Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus sit actor mali poenae vel econverso
DEINDE quaeritur, vtrum Deus sit actor mali poenae. Et videtur quod non, quia omne malum est praeter intentionem agentis nullus enim Caspiciens ad malum operatur, sed in actione diuina nihil potest contingere praeter eius intentionem, quia quod non est intentum, non videtur esse praeuisum: omnia autem sunt a Deo praeuisa, ergo &c.
SED CONTRA. Ad eundem pertinet remuneratio bonorum, & punitio malorum, sed Dei est remunerare bonos, ergo & punire malos: hoc autem fit per inflictionem poenae, ergo &c.
RESPONSIO. Dicendum quod Deus est actor mali poenae, non tamen potest esse cuiuslibet poenae actor immediate. Primum patet, quia a Deo nihil est negandum, nisi quod sonat in aliquam imperfectionem, sed esse actorem mali poenae, non sonat in aliquam imperfectionem, ergo &c. Minor probatur, quia malum poenae siue sit poena damni, siue poena sensus consistit in passione: passio autem non est in agente, sed in passo propter quod malum poenae defectum ponit in patiente, & non in agente: defectus enim vel est naturae, vel moris causare autem poenam in alio non arguit imperfectionem naturae agentis, sed magis perfectionem naturae, & praedominium virtutis. Item nec arguit defectum morum, qui contingit poenam iuste infligi, & tunc infligitur absque culpa, ideo &c. Secundum patet, quia Deus non est immediatus actor illius poenae quae infligitur actione culpae, sed quaedam poenae sunt huiusmodi, sicut omnes quae ab hominibus iniuste inferuntur, ergo &c.
AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod malum inquantum malum nunquam est intentum, nec a natura, neque a Deo, sed nihil prohibet illud quod est malun naturae, esse bonum in genere moris: sic est de poena iusta, & hoc modo potest esse intenta. Similiter malum naturae respectu vnius (puta corruptio respectu bouis) mala est: quae tamen respectu hominis, qui ex morte eius consequenter iuuatur, bona est & intenta, & similiter est in omnibus, ideo &c. Argumentum etiam assumit falsum, scilicet quod omne praeuisum sit intentum, quod non est verum, quia praeuisio, quum pertineat ad intellectum, est omnium tam bonorum, quam malorum: intentio autem quum sit actus voluntatis, est solum bonorum.
On this page