Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccatum sit poena peccati

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum peccatum sit poena peccati. Thom. 1. 2. q. 87. ar. 2.

SECVNDO quaeritur, vtrum peccatum sit poena peccati. Et videtur quod non, quia poenae sunt medicinae, vt dicitur 2. Ethicorum. Et in 10. eiusdem dicitur quod poenae sunt inductae vt per ea zi homines reducantur in bonum virtutis, sed pe peccatum non reducitur homo in bonum virtutis, sed in oppositum, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. lib. confel sionum, iussisti domine, & vere sic est, vt sibi poena sit omnis ino dinatus animus, sed inordinatio animi est malum culpae, ergo &c.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod pecatum non est poena peccati per se loquendo. Secundum est q peccatum potest esse paena peccati concomitatiue. Primum patet, quia sicut se habet habitus ad habitum, sic priuatio ad priuationem, sed bonum oppositum malo culpae, & bonum oppisitum malo poenae non sunt idem bonum: ergo malum culpae & malum poenae non sunt idem malum. Culpa igitur per si nunquam est poena. Maior patet. Minor probatur, quia bonum quod priuatur per poenam pertinet ad primam perfectionem seu integi itatem rei, bonum autem quod priuatur per malum culpae est pertinens ad perfectionem secundam, quae est operatio. Haec autem non possunt esse vnum, ideo &c.

Secundum sic patet vbicumque in malis contingit in idem coincidere actionem cum passione vere aliquid a substantia abjicien te, ibi concomitantur se culpa & poena (culpa enim, vt dictum est frequenter, est malum in actione, poena vero in passiont abiiciente, quod pertinet ad primam rei integritatem) sed in pluribus actibus malis actio & passio concomitantur se, sicui iram, inuidiam, tristitiam, quae sunt quaedam animae operationes, sequitur immutatio corporis a debita & conuenienti dispositione in indebitam. Similiter actus corporales simul habent in se aliquid actionis & aliquid passionis, inquantum homo mouet seipsum ratione alterius & alterius partis, & inquam tum passiones sunt, lassationem & poenam habent, inquantum vero actiones sunt, si sint malae, habent rationem culpae: & ideo dicturi sunt mali illud Sapien. 5. Lassati sumus in via iniquitatis, &c. propter quod sicut concomitatur se actio mala & passio, sic poena & culpa: ideo &c. Isto etiam modo contingi idem esse meritum & poenam, scilicet concomitatiue, non autem per se & essentialiter: contingit enim bene & meritoris irasci & tristari, ad quae sequitur vera passio & poena in corpore. Actus etiam corporales boni poenales sunt, sicut & mali: ideo identitas poenae cum culpa vel cum merito est concomitatiua, & non essentialis.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod hoc ipsum quod homo laborem & detrimentum patitur in peccando natum est retrahere hominem a peccato. Et idec poena adiuncta culpae rationem habet medicinae, adiuncta autem merito auget ipsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2