Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnis poena insit nobis propter aliquam culpam
TERTIO quaeritur, vtrum omnis poena insipropter aliquam culpam. Et videtur quod non, quia eiusdem rationis videtur esse, quod peccatores prosperentur & quod innocentes puniantur, sed primum frequenter reperitur. Hierem. 12. via impiorum prosperatur: bene est omnibus qui praeuaricantur & inique agunt, ergo videtur quod reliquum possit inueniri, scilicet, quod innocens puniatur, ergo poena quandoque infligitur sine culpa.
Item de Christo dicitur primae Petri secundo, quod pecca tum non fecit, neque dolus inuentus est in ore eius. Et tamen ibidem dicitur quod passus est pro nobis: ergo poena non sem per dispensatur a Deo pro culpa.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod omnis passibilitas poenae est in nobis a culpa. Secundum est, quod non omnis poena quam patimur, infligitur nobis neque a Deo, neque ab homine pro aliqua culpa. Primum patet ex his quae dicta sunt supra distinct. 30. quod mors & aliqui defectus poenales sunt in nobis a peccato, saltem sicut a causa remouente prohibens. Secundum patet, quia si poena semper infligeretur pro aliqua culpa, vel hoc esset pro aliquo actuali, vel pro originali. Non pro actuali, quia in multis inueniuntur graue: poenae, in quibus nulla est culpa actualis, sicut in pueris nuper baptizatis, in quibus sunt aegritudines, vexationes daemonum, & similia. Item nec pro originali, quia culpae originali non debetur poena sensus, sed damni, licet ipsa passibilitas poenae sensus insint propter peccatum originale modo quo dictum est si pra. Sed multae poenae sensus insunt hominibus, vt de se patet ergo non omnis poena infligitur pro culpa, quod concedendunm est. Sed infligitur quandoque ab homine simpliciter iniust. absque aliqua culpa patientis, & a Deo, non quidem iniuste, quum sit dominus vitae & mortis, sed praeter iustitiam, quod contingit multis modis, sicut tractat beatus Augustinus super canticum Deuteron. dicens quod quinque modis flagella contingunt, vel vt iustis merita per flagella augeantur: vt Iob, vel ad custodiam virtutum ne superbia tentet, vt Paulo, vel ad corrigenda peccata, vt Mariae lepra, vel ad initium poenae, vt hivideatur quid in infernum sequatur, vt Herodi, vel ad gloriam Dei manifestandam, vt caeco nato. In aliquibus autem istorum modorum poena non infligitur pro aliqua culpa, maxime in primo & vltimo, vt de se patet, ideo &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod quum malum nullum sit integrum, vt dicitur 4. Ethicorum, Nullus est adeo malus, quin aliquid boni habeat, quod a Deo hic remuneratur, in minimis bonis, scilicet in temporalibus, sed bonum potest esse integrum absque omni malo. Et in tali nihil est puniendum: quod si aliquid patiatur hoc est vel ex conditione naturae sibi derelictae, si cut in aegritudinibus, & aliis passionibus vel quia ab alio infligitur: iniuste, sicut fit in illatis iniuriis, ve quia a Deo immittitur dispensatiue, modis quibus dictum est.
Ad secundum dicendum quod poena quam Christus passus, fuit, ordinem habuit ad culpam, non quidem Christi, sed primi parentis, cuius debitum existens in nobis, Christus per poenam quam pertulit exsoluit. Dictum autem Hieronymi adductum in contrarium est intelligendum vt in pluribus. Raro enim contingit aliquem adeo esse innocentem, quin plus peccet quam patiatur: vel intelligendum est non de actuali passione, sed de passibilitate quam omnes (excepto Christo) contraximus ex peccato primo, sicut dictum est.
On this page