Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum actio peccati sit a Deo
CIRCA distinctionem istam quaeritur, primo vtrum actio peccati secundum quod actio sit a deo. Et videtur quod non, quia Fulgentius dicit, quod deus illius rei vltor est cuius non est auctor, sed deus est vltor peccati quantum ad ipsam actionem, ergo &c. Probatio minoris, quia sicut peccato respondet poena damni ratione auersionis, in qua consistit defectus, ita respondet ei poena sensus ratione conuersionis, in qua consistit actus.
Item defectus non assignatur causa, nisi ratione actus, vb ergo actus & defectus sunt inseparabiles, quicquid est causactus est causa defectus, sed in actione peccati, puta in verbe blasphemiae actus & defectus sunt inseparabiles: ergo cum deus non sit causa defectus (alioquin deo imputaretur peccatum) videtur quod non sit causa actus.
IN CONTRARIVM est, quia illud quod non est causa actus, non est causa effectus producti per actum, sed per actionem peccati aliqui effectus in esse producuntur: generantur enim homines ex adulteriis. Si ergo talium actionum deus non esset causa, per consequens nec hominum, qui his actionibus generantur, quod est inconueniens.
RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est, quod deus est causa actionis peccati vniuersalis, & prima. Secundum es quod non est causa eius proxima & immediata. Tertium est, quod ex hoc non potest deo imputari culpa. Primum patet, quia a quo est essentia, est & virtus & operatio saltem mediate, sed omni essentia est a Deo, igitur &c. Secundum patet ex his quae dictsunt supra distinctione prima huius libri. Tertium patet sic, actinon debet imputari agenti nisi secundum quod ab ipso procedit sed actiones liberi arbitrij non procedunt a Deo nisi secundum indifferentiam ad bonum & malum, ergo &c. Minor probatur quia Deus non est causa actionum liberi arbitrij nisi quia liberum arbitrium ab ipso & est & conseruatur, sed liberum arbitrium in esse conseruatum, adhuc est indifferens ad eligendum actum bonum vel malum, nec determinatio eius ad malum est a Deo, ergo actiones liberi arbitrij non possunt Deo imputari secundum communem cursum nisi secundum indisferentiam ad bonum & malum. Dico autem secundum communem cursum, quia forsan Deus ex beneplacito suo liberum arbitrium inclinat ad bonum, nunquam tamen ad malum, vt sic bona actic Deo imputari possit, nunquam tamen mala, & si ratione illius vel huius indifferentiae intelligant aliqui quod Deus est causa malorum vel malarum actionum inquantum actiones sunt & non inquantum malae. Verum est, quia omnes huiusmodi actiones reduci possunt in Deum secundum indifferentiam & non secundum determinationem ad malum, quia vero principia actio num naturalium sunt determinata ad vnum, ideo actiones naturales eorum Deo attribuuntur & quantum ad essentiam actu & quantum ad determinationem eius.
Si vero sumatur aliqua singularis actio puta hoc adulterium quae secundum se separari non potest a deformitate culpae, impossibile est q Deus fit immediata causa talis actionis non solum propter rationes praedictas, sed quia necessario esset causa deformitatis, ita quod ipsi attribueretur defectus sicut actus
Quod patet. Ad defectum enim culpabilem tria concurrum scilicet quod defectus culpabilis non causetur nisi ab agente, quiculpa est malum quod facimus, defectus vero non culpabiles, aliunde causari possunt scilicet ex dispositione materiae, sicu tibia claudi non potest recte incedere, licet non sit defectus ex parte virtutis progressiuae, sed ex indispositione materiae. Ad hoc etiam quod defectus sit culpabilis oportet quod sit in potestate agentis, quia quae non sunt in potestate nostra, non sunt nobis culpabilia. Item requiritur quod defectus non sit ignoratus ignorantia quae excuset peccatum. Ex quibus sic arguitur, Omnis defectus culpabilis imputatur agenti producenti, & habenti super actum dominium & non ignoranti defectum. Si erg. Deus immediate causet actum huiusmodi adulterij, cum non agat ex necessitate naturae, sed libere habens plenum dominium actus, neque ignoret defectum adiunctum, non video quin ips debeat ad culpam imputari sicut & homini vel magis quam homini cuius ignorantia potest eum quandoque rotaliter excusare, vel culpam alleuiare. Item quando duo sunt coniuncta inseparabiliter quicunque sciens vtrumque, eligit vnum, eligit & alterum, quia & si illud non eligeret absolute quia malum ex quo tamen coniunctum est ei quod vult, nec separari potes ab eo, necesse est quod vtrumque velit, sicut patet in voluntariis mixtis cum aliquis proiicit merces in mare vt saluetur quas tamen secundum se non vellet proiicere. Cum igitur Deus non ignoret defectum coniunctum actui si vult vnum vult & alterum, non operatur autem nisi sciens & volens &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod Deus non est immediate auctor huius vel illius peccati sed mediante libe. arbi. cui imputatur bona vel mala actio ratione suae libertatis qua se determinat ad hoc vel ad illud, & sic imputatur ei ad culpam vel meritum & sic praemiatur vel punitur.
AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod per actionem peccati nullus effectus in esse producitur. actio enim peccati vel est interior actus voluntatis per quem nihil constituitur, vel actus exterior imperatus qui est motus localis solum per quem nihil acquintur, & ideo per actionem peccati nullus effectus producitur. Sed verum est quod per actionem peccati actiua & passiua naturalia appropinquantur sicut per actum adulterij commiscetur semen viri cum semine mulieris quibus appropinquatis sequitur actio naturalis eorum & effectus, quorum vtrumque Deo attribuitur, non autem praecedens actio peccati propter rationem iam dictam
On this page