Praeambulum
Praeambulum
SVNT autem alij plurimi. Superius magister posuit opinionem quorundam circa quidditatem peccati. Hic vero ponit opinionem contrariam Et diuiditur in duas partes. Primo determinat lintentum. Secundo subiungit illud in quo ambae conueniunt opiniones. Secunda ibi, quum igitur omnes in hoc consentiant. Prima diuiditur in partes tres. Primo ponit opinionem. Secundo ad opinionem illam respondet. Et ad rationes alterius partis. Tertio opponit dupliciter pro opinione secunda ibi, illa quoque eius verba. Tertia ibi, ex quo tollitur res aliquas esse. Et in hoc terminatur sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister, & proponiprimo quod quidam sunt opinati voluntatem malam, & actum malum, nec a Deo esse, nec bona esse: sunt enim peccata, peccatum autem nihil est. Postea dicit quod illud quod Augustinus innuit, scilicet, quod omne quod est, inquantum est, bonum est: intelligendum est secundum eos de his quae naturale & substantiale esse habent, peccatum autem non habet tale esse. Postea opponir pro dicta opinione per duas rationes, quarum prima talis est, illud per quod homo fit deterior non est a deo: sed peccata sunt res quibus homo fit deterior, ergo peccata non sunt a deo. Secunda ratio talis est, nihili Deus non est auctor, sed peccatum nihil est ergo non habet deum auctorem. Concludit postea, quod illud quod dicitur, quod omnium quae sunt deus est auctor non solum intelligendum est de ipsis naturis, vt videtur, sicut supra dicebatur, sed de omni eo quod naturam non viciat, & ideo peccatum sub ipsa generalitate non intelligitur. Vitimo dicit, quod quando dicitur deum non esse auctorem malorum intelligendum est de malis culpae. In hoc enim consentiunt omnes, non de malis poenae, quia tamen alibi legitur, quod deus mortem non fecit. intelligendum est quod non fecit peccatum, quod est causa mortis: ipsa tamen mors, quae est poena, est a deo. Et in hoc ter tur sententia lectionis, &c.
On this page