierony. dicat semper esse in potestate hominis peccare & non peccare. Et respondet quod Aug. ibi, de venialibus loquitur & non de mortalibus. Supposito tamen adiutorio gratiae, vel aliter, quia Hiero loquitur secundum statum hominis ante peccatum Augu. autem post peccatum. Vitime vero recapitulat praedeterminata in parte praecedenti. Et dici que omnes actus inquantum sunt boni, sunt a Deo. Alij auten actus boni sunt non solum quantum ad essentiam actus, sed etiam ex genere vt dare eleemosinam indigenti. Alij autem sunt boni quantum ad essentiam actus & quantum ad genus, & quantum ad causam, quia fiunt ex bona voluntate, & proptefinem, & isti sunt perfecte boni. Et in hoc terminatur &c.
On this page