Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccatum sit causa mali seu peccati
CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, vtrum peccatum sit causa peccati. Et videtur? non, quia facere sibi simile est actus perfecti vt patet ex 4. Methe. Sed peccatum non est aliquid a perfectum, sed est defectus debitae perfectionis, ergo non potest facere sibi simile, sed si peccatum causaret, peccatum faceret sibi simile, ergo &c.
Item motus non est motus, quia esset processus in infinitum, vt dicitur 5. Physi. ergo per eandem rationem peccatum non est causa peccati: quia esset processus in infinitum, quia qua ratione vnum peccatum esset causa peccati alterius, eadem ratione & illud aliud cuiusdem alterius & sic semper.
IN CONTRARIVM est, quia ex actibus pecca torum causatur habitus malus: ex habitu malo causantur actus mali & viciosi, ergo a primo ad vltimum ex peccato causatu peccatum.
4 RESPONSIO. In peccato omissionis est solus defectus, in peccato autem commissionis est actus & defectus. Cor siderando ergo peccatum ratione solius defectus, contingi vnum peccatum esse causam alterius per accidens, scilicet pe modum remouentis prohibens, quia quod inclinat in vnum prohibet motum in contrarium. Sed gratia inclinat ad bonum sine gratia sit bonus habitus creatus, siue beneplacitum speciale Dei t ergo prohibet motum vel lapsum in peccatum. Sed defectus peccati est priuatio gratiae, non quidem effectiue, sed meritorie, vel concomitatiue, ergo peccatum est causa motus, vel lapsus in quodcunque aliud peccatu, sicut remouens prohibens: hoc autem solum est verum de primo peccato quo priuatur gratia, quia per sequentia peccata gratia non tollitur.
Si autem consideretur peccatum quoad actum, sic vnum peccatum potest esse causa alterius, per modum causae finalis efficientis & materialis. De causa finali patet sic, illud quod habet rationem eminentioris boni respectu alterius potest habere rationem finis respectu eius, sed vnum peccatum potesi habere rationem eminentioris boni respectu alterius, ergo &c. Minor probatur: aliquis enim credit bonum esse fornicari, quitamen non potest hoc facere nisi det, dare autem non potess cum sit pauper, nisi furetur: per consequens eligit furari. De causa vero efficiente patet similiter, quia illud quod est dispositio inclinans causam agentem ad similem actum est aliquo modo causa efficiens illius actus: sed vnus actus peccati est dispositio inclinans ad similem actum, aliâs nunquam ex actibus causaretur habitus, ergo &c. Dico autem aliquo modo, quia non est causa agens, nec ratio agendi, sed quaedam dispositio pronitatis ad similem actum. De causa vero materiali patet idem, quia obiectum circa quod exercetur actus habet rationem materiae, respectu eius, sed actus vnius peccati est huiusmodi respectu alterius peccati: pugnatur enim de actibus venereis, ergo &c Hic autem materia vocatur transumptiue obiectum, quia non est materia in qua vel ex qua, quae proprie habent rationem materiae, sed est materia circa quam. Secundum vero genus causae formalis vnus actus peccati non potest esse causa alterius quia formae non est forma proprie loquendo.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod licet peccatum non sit aliquid perfectum in genere moris, est tamen ali quid perfectum secundum esse naturae. Et ideo quoad hoc potest esse causa alterius peccati per se: quoad defectum autem moralem solum est causa vt remouens prohibens.
Ad secundum dicendum quod peccatum inquantum peccatum non est causa peccati, sicut nec motus est causa motus inquantum motus, nihil tamen prohibet aliquod peccatum esse causam alterius secundum aliquid speciale repertum, in eo scilicet, quia remouet prohibens, vt primum peccatum per quod amittitur gratia, vel ratione specialis habitudinis actus ad actum modis quibus dictum est.
On this page