Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum culpa plus habeat de ratione mali quam poena
OSTMODTM quaeritur, quid plus habeat de ratione mali, culpa an poena. Et videtur quod poena, quia sicut in bonis illud est melius, propter quod alterum elicitur, ira in malis illud est peius, propter quod alterum euitatur, sed culpa euitatur propter poenam, ergo &c.
Item sicut se habet meritum ad praemium, ita culpa ad poenam, sed praemium melius est merito; ergo poena est deterior culpa.
IN CONTRARIVM est, quia omne quod communiter dicitur de causa a causato, verius & principalius dicitur de causa, quam de causato: sed malum dicitur de culpa S poena, tanquam de causa & causato: culpa enim est causa poenae, ergo &c.
RESPONSIO. Quid sit maius malum culpa, an poena improprie quaeritur, quia quae comparantur proprie secundum majus & minus debent esse vnius rationis in eo in quo comparantur, vt patet ex 7. Physic. malum autem non conuenit vniuoce culpae & poenae, quia poena est malum naturae, culpa vero malum moris, ideo &c. Item culpa consistit in actione, poena autem in passione, haec autem non sunt vnius rationis, ideo &c
Quia tamen large comparantur quandoque quae in vna ratione non conueniunt, sicut dicimus quod substantia verius est ens quam accidens: ideo tolerando dictam comparationem, dicer dum quod culpa verius habet rationem mali quam poena, quod patet ex propriis rationibus boni & mali, ratio enim boni, vt supra dictum est, est ratio conuenientis: ratio autem mali est conuenientiae priuatio. Tunc sic, illud est majus malum homini, quo tollit illud quod maxime conuenit ei, sed hoc est magis culpa quam poena, ergo &c. Probatio minoris, quia illud conuenit maxime homini, quod conuenit ei secundum quod est homo, sed bonum rationis quod tollitur per culpam est huiusmodi. Conueni: enim homini secundum quod est homo, quia homo est homo per rationem, quare &c. Item malum culpae est in potestate hominis, malum autem poenae non, quae autem sunt in potestate hominis imputantur ei: & ideo malum culpae imputatur homini, vt ex ipso dicatur malus, non autem ex malo poenae, & ita loquitur Dionysius quarto capite de diuin. nomin. quod punir non est malum, sed fieri dignum poena, & Augustinus primo de libero arbitrio, quod culpa est malum quod facimus, & quo mali sumus: poena vero est malum quod patimur, non quo mali sumus. Et ideo alibi dicitur quod melius est omnia pati mala, quam malo consentire.
On this page